initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

<16.1> Prefatio sancti Hieronymi in librum Dabreiamin qui et Paralipomenon quod nos dicere possuus verba dierum incipit

prol. {t. 2   : Erfurt, f. 91ra   ; facsim., p. 181a} [Rusch, f. 91ra   ] Sed si Septuaginta interpretum pura et ut ab eis in grecum versa est editio permaneret, superflue, mi Chromati, episcoporum sanctissime atque doctissime, impelleres, ut hebrea volumina latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat et nascentis Ecclesie roboraverat fidem, iustum erat etiam nostro silentio comprobari. Nunc vero cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria et germana illa antiquaque translatio corrupta sit atque violata, nostri arbitrii putas, aut e pluribus iudicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere, illudentibusque Iudeis “cornicum”, ut dicitur, “oculos configere”. Alexandria et Egyptus in Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem, Constantinopolis usque Antiochiam Luciani martyris exemplaria probat, medie inter has provincie Palestinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilus vulgaverunt, totusque orbis hac inter se trifaria varietate compugnat. Et certe Origenes non solum exemplaria composuit quattuor editionum e regione singula verba describens, ut unus dissentiens statim ceteris inter se consentientibus arguatur, sed, quod maioris audacie est, in editione Septuaginta Theodotionis editionem miscuit, asteriscis designans que minus fuerint, et virgulis que ex superfluo videbantur apposita. Si igitur aliis licuit non tenere quod semel susceperant, et post septuaginta cellulas, que vulgo sine auctore iactantur, singulas cellulas aperuere, hocque in Ecclesiis legitur quod Septuaginta nescierunt, cur me non suscipiant Latini mei, qui inviolata editione veteri ita novam condidi, ut laborem meum Hebreis et, quod his maius est, Apostolis auctoribus probem ? Scripsi nuper librum De optimo genere interpretandi, ostendens illa de evangelio : “Ex Egypto vocavi filium meum” et10   : “Quoniam Nazareus vocabitur” et11   : “Videbunt in quem compunxerunt” et illud Apostoli12   : “Quod13  oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascenderunt, que preparavit Deus diligentibus se” ceteraque his similia in Hebreorum libris inveniri. Certe Apostoli et evangeliste Septuaginta interpretes noverant, et unde eis hec14  que in Septuaginta interpretibus15  non habentur ? Christus Dominus16  noster utriusque Testamenti conditor in evangelio secundum Iohannem, “Qui credit”, inquit, “in me, sicut dicit17  Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive”. Utique scriptum est quod Salvator scriptum esse testatur. Ubi scriptum est ? Septuaginta non habent, apocrypha nescit Ecclesia. Ad Hebreos igitur revertendum est, unde et Dominus loquitur et discipuli exempla presumunt. Hec pace veterum loquar18  et obtrectatoribus meis tantum respondeo, qui canino dente me rodunt, {t. 2   : Erfurt, f. 91rb   ; facsim., p. 181b} [Rusch, f. 91rb   ] in publico detrahentes et19  legentes in angulis, idem20  accusatores et defensores, cum in aliis probent quod in me reprobant, quasi virtus et vitium non in rebus sit, sed cum auctore mutetur. Ceterum memini editionem Septuaginta translatorum olim de greco emendatam tribuisse me nostris, nec inimicum debere estimari eorum quos in conventu fratrum semper edissero. Et quod nunc Dabreiamin, id est Verba dierum, interpretatus sum, idcirco feci, ut inextricabiles mores21  et silvam nominum, que scriptorum confusa sunt vitio, sensuumque barbariem apertius et per versuum cola digererem, “mihimetipsi et meis” iuxta Hismenium “canens”, si aures surde sunt ceterorum. Explicit prologus.22 

1 Prefatio sancti… dierum incipit Rusch ] Incipit prologus sancti Hieronymi in libro Paralipomenon Weber | 2 Sed si] Si Weber | 3 mi] me praem. Weber | 4 cudere] condere Weber | 5 Pamphilus] Pamphilius Weber | 6exemplaria] exempla Weber | 7 videbantur] videantur Weber | 8 Hieronymus, Epistulae, Ep. 57 § 7, CSEL 54, p. 514-515. | 9 Mt. 2, 15 ; cf. Os. 11, 1. | 10 Mt. 2, 23. | 11 1Cor. 2, 9. | 12 1Cor. 2, 9. | 13 Quod] que Weber | 14 hec] + dicere Weber | 15 interpretibus] om. Weber | 16 Dominus] Deus Weber | 17 dicit] dixit Weber | 18 loquor] loquar Weber | 19 et] om. Weber | 20 idem] + et Weber | 21 mores] moram Weber | 22 Hieronymus, Prologus in Par., ed. Weber, p. 546-547. |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_Prol.1)