|
<17. *Liber Paralipomenon secundus*>Capitulum 15
1
Azarias autem filius Obed1
facto in se spiritu Dei.
1
Obed] Oded
Weber
2
Egressus est in occursum Asa et dixit ei : Audite me Asa, et omnis Iuda, et Beniamin. Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quesieritis eum invenietis, si autem dereliqueritis derelinquet vos.
3
Transibunt autem dies multi2
in Hierusalem3
absque {t. 2 : Erfurt, f. 120ra ; facsim., p. 239a}
[Rusch, f. 120ra ] Deo vero, et absque sacerdote, absque4
doctore, et absque lege.
2
dies multi]
inv. Weber
|
3
Hierusalem] Israel
Weber
|
4
absque]
om. Weber
|
4
Cumque reversi fuerint in angustia sua et clamaverint5
ad Dominum Deum Israel et quesierint eum, reperient eum6
.
5
et clamaverint]
om. Weber
6
eum]
om. Weber
5
In tempore illo non erit pax egrediendi
interl.|
vel egredienti||
et ingrediendi7
interl.|
interl.| vel ingredienti||
7
egrediendi et ingrediendi] egredienti et ingredienti
Weber
sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum.
6
Pugnabit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
7
Vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestre. Erit enim merces operi vestro.
8
Quod cum audisset Asa scilicet verba8
et prophetiam Azarie filii9
Obed10
prophete confortatus est, et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin, et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum domus11
Domini.
8
scilicet verba]
inv. Weber
|
9
Azarie filii]
om. Weber
|
10
Obed ΩS ΩJ
Ed1455 etc. Rusch
] Obeth Ψ, Oded
hic et ubique in 2Par. Weber
|
11
domus]
om. Weber
|
9
Congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon. Plures enim ad eum confugerant ex Israel, videntes quod Dominus Deus illius esset cum illo12
.
12
illo] eo
Weber
10
Cumque venissent in13
Hierusalem mense tertio anno quinto decimo regni Asa,
13
in]
om. Weber
11
immolaverunt Domino in die illa de manubiis et preda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem millia.
12
Et intravit ex more ad corroborandum fedus ut quererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua.
13
Si quis autem inquit non quesierit Dominum Deum Israel moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
14
Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tube et in sonitu bucinarum.
15
Omnes qui erant in {t. 2 : Erfurt, f. 120rb ; facsim., p. 239b}
[Rusch, f. 120rb ] Iuda cum execratione, in omni enim corde suo iuraverunt, et in tota voluntate quesierunt eum, et invenerunt, prestititque eis Dominus requiem per circuitum.
16
Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi, quod omne contrivit, et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron.
17
Excelsa autem derelicta sunt in Israel. Attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius,
18
ea que voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
19
Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa.
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_15) |