initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 21

Numérotation du verset 2Par. 21,1 
Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David. Regnavitque Ioram filius eius pro eo.
Numérotation du verset 2Par. 21,2 
Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam, et Iaiel et Zachariam et Azariam et Michael et Saphatiam. Omnes hi filii Iosaphat regis Israel.
marg.|  OMNES HI  FILII  IOSAPHAT. Imitatores operum eius, fratre eorum Ioram semper in deteriora labente, unde ipse Ioram legitur eos interfecisse cum principibus Israel.
Numérotation du verset 2Par. 21,3 
Deditque eis pater suus multa munera argenti, et auri, et pensationes cum civitatibus munitissimis in Iuda. Regnum autem tradidit Ioram eo quod esset primogenitus.

pensationes] pensitationes Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,4 
Surrexit autem Ioram super regnum patris sui. Cumque {t. 2 : Erfurt, f. 123ra ; facsim., p. 245a} [Rusch, f. 123ra ] se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israel.

autem] ergo Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,5 
Triginta duo annorum erat Ioram cum regnare cepisset, et octo annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 21,6 
Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab. Filia quippe Achab erat uxor eius et fecit malum in conspectu Domini.
Numérotation du verset 2Par. 21,7 
Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo. Et quia promiserat ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore.

ei] illi Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,8 
In diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iude, et constituit sibi regem.
Numérotation du verset 2Par. 21,9 
Cumque transiret Ioram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus eius.

transiret] transisset Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,10 
Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iuda usque ad diem hanc, eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum.

diem hanc ] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,11 
Insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda, et fornicari fecit habitatores Hierusalem et prevaricari Iudam.
Numérotation du verset 2Par. 21,12 
Allate sunt autem ei littere ab Elia propheta in quibus scriptum erat. Hec dicit Dominus Deus David patris tui : Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iuda,
Numérotation du verset 2Par. 21,13 
sed incessisti per iter regum Israel, et fornicari fecisti Iuda et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti.

Iuda] Iudam Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,14 
Ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis et uxoribus tuis, universaque substantia tua.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 123ra ; facsim., p. 245a} [Rusch, f. 123ra ] ECCE  DOMINUS  PERCUTIET TE  PLAGA  MAGNA. Per Philisteos et Arabes qui eius terram vastaverunt et diripuerunt substantiam, et filios pariter et uxores Ioram qui interpretatur quis est excelsus, qui de religioso patre ad perfidiam declinavit, et fornicari fecit filios Iuda, significat eos qui fide imbuti et baptismo regenerati relinquunt fidei veritatem, hereticorum sequentes errorem et alios secum pervertentes. Unde eos Elias, id est sermo propheticus, {t. 2 : Erfurt, f. 123rb ; facsim., p. 245b} [Rusch, f. 123rb ] redarguit ,quia omnis divinorum librorum auctoritas tales reprehendit, et merito perversitatis sue increpat contestationibus gravissimis.
Numérotation du verset 2Par. 21,15 
Tu autem egrotabis pessimo languore
interl.| perfidie
uteri,
interl.| mentis
donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos.
interl.| quousque scilicet omnis vigor sensus eorum per vecordiam desipiendo veracis sapientie perdat intellectum
Numérotation du verset 2Par. 21,16 
Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philistinorum
interl.| demonum
et Arabum,
interl.| superborum
qui confines sunt Ethiopibus.
interl.| denigratis in peccato
Numérotation du verset 2Par. 21,17 
Et ascenderunt in terram Iuda
interl.| confitentium
et vastaverunt eam. Diripueruntque cunctam substantiam
interl.| virtutum
que inventa est in domo
interl.| bone conversationis
interl.| fructus operationis
et uxores,
interl.| sollicitudinem carnalem
nec remansit ei filius nisi Iochaz qui minimus natu erat,

Iochaz Weber] Ioachas Edmaior. (ΘA) Ruch
Numérotation du verset 2Par. 21,18 
et super hec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.
Numérotation du verset 2Par. 21,19 
Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus, et sic longa consumptus est tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima,
interl.| desperationis

est] om. Weber
et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat maioribus eius.
interl.| quia delebuntur de libro viventium et cum iustis in celesti regno non scribentur sed peribit memoria eorum et nomen eorum non erit in memoria sanctorum
Numérotation du verset 2Par. 21,20 
Triginta duum annorum fuit cum regnare cepisset, et octo annis regnavit in Hierusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David. Verumtamen non in sepulcro regum.
marg.|  ET OCTO  ANNIS  REGNAVIT. Dicitur Ioram octo annis regnasse et quadraginta vixisse. Filium autem eius Ochoziam cum regnare cepisset fuisse quadraginta duorum annorum quod si ita est duobus annis antequam pater ipse nasceretur filium genuit. Sed Hebrei dicunt quod Ioram qui quadraginta annis vixisse describitur et octo annis regnasse, quod vixerit annos quadraginta et regnaverit viginti et octo. Anni enim octo qui ei in regno tribuuntur, ipsi sunt quibus regnavit antequam fratres occideret cum adhuc innocenter viveret. Reliqui vero viginti anni quibus postea regnavit, ideo non numerantur, quia in languore et tribulatione vixit, ideoque filio eius tribuuntur qui non amplius quam viginti duorum annorum secundum librum Regum esse perhibetur, ne de numerorum summa anni remanentes in temporum computatione errorem facerent. Ochozias enim vixit triginta tribus annis et uno tantum regnavit. Collatio enim libri Regum huic questioni solvende magnum prestat auxilium.

Cf. 4Rg. (2Rg.) 8, 17-25.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_21)