initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<16. *Liber Paralipomenon primus*>

<16.2> Item alius prologus

prol.| prol.| Eusebius Hieronymus, Domnioni et Rogatiano suis, in Christo Iesu salutem Codd. : Edmaior., t. 7, p. 7-10 ; Rusch ; om. Weber, p. 547. Cf. DeBruyne , Préfaces   , Libri Paralipomenon, n° 2, p. 31-32 (sondages) ; Stegmüller, n°327. | Eusebius... salutem] om. Bruyne . Quomodo Grecorum historias magis intelligunt qui Athenas viderint, et tertium Virgilii librum a a] qui Edmaior. Troade per Leucaten et Acroceraunia ad Siciliam et inde ad ostia Tiberis navigarint, ita sanctam Scripturam lucidius intuebitur qui Iudeam oculis contemplatus est et antiquarum urbium memorias locorumque vel eadem vocabula vel mutata cognoverit. Unde et nobis cure fuit cum eruditissimis Hebreorum hunc laborem subire, ut circumiremus provinciam quam universe Christi Ecclesie sonant. Fateor enim, mi Domnion et Rogatiane carissimi, numquam me in divinis voluminibus propriis viribus credidisse nec habuisse habuisse] + magistram Edmaior. opinionem meam, sed ea etiam ea etiam] inv. Edmaior. de quibus scire me arbitrabar interrogare me solitum. Quanto magis de his super quibus anceps eram. Denique cum a me nuper litteris flagitassetis, ut vobis Paralipomenon latino sermone transferrem, de Tiberiade legis quondam auctorem, qui apud Hebreos admirationi habebatur, assumpsi, et contuli cum eo a vertice, ut aiunt, usque ad extremum unguem, et sic comfirmatus ausus sum facere quod iubebatis. Libere enim vobis loquor, ita enim enim] et Edmaior. in grecis et et] + in Edmaior latinis codicibus hic nominum liber vitiosus est, ut non tam hebrea quam barbara quedam et sarmatica nomina coniecta coniecta] congesta Edmaior. arbitrandum sit. Nec hoc Septuaginta interpretibus, qui Spiritu sancto pleni ea que vera fuerant transtulerunt fuerant transtulerunt] fuerunt transtulerant Edmaior. , sed scriptorum culpe adscribendum, dum de inemendatis inemendata scriptitant, et sepe tria nomina, subtractis e medio syllabis, in unum vocabulum cogunt vel e regione unum nomen propter latitudinem suam in duo vel tria vocabula dividunt. Sed et ipse appellationes non homines, ut plerique estimant, sed urbes et regiones et saltus et provincias sonant, et oblique sub interpretatione et figura eorum quedam narrantur historie, de quibus in regnorum regnorum] + libro Edmaior. dicitur : “Nonne ecce hec scripta sunt in libro Verborum dierum regum Iuda ?” Que utique in nostris codicibus non habentur. Hoc primum sciendum quod apud Hebreos Paralipomenon liber unus liber unus] inv. Edmaior. sit et apud illos {t. 2 : Erfurt, f. 91va ; facsim., p. 182a} [Rusch, f. 91va ] vocetur Dabreiamin, id est verba dierum; qui propter magnitudinem apud nos divisus est divisus est] + quod nonnulli etiam in bruto Ciceronis dialogo faciunt, ut eum in tres partes secent, cum unus a suo auctore sit editus Edmaior. . Deinde etiam illud attendendum quod frequenter nomina non vocabula hominum, sed rerum, ut dixi, significantias, sonent. Ad extremum, quod omnis eruditio Scripturarum in hoc libro continetur et historie, que vel que vel] inv. Edmaior. pretermisse sunt in suis locis vel perstricte leviter, hic per quedam verborum compendia explicentur. Orationum itaque vestrarum adiutus auxilio misi librum benevolis placiturum tamen tamen] tantum Edmaior. , invidis displiciturum esse non ambigo. Optima enim queque, ut ait Plinius, malunt contemnere contemnere] + videri Edmaior. plerique quam discere. Si quis in hac interpretatione voluerit aliquid aliquid] quid Edmaior. reprehendere, interroget Hebreos, suam conscientiam recolat, videat ordinem textumque sermonis, et tunc nostro labori, si potuerit, detrahat. Ubicumque ergo asteriscos, id est stellas, radiare in hoc volumine videritis, ibi sciatis de hebreo additum quod in latinis codicibus non habetur. Ubi vero obelus, transversa scilicet virga, preposita est, illic signatur signatur] significatur Edmaior. quid Septuaginta interpretes addiderunt addiderunt] addiderint Edmaior. vel ob decoris gratiam vel ob Spiritus sancti auctoritatem, licet licet] et Edmaior. in hebreis voluminibus non legatur.

a 3Rg. 14, 19 ; 3Rg. 15, 7 ; 3Rg. 15, 23 ; 3Rg. 15, 31 ; 3Rg. 16, 5 ; 3Rg. 16, 14 ; 3Rg. 16, 20 ; 3Rg. 16, 20 ; 3Rg. 16, 27 ; 3Rg. 22, 46 ; 4Rg. 8, 23 ; 4Rg. 10, 34 ; 4Rg. 12, 19 ; 4Rg. 15, 6 ; 4Rg. 15, 36 ; 4Rg. 23, 28.
b Hieronymus, Praefatio in libro Paralipomenon de graeco emendato, CPL 0591 M (A); 0591 a, Edmaior., t. 7, p. 7-10.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Par. Prol.2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber16.xml&chapitre=16_Prol.2)