initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Par. 9,1 
Universus ergo Israel dinumeratus est
interl.|  per David vel per Salomonem vel per quemlibet alium regem
et summa eorum scripta est in libro Regum Israel et Iuda. Translatique sunt in Babylonem
interl.|  partim per Teglatphalasar, partim per Nabuchodonosor
propter delictum suum.
Numérotation du verset 1Par. 9,2 
Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israel et sacerdotes, levite et Nathinnei.
marg.|   {t. 2   : Erfurt, f. 97vb   ; facsim., p. 194b} [Rusch, f. 97vb   ] NATHINNEI. Donum vel in humilitate servientes. Hi sunt Gabaonite quos Iosue vite donavit et servitio templi deputavit ut aquas et ligna portarent.

Cf. Ios. 9, 27.
Numérotation du verset 1Par. 9,3 
Commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
Numérotation du verset 1Par. 9,4 
Othei filius Amiud, filius Semri, filii Omroi,
interl.|  alias : Omrai

Semri] Emri Weber Omroi] Omrai Weber
filii Bonni, de filiis Phares filii Iuda.
Numérotation du verset 1Par. 9,5 
Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii eius.
Numérotation du verset 1Par. 9,6 
De filiis autem Zara, Iehuel et fratres eorum sexcenti nonaginta.

Iehuel] Ieuhel Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,7 
Porro de filiis Beniamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana,

Oduia Rusch Weber ] Odoia Φ ΨD Ω
Numérotation du verset 1Par. 9,8 
et Iobania filius Ieroam, et Ela
interl.| vel Elam
filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatie, filii Rahuel, filii Iebanie,

Saphatie ΨD ΩM Weber ] Saphathie ΩJ Rusch , Saphacie ΩS Ed1455
Numérotation du verset 1Par. 9,9 
et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
Numérotation du verset 1Par. 9,10 
De sacerdotibus autem : Iedaia, Ioiarib et Iachin,

Ioiarib Rusch Weber ] Ioarib Edmaior. (X H U Ψ D) | Iachin Rusch Weber ] Iachim Amiatinus Cava etc. ΩSM
Numérotation du verset 1Par. 9,11 
Azarias quoque filius Helchie,
marg.|  HELCHIE. Hic fuit sacerdos magnus qui Deuteronomium invenit in templo Domini in tempore Iosue et dicitur pater fuisse Ieremie prophete.

Cf. 4Rg. (2Rg.) 22, 8.

Helchie] Helcie Weber
Ier. 1, 1.
filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob pontifex domus Dei.
Numérotation du verset 1Par. 9,12 
Porro Adaias filius Ieroam, filii Phasor, filii Melchia, et Masaia
interl.|  alias Maasia , alias   Masa

Masaia Rusch Weber ] Maasia Ed1455 , Maasai Clementina
filius {t. 2   : Erfurt, f. 98ra   ; facsim., p. 195a} [Rusch, f. 98ra   ] Adiel filii Iezra, filii Mosollam, filii Mosollamoth, filii Emmer.
Numérotation du verset 1Par. 9,13 
Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
Numérotation du verset 1Par. 9,14 
De Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam, filii Asebiu
interl.|  alias : Asebia
de filiis Merari.
Numérotation du verset 1Par. 9,15 
Bachachar10 
interl.|  alias : Bacbacar

10  Bachachar] Bacbacar Weber
quoque carpentarius
interl.|  qui artificio suo fungebatur in domo Domini et erat de tribu Levi
et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph.
Numérotation du verset 1Par. 9,16 
Et Obdias11  filius Semeie, filii Galal,
interl.|  alias : Calaal

11  Obdias Φ ΨD Ω Rusch ] Obdia Weber
filii Idithun12  .
marg.|   {t. 2   : Erfurt, f. 98ra   ; facsim., p. 195a} [Rusch, f. 98ra   ] IDITHUN. Cantoris David scilicet. Observabant enim in porta regis ad Orientem de filiis Levi per vices suas cantores et vicissim ad psallendum cum David conveniebant, quia antequam templum edificaretur in palatio erat arca testamenti et ibi serviebant editui.

12  Idithun] scrips. cum Rusch (frequenter) Weber , Idithum hic et locatim Rusch
Et Barachia filius Asa, filii Helchana qui habitavit in atriis Netophathi.
interl.|  nomen loci et interpretatur inclitus ubi habitabat Caleb filius Bara
Numérotation du verset 1Par. 9,17 
Ianitores autem Sellum et Accub13  et Thelmon14  et Ahiman
interl.|  alias : Chiman

13  Accub] scrips., Achub ΩS ΩM Ed1455 , Acub ΩJ Edmaior. 14  Thelmon] Telmon Weber
et frater eorum Sellum princeps.
Numérotation du verset 1Par. 9,18 
Usque enim15  ad illud tempus in porta Regis ad Orientem observabant per vices suas de filiis Levi.

15  enim] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,19 
Sellum vero filius Chora16  ,
marg.|  SELLUM  VERO  FILIUS  CHORA. Prior   Chora per aleph scribitur et sonat   Chora , secundus per he et sonat Chore.   Chora  : clamans, Chore : calvus interpretatur, hoc est qui in Numeris seditionem movit contra Moysen.

Cf. Nm. 16, 2 sqq.

16  Chora] Core Weber
filii Abiasaph, filii Chore cum fratribus suis et domo patris sui. Hi sunt Chorite super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi, et familia17  eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
marg.|  CUSTODES  VESTIBULORUM. Quia custodiebant exterius ostium tabernaculi. Patres vero eorum qui subter scribuntur et qui in Psalterio titulos habent custodiebant interius ostium et cantores erant.

17  familia] familie Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,20 
Phinees autem filius Eleazari18  erat dux eorum coram Domino.
marg.|  PHINEES. Nepos Aaron qui adhuc vivebat ut tradunt Hebrei et vices ministrorum ordinabat. Sunt autem vices viginti quattuor quas David ordinavit ad ministerium tabernaculi. Unde in evangelio : « Zacharias de vice Abia ».

Lc. 1, 5.

18  Eleazari] Eleazar Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,21 
Porro Zacharias filius Mosollamia, ianitor porte tabernaculi testimonii.
Numérotation du verset 1Par. 9,22 
Omnes hi electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuel videns in fide sua,
Numérotation du verset 1Par. 9,23 
tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis.
Numérotation du verset 1Par. 9,24 
Per quattuor ventos erant ostiarii, id est ad Orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.
Numérotation du verset 1Par. 9,25 
{t. 2   : Erfurt, f. 98rb   ; facsim., p. 195b} [Rusch, f. 98rb   ] Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
Numérotation du verset 1Par. 9,26 
His quattuor levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini.
marg.|  HIS  QUATTUOR  LEVITIS etc. Qui fuerunt hi quattuor levite quibus omnis numerus creditus erat ianitorum demonstratur cum dicitur : « De Osa autem id est de filiis Merari Semri princeps » etc., ut habetur in capitulo vicesimo sexto.   Quattuor principes   ianitorum sancti doctores sunt, qui quattuor evangeliis ostium fidei servantes patefaciunt credentibus et concludunt blasphemantibus quibus cum Petro claves celi commisse sunt. Hi per quattuor ventos ostia {t. 2   : Erfurt, f. 98rb   ; facsim., p. 195b} custodiunt, quia per quattuor plagas mundi gentes ad fidem vocant et Ecclesiam vigilanter servant.

1Par. 26, 10.
Cf. Mt. 16, 19.
Numérotation du verset 1Par. 9,27 
Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis, ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores.
Numérotation du verset 1Par. 9,28 
De horum genere19 
interl.|  congregatione levitarum

19  genere] grege Weber
erant et super vasa ministerii. Ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur.
marg.|  DE  HORUM  GENERE  ERANT  ET  SUPER  VASA  MINISTERII. Mystice de cetu sanctorum predicatorum ordinantur, qui   super vasa Domini, id est animas fidelium in quibus voluntas Dei quotidie ministratur, pervigilem habent custodiam. Sub eorum custodia est simila vinum et oleum, quibus sacramenta corporis et sanguinis Domini conficiuntur et Spiritus sancti gratia spiritali unctione traditur. Ipsi thus orationum et aromata virtutum in Ecclesia componunt et in conspectu Domini vinum acceptabile reddunt.
Numérotation du verset 1Par. 9,29 
De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, preerant
interl.|  que ad sacrificia pertinebant
simile et vino, et oleo, et thuri et aromatibus.
interl.|  quibus conficiebantur unguenta et thymiamata
Numérotation du verset 1Par. 9,30 
Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
Numérotation du verset 1Par. 9,31 
Et Mathathias
interl.|  Christus « primogenitus mortuorum et princeps regum terre »

Apc. 1, 5.
Levites
interl.|  Domini Dei
primogenitus Sellum
interl.|  evulsio vel divisio
interl.|  dissipans vel disperdens
Chorite prefectus erat eorum que in sartagine frigebantur.
marg.|  MATHATHIAS  PREFECTUS  ERAT  EORUM  QUE  IN  SARTAGINE  FRIGEBANTUR. Quia Christus auctor est sacramentorum celestium, ubi quotidie panis et vinum in memoria passionis eius offeruntur et caput omnium qui carnem suam eius exemplo crucifigunt et passioni pro eius nomine tradunt.

Cf. Gal. 5, 24.
Numérotation du verset 1Par. 9,32 
Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata prepararent.
marg.|  PANES  ERANT. Duo et duo divisim coquebantur ante sabbatum secundum IOSEPHUM, et sabbato mane super mensam ponebantur de quibus in Levitico plenius diximus.

Cf. Lv. 24, 7.
Numérotation du verset 1Par. 9,33 
Hi sunt principes cantorum per familias levitarum qui in exedris morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent.
Numérotation du verset 1Par. 9,34 
Capita levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem.
marg.|  CAPITA  LEVITARUM  PER  FAMILIAS  SUAS  PRINCIPES  MANSERUNT  IN  HIERUSALEM. Dignum est ut quanto quis prelatus est ceteris, tanto devotior sit in divinis officiis. Ille bene principatum ministerii servat qui studet manere in Hierusalem, id est in visione pacis ut tumultus seculi et voluptates carnis fugiat et quietem mentis in contemplatione Dei habeat dicens cum psalmista : « Letatus sum in his que dicta sunt mihi ».

Ps. 121, 1.
Numérotation du verset 1Par. 9,35 
In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaiel20  , et nomen uxoris eius Maacha.
marg.|  IAIEL. Qui in Regum Abiel, pater Cis patris Saul, et interpretatur pater meus Deus.   Iaiel desertus Dei, forte pro meritorum distantia. Et notandum quod inter filios Iaiel   Cis et Ner fratres vocantur et sunt et in Regum ita habetur. In sequentibus vero dicitur quod   Ner genuit Cis. N on quod genuerit sed quod educaverit.

Cf. 1Rg. (1Sm.) 9, 1.
1Rg. (1Sm.) 14, 51.

20  Iaiel ΩS] scrips. hic et ubique, Iahihel ΩJ, Iehiel Clementina , Iaihel Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,36 
Filius primogenitus eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
Numérotation du verset 1Par. 9,37 
Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
Numérotation du verset 1Par. 9,38 
Porro Macelloth genuit Semmaa21  . Isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis.
interl.|  quia vicini et propinqui quamvis foris

21  Semmaa] Semmaam Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,39 
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit {t. 2   : Erfurt, f. 98va   ; facsim., p. 196a} [Rusch, f. 98va   ] Saul, et Saul genuit Ionathan, et Melchisue, et Abinadab,
marg.|   {t. 2   : Erfurt, f. 98va   ; facsim., p. 196a} [Rusch, f. 98va   ] ABINADAB. Hic ut in Regum cum patre occisus narratur Aminadab vocatur. Et interpretatur Abinadab pater meus votum ; Aminadab populus meus votum.

Cf. 1Rg. (1Sm.) 31, 2.
et Esbaal.
interl.|  ignis maritus
marg.|  ESBAAL. Ignis maritus, hic est Isbosed id est vir confusionis.

Cf. 2Rg. (2Sm.) 2, 10.
Numérotation du verset 1Par. 9,40 
Filius autem Ionathan Meribbaal,
interl.|  litigans in maritum
marg.|  MERIBBAAL. Litigans in maritum, hic est Miphiboseth qui interpretatur de ore ignominia.

Cf. 2Rg. (2Sm.) 4, 4.
et Meribbaal genuit Micha22  .

22  Cf. 2Rg. (2Sm.) 9, 12.
Numérotation du verset 1Par. 9,41 
Porro filii Micha : Phiton, et Melech23  ,
interl.|  alias : Malech

23  Melech] Malech Weber
et Thara et Achaz24  .

24  et Achaz] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,42 
Achaz autem genuit Iara, Iara25  genuit Alamath et Azmoth et Zamri. Zamri autem26  genuit Moosa.

25  Iara] et praem. Weber 26  Zamri autem Ed1455 ... Rusch Clementina ] et Zamri ΩM ΩJ Weber , om. ΩS ; cf. Zamari Weber (1Par. 8, 36)
Numérotation du verset 1Par. 9,43 
Moosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elesa27 
interl.|  alias Elasa

27  Elesa ΩS2J Rusch ] Eleisa ΩSM, Elasa Weber
de quo ortus est Esel
interl.|  alias : Asel
Numérotation du verset 1Par. 9,44 
Porro Esel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bochru, Ismael, Saria, Obdia, Anan. Hi filii Esel.
interl.|  alias Hesel




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_9)