initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 18

1
Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum
interl.|  populus christianus qui religionem servat catholicam
et affinitate coniunctus est Achab.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 121ra ; facsim., p. 241a} [Rusch, f. 121ra ] AFFINITATE  CONIUNCTUS  EST  ACHAB. Hi sunt heresiarche qui perditorum turbam per errorum devia ducunt et in mortis precipitium mergunt. Iosaphat   affinitate coniunctus est Achab et   descendit ad eum in Samariam contra hostes in auxilium et illos significat qui de catholicis ad hereticorum amicitiam se inclinant, qui licet a recte fidei non recedant tramite, tamen errantium societatem atque communionem non devitant. Contra quos dicitur : « Hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita ». Unde Iosaphat per Iehu videntem filium Anani, illius scilicet prophete qui Asa increpaverat, arguitur qui impio prebuerat auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeretur.

Tit. 3, 10.
2
Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo, persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
3
Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iuda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego et tu, sicut populus tuus sic et populus meus, tecumque erimus in bello.
4
Dixitque Iosaphat ad regem Israel : Consule obsecro impresentiarum sermonem Domini.
5
Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere ? At illi : Ascende. Inquiunt. Et tradet eos {t. 2 : Erfurt, f. 121rb ; facsim., p. 241b} [Rusch, f. 121rb ] Deus in manu regis.

eos] om. Weber
6
Dixitque Iosaphat : Numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus ?
7
Et ait rex Israel ad Iosaphat : Est vir unus a quo possumus querere Domini voluntatem, sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore. Est autem Micheas filius Iemla. Dixitque Iosaphat : Ne loquaris rex hoc modo.

Iemla] Iembla Weber
8
Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei : Voca cito Micheam filium Iemla.

Iemla] Iembla Weber
9
Porro rex Israel et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio. Sedebant autem in area iuxta portam Samarie, omnesque prophete vaticinabantur coram eis.

sedebant Rusch  ! Weber ] Amiatinus * D H N sedebat
10
Sedechias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait : Hec dicit Dominus. His ventilabis Syriam donec conteras eam.
11
Omnesque prophete similiter prophetabant atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
12
Nuntius autem qui ierat ad vocandum Micheam ait illi : En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant, queso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat. Loquarisque prospera.
13
Cui respondit Micheas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar.
14
Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Michea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite. Cuncta enim prospera evenient vobis. Et tradentur hostes in manus vestras.

vobis] om. Weber
15
Dixitque ei rex : Iterum atque iterum te adiuro, ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini.

ei] om. Weber loquaris mihi] inv. Weber
16
At ille ait : Vidi universum Israel dispersum in montibus sicut oves absque pastore. Et dixit Dominus : Non habent isti dominos, sed revertatur unusquisque ad domum suam {t. 2 : Erfurt, f. 121va ; facsim., p. 242a} [Rusch, f. 121va ] in pace.

sed] om. Weber
17
Ait rex Israel ad Iosaphat : Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni, sed ea que mala sunt ?

ait] et praem. Weber
18
At ille idcirco ait : Audite verbum Domini. Vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum celi assistentem ei a dextris et sinistris.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 121va ; facsim., p. 242a} [Rusch, f. 121va ] VIDI  DOMINUM  SEDENTEM  IN  SOLIO. Solium Domini angelice potestates, quibus Deus altius presidens inferius cuncta disponit. Exercitus celi ministrantium angelorum lutitudo   a dextris et a sinistris . Deus qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, nec dextera nec sinistra concluditur sed dextera Dei angeli boni sinistra reprobi. Nec enim ministrant Deo solummodo boni qui adiuvant sed et mali qui redire nolentes gravant de quibus dicitur : « Contra spiritales nequitias in celestibus ». A dextera ergo et a sinistra angelorum exercitus stat, quia voluntas electorum spirituum divine voluntati concordat, et reproborum sensus sue malite serviens iudicio districtionis eius obtemperat. Unde spiritus fallax in medium prosilit, per quem Achab excitatur exigentibus meritis. Neque enim bonus spiritus fallacie vult deservire vel spiritus mendax esse in ore prophetarum. Sed quia Achab dignus erat tali deceptione damnari ut qui sepe volens ceciderat in culpam nolens caperetur ad penam. Iuste datur licentia malignis spiritibus, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant in peccati penam etiam nolentes trahant. Qui vero vitam reprobam non mutat cum a propheta aliquid requirit illa audit Deo disponente que meretur damnandus audire. Ecce enim a Dei cultu domus Israel ad idolorum servitutem recesserat, et tamen ad prophetas a quibus decipi consueverat sepe veniebat prospera requirens. Sed quia perversa agens, prospera audire non merebatur, ut peccatorum populus in suo corde caperetur quatenus qui perfidiam sequendo deliquerat sic prophetarum blanditiis deciperetur ut non pertimesceret, quia deliquisset et tanto durius raperetur ad penam quanto securius viveret in culpa.

Eph. 6, 12.
Cf. Rabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 4, cap. 18, PL 109, 490C-491C << Cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 2, cap. 20.75-108, CCSL 143, p. 83.
19
Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad ? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio.
20
Processit spiritus et stetit coram Domino et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus : In quo inquit decipies ?
21
At ille respondit : Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Dixitque Dominus : Decipies et prevalebis. Egredere et fac ita.
22
Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
23
Accessit autem Sedechias filius Chanana et percussit Michee maxillam et ait : Per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi ?
24
Dixitque Micheas : Tu ipse videbis in die illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.
25
Precepit autem rex Israel dicens : Tollite Micheam et ducite eum ad Ammon10  principem civitatis et ad Ioas filium Amalech11 

10  Ammon] Amon Weber 11  Amalech] Ammelech Weber
26
et dicetis : Hec dicit rex. Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum et aque pauxillum, donec revertar in pace.
27
Dixitque Micheas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite populi omnes.
28
Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad.
29
Dixitque rex Israel ad Iosaphat : Mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam. Tu autem induere vestibus meis12  . Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum.

12  meis] tuis Weber
30
Rex autem Syrie preceperat ducibus equitatus sui dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel.
31
Itaque cum vidissent {t. 2 : Erfurt, f. 121vb ; facsim., p. 242b} [Rusch, f. 121vb ] principes equitatus Iosaphat dixerunt : Rex Israel est iste13  . Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.

13  est iste] inv. Weber
32
Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israel reliquerunt eum.
33
Accidit autem ut unus e populo in incertum iaceret sagittam14  et percussit15  regem Israel inter cervicem et scapulas. At ille aurige suo ait : Converte manum tuam et duc16  me de acie, quia vulneratus sum.

14  in incertum iaceret – sagittam] inv. Weber | 15  percussit] percuteret Weber | 16  duc] educ Weber |
34
Et finita est pugna in die illo. Porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_18)