initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 14

Numérotation du verset 2Par. 14,1 
Dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David. Regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis decem.
interl.| hic eos significat qui bene incipiunt et male finiunt
Numérotation du verset 2Par. 14,2 
Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria
interl.| abiiciens idolatriam
peregrini cultus et excelsa,
3
et confregit statuas, lucosque succidit,
4
ac precepit Iude ut quereret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata,
5
et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana, et regnavit in pace.
6
Edificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quietus erat, et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino largiente.
7
Dixit autem Iude : Edificemus civitates istas et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum. Edificaverunt igitur et nullum in extruendo impedimentum fuit.
8
Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta millia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta {t. 2 : Erfurt, f. 119vb ; facsim., p. 238b} [Rusch, f. 119vb ] millia. Omnes isti viri fortissimi.
9
Egressus est autem contra eos Zara Ethiops cum exercitu decies centena millia, et curribus trecentis, et venit usque Maresa.
10
Porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata que est iuxta Maresa.
11
Et invocavit Dominum Deum et ait : Domine, non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus, adiuva nos Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem, Domine Deus noster tu es, non prevaleat contra te homo.
12
Exterruit itaque Dominus Ethiopes coram Asa et Iuda. Fugeruntque Ethiopes,

Ethiopes] Ethiopas Weber
13
et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat usque Gerara. Et ruerunt Ethiopes usque ad internicionem, quia Domino cedente contriti sunt et exercitu illius preliante. Tulerunt ergo spolia multa,

Gerara] Gerar Weber
14
et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare. Grandis quippe cunctos terror invaserat, et diripuerunt urbes et multam predam asportaverunt,
15
sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum, reversique sunt Hierusalem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_14)