initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 20

Numérotation du verset 2Par. 20,1 
Post hec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammonitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 122ra ; facsim., p. 243a} [Rusch, f. 122ra ] CUM  EIS. Idumeos significat sed scriptor historie maluit quod gerebatur associatorum notare vocabulo, quam impietatem impudentium publice divulgare.

1 Ammonitis] Ammanitis Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,2 
Veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes : Venit contra te multitudo magna de his locis que trans mare sunt et de Syria.
marg.|  DE  HIS  LOCIS etc. Illa loca significat que ultra mare Salinarum sunt, quod alias stagnum Asphaliti vel mare Mortuum nominatur.
Et ecce consistunt in Asasonthamar
interl.|  palma interpretatur
que est Engaddi.
marg.|  ENGADDI. Vocatur usque hodie vicus pergrandis Iudeorum iuxta mare Mortuum unde opobalsamum venit quas Salomon nuncupat vineas Engaddi.
Numérotation du verset 2Par. 20,3 
Iosaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum et predicavit ieiunium universo Iuda.
Numérotation du verset 2Par. 20,4 
Congregatusque Iudas ad precandum Dominum, sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum.
Numérotation du verset 2Par. 20,5 
Cumque stetisset Iosaphat in medio cetu Iude et Hierusalem in domo Domini ante atrium novum
interl.|  ipsum templum quod Iosaphat ab idolatrie immunditiis purgabit et innovavit, et quod filii Israel peccando vetus fecerant penitendo innovarunt
Numérotation du verset 2Par. 20,6 
ait : Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in celo et dominaris cunctis regnis gentium. In manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.
Numérotation du verset 2Par. 20,7 
Nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terre huius coram populo {t. 2 : Erfurt, f. 122rb ; facsim., p. 243b} [Rusch, f. 122rb ] tuo Israel, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum.
Numérotation du verset 2Par. 20,8 
Habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes :
Numérotation du verset 2Par. 20,9 
Si irruerint super nos mala, gladius iudicii pestilentia et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum, et clamavimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies salvosque facies.

clamavimus] clamabimus Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,10 
Nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti filiis Isreael ut transirent, quando egrediebantur de Egypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt eos.

filiis] om. Weber | Isreael] Israeli Weber | eos] illos Weber |
Numérotation du verset 2Par. 20,11 
E contrario agunt, et nituntur eicere nos de possessione quam tradidisti nobis.
Numérotation du verset 2Par. 20,12 
Deus noster ergo non iudicabis eos ? In nobis quidem non est tanta fortitudo ut possimus huic multitudini resistere que irruit super nos, sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te.

est tanta] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,13 
Omnis vero Iuda stabat coram Domino, cum parvulis et uxoribus, et liberis suis.
Numérotation du verset 2Par. 20,14 
Erat autem Iaziel filius Zacharie, filii Banaie, filii Iehiel, filii Mathanie levites, de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini in medio turbe.
Numérotation du verset 2Par. 20,15 
Et ait : Attendite omnis Iuda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Iosaphat. Hec dicit Dominus vobis : Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem. Non est enim vestra pugna sed Dei.
Numérotation du verset 2Par. 20,16 
Cras descendetis contra eos. Ascensuri enim sunt per clivum nomine Seis et invenietis eos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Ieruel.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 122rb ; facsim., p. 243b} [Rusch, f. 122rb ] ASCENSURI  ENIM  SUNT  PER  CLIVUM  NOMINE  SEIS etc. Qui et   Ieruel secundum Hebreos. Dicunt enim quod Seis, id est lebes vel olla, ideo dictus sit quod plurima ibi multitudo hostium cesa est, et ideo   Ieruel id est timor Domini, quia de manifesto auxilio Dei quod contulit sperantibus in se, incussus est alienigenis pavor undique.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 122va ; facsim., p. 244a} [Rusch, f. 122va ] Mystice Moabite Ammonite et Idumei paganos Iudeos et hereticos significant, qui gratis bellum excitant fidelibus et religionem christianam auferre contendunt. Sed Iosaphat, id est Christi populus non armis corporalibus, sed spiritalibus eos aggreditur, intima cordis devotione supernum querens auxilium.

Seis] Sis Weber | eos] illos Weber | Ieruel] Hieruhel Weber |
Numérotation du verset 2Par. 20,17 
Non enim10  eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos. O Iuda et Hierusalem, nolite timere nec paveatis, cras egredimini contra eos et Dominus erit {t. 2 : Erfurt, f. 122va ; facsim., p. 244a} [Rusch, f. 122va ] vobiscum.

10  enim] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,18 
Iosaphat ergo et Iuda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum.
Numérotation du verset 2Par. 20,19 
Porro levite de filiis Caath, et de filiis Chore laudabant Dominum Deum Israel voce magna in excelsum.
Numérotation du verset 2Par. 20,20 
Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue, profectisque eis, stans Iosaphat in medio eorum dixit : Audite me viri11  Iuda et omnes habitatores Hierusalem. Credite12  Domino Deo vestro, et securi eritis. Credite prophetis eius, et cuncta evenient prospera.

11  viri] om. Weber 12  credite] + in Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,21 
Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent : Confitemini Domino quoniam bonusn quoniam13  in eternum misericordia eius.

13  bonus quoniam] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,22 
Cumque cepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir, qui egressi fuerant pugnare14 
interl.|  alias : ut pugnarent

14  pugnare Rusch cum Weber ( ΦPΩ )] ut pugnarent Weber
contra Iudam, et percussi sunt.
Numérotation du verset 2Par. 20,23 
Namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos, cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi mutuis concidere vulneribus.
Numérotation du verset 2Par. 20,24 
Porro Iuda15  cum venisset ad speluncam16  que respicit solitudinem. Vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere.

15  Iuda] Iudas Weber 16  speluncam] speculam Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,25 
Venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum. Inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre pro magnitudine prede17  .
marg.|  VENIT  ERGO  IOSAPHAT etc. Sancti doctores cum turba fidelium colligunt de spoliis hostium, quidquid de physica, ethica et Logica, legendo et scribendo et docendo utiliter crediderunt per sancte Trinitatis fidem in usum totius Ecclesie convertunt, ut quod illi iniuste et inutiliter possidebant, fideles utiliter possidentes animarum ad salutem possideant.

Cf. Rabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 4, cap. 20, PL 109, 494A-B.

17  magnitudine prede] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,26 
Die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis.
marg.|  VALLIS  BENEDICTIONIS. Humilitas Ecclesie, ubi digne Deo laudes redduntur. Qui autem quattuor evangeliorum instructus dogmate per baptismi fidem ad unitatem {t. 2 : Erfurt, f. 122vb ; facsim., p. 244b} [Rusch, f. 122vb ] Ecclesie pervenit, ibi rite laudans digne Deo conversans visionem perpetue pacis cum laude, et letitia sempiterna introibit.
Etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in presentem diem.
Numérotation du verset 2Par. 20,27 
Reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum letitia magna, eo quod dedisset {t. 2 : Erfurt, f. 122vb ; facsim., p. 244b} [Rusch, f. 122vb ] eis Dominus gaudium de inimicis suis.
Numérotation du verset 2Par. 20,28 
Ingressique sunt in18  Hierusalem cum psalteriis, et citharis et tubis in domum Domini.

18  in] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,29 
Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel.
Numérotation du verset 2Par. 20,30 
Quievitque regnum Iosaphat, et prebuit ei Deus pacem per circuitum.
Numérotation du verset 2Par. 20,31 
Regnavit igitur Iosaphat super Iudam, et erat triginta quinque annorum cum regnare cepisset, viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem, nomen matris eius Azaba19  filia Selachi.

19  Azaba] Azuba Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,32 
Et ambulavit in via patris sui Asa, nec declinavit ab ea faciens quod
interl.| vel que
Placitum
interl.| vel placita
erat20 
interl.|  alias : erant

20  quod…erat] que placita erant Weber
coram Domino.
Numérotation du verset 2Par. 20,33 
Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum.
Numérotation du verset 2Par. 20,34 
Reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum scripta sunt in libro21  Iehu filii Anani que digessit in libro Regum Israel.

21  libro] verbis Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,35 
Post hec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israel cuius opera fuerunt pessima22  ,
interl.|  alias : impsissima
marg.|  POST  HEC  INIIT  AMICITIAS. Dictum est quia societas et amicitia Iosaphat regis Iuda cum regibus Samarie illos significat, qui de Ecclesia ad hereticorum societatem transeunt sed hec societas abominabilis est Deo. Ideo naves eorum convertuntur, quia Dominus percutit opera eorum, quia quidquid in presentis vite navigio cum hereticorum factione et consilio agitur, coram oculis Dei disciplicere probatur. Unde : « Qui non est mecum contra me est » etc.

Mt. 12, 30 ; Lc. 11, 23.

22  pessima] impiissima Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,36 
et particeps fuit ut faceret23  naves que irent in Tharsis feceruntque classem in Asiongaber.

23  faceret] facerent Weber
Numérotation du verset 2Par. 20,37 
Prophetavit autem Eliezer filius Dodau24  de Maresa ad Iosaphat dicens : Quia habuisti fedus cum Ochozia percussit Dominus opera tua. Ccontriteque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.

24  Dodau] Dodoau Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_20)