initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 16

1
Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israel in Iudam, et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
2
Protulit autem Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regiis, misitque ad Benadab regem Syrie qui habitabat in Damasco dicens :

autem] ergo Weber regiis] regis Weber
3
Fedus inter me et te est. Pater quoque meus et pater tuus habuerunt concordiam, quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto federe quod habes cum Baasa rege Israel facias eum a me recedere.

habuerunt Ω Rusch ] habuere Weber
4
Quo comperto Benadab misit principes exercituum suorum ad urbes Israel qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes muratas Nepthalim.
5
Quod cum audisset Baasa desivit edificare Rama, et intermisit opus suum.
6
Porro Asa rex assumpsit universum {t. 2 : Erfurt, f. 120va ; facsim., p. 240a} [Rusch, f. 120va ] Iudam et tulerunt lapides Rama, et ligna que edificationi preparaverat Baasa, edificavitque ex eis Gabaa et Maspha.
7
In tempore illo venit Anani propheta ad Asa regem Iuda et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syrie, et non in Domino Deo tuo. Idcirco evasit Syrie regis exercitus de manu tua.

Asa] Asam Weber
8
Nonne Ethiopes et Libyes multo plures erant quadrigis et equitibus, et multitudine nimia, quos cum in Domino credidisses tradidit in manus tuas.

in] om. Weber manus tuas] manu tua Weber
9
Oculi enim domini contemplantur universam terram et prebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum : Stulte igitur egisti et propter hoc etiam ex presenti tempore adversum te bella consurgent.

domini] eius Weber adversum] contra Weber
10
Iratusque Asa adversus videntem, iussit eum mitti in nervum. Valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
11
Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro Regum Iuda et Israel.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 15, 23 et sqq.
12
Egrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitatibus10  sua quesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.

10  infirmitatibus] infirmitate Weber
13
Dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui,
14
et sepelierunt eum in sepulcro suo quod foderat sibi in civitate David. Posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis
interl.|  odoribus scilicet quibus luxuriosi ad libidinem utuntur
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 120va ; facsim., p. 240a} [Rusch, f. 120va ] AROMATIBUS  ET  UNGUENTIS etc. Hec vana fame iactantia, quam philosophi vel poete post mortem regum suorum vel etiam falsi christiani obeuntibus magistris impendunt et hec in ignem mittunt, quia omnia gehenne ignibus obnoxia esse ostenduntur que hic sine utilitate et edificatione fratrum protulerunt.
que erant pigmentariorum arte confecta et combusserunt super eum ambitione nimia.
marg.|  COMBUSSERUNT  SUPER  EUM  AMBITIONE etc. Nota quod regibus ut Hebrei tradunt, reverentie causa, combustiones pretiosarum vestium simul cum aromatibus fiebant. Unde alibi : Iuxta combustiones maiorum facient tibi. Mos enim fuit apud veteres ut pretiosa ornamenta regum post obitum eorum pro exsequiis in pyra urerentur sed sine cadaveribus.

Cf. Rabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 4, cap. 16, PL 109, 487D-488A.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_16)