initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 11

1
Venit autem Roboam in Hierusalem, et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.

milia] milibus Weber
2
Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens :
3
Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israel qui est in Iuda et Beniamin.
4
Hec dicit Dominus : Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt, nec perrexerunt contra Ieroboam.
5
Habitavit autem Roboam in Hierusalem, et edificavit civitates {t. 2 : Erfurt, f. 118rb ; facsim., p. 235b} [Rusch, f. 118rb ] muratas in Iuda.

Hierusalem] Heirusalem cacogr. Rusch
6
Extruxitque Bethleem et Ethan et Thecue,
7
Bethsur quoque et Sochoth et Odollam,

Sochoth Rusch ] Soccho Weber
8
necnon Geth et Maresa et Ziph
9
sed et Aduram et Lachis et Azecha
10
Saraa quoque et Ahialon et Hebron que erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.

Ahialon ΩJ Ed1455 Rusch ] Hailon ΩS, Ahilon ΩM Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,11 
Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea, hoc est olei et vini.
Numérotation du verset 2Par. 11,12 
Sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum, firmavitque eas multa diligentia, et imperavit super Iudam et Beniamin.
Numérotation du verset 2Par. 11,13 
Sacerdotes autem et levite qui erant in universo Israel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,
Numérotation du verset 2Par. 11,14 
relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Iudam, et Hierusalem eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
Numérotation du verset 2Par. 11,15 
Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et demoniorum, vitulorumque quos fecerat.

demoniorum] demonum Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,16 
Sed et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum ut quererent Dominum Deum Israel. Venerunt in Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum,

in] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,17 
et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos. Ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.
Numérotation du verset 2Par. 11,18 
Duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Ierimoth filii David. Abiail quoque filiam Eliab, filii Isai,

Ierimoth Rusch Clementina ] Ierimuth Ω etc. Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,19 
que peperit ei filios Ieos et Somoriam et Zoom.
interl.| vel -e-10 

Ieos] Ieus Weber Zoom] Ezoom WeberD ), Zeon ΩS
10  vel e] sic Rusch pro Ezoom vel Zeon.
Numérotation du verset 2Par. 11,20 
Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom que peperit ei Abia, et Thai11  , et Sisa et Salomith12  .

11  Thai] Ethai Weber 12  Salomith] Salumith Weber
21
Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et {t. 2 : Erfurt, f. 118va ; facsim., p. 236a} [Rusch, f. 118va ] concubinas. Nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem13  sexaginta, et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.

13  concubinas autem] concubinasque Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,22 
Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes14  fratres suos. Ipsum enim regem facere cogitabat,

14  omnes] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,23 
quia15  sapientior fuit et potentior super omnes filios eius, et in cunctis finibus Iuda, et Beniamin, et in universis civitatibus muratis. Prebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.

15  quia] qui Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_11)