initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 22

1
Constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium eius minimum regem pro eo. Omnes enim maiores natu qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra. Regnavitque Ochozias, filius Ioram regis Iuda.
2
Quadraginta annorum erat Ochozias cum regnare cepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia filia Amri.

Quadraginta] filius praem. Weber | annorum] duo praem. Weber | Athalia Ω Rusch Clementina etc.] Otholia Weber |
3
Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab. Mater enim eius impulit eum ut impie ageret.
4
Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab. Ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius.
5
Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Azael regem Syrie in Ramoth Galaad. Vulneraveruntque Syri Ioram.

Azael] scrips., Azahel Rusch Weber, Hazahel Clementina
6
Qui reversus est ut curaretur in Iezrael. Multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrael egrotantem.
7
{t. 2 : Erfurt, f. 123va ; facsim., p. 246a} [Rusch, f. 123va ] Voluntas quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 123va ; facsim., p. 246a} [Rusch, f. 123va ] AZARIAS. Qui superius Ochozias id est apprehendens Dominum, Azarias vero adiutorium Domini.
marg.|  Ideoque secundum Hebreos nomen mutatur in melius ei, quia secundum preceptum Domini infirmum visitavit.

voluntas] voluntatis Weber
Cumque venisset et egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Achab.
marg.|  ADVERSUM  HIEU.  Hieu significat principatum gentium, quem Christus destinavit in sacrilegam civitatem que prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos persecuta est, ut eam digna ultione puniret et fanum sacerdotum post adventum Christi destrueret, templumque subverteret et impiam Synagogam sanguinem eorum sitientem de regni culmine quasi Iezabel precipitaret, et ipsius rectores interficeret.

Cf. Hrabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 4, cap. 22, PL 109, 497D-498A.

cumque] et cum Weber et] om. Weber
8
Cum ergo subverteret Hieu domum Achab,
interl.| per Eliseum hec in Libro Regum plenius scripta sunt

Cf. 4Rg. (2Rg.) 9, 6-7.
invenit principes Iuda et filios fratrum Ochozie qui ministrabant ei et interfecit illos.
9
Ipsumque perquirens Ochoziam comprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit. Et sepelierunt eum eo quod esset filius Iosaphat, qui quesierat Dominum in toto corde suo, nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochozie.
10
Siquidem Athalia mater eius videns quod mortuus esset filius eius, surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram.
marg.|  SIQUIDEM  ATHALIA. Athalia que semen David conabatur exstinguere, et regiam stirpem delere significat impietatem Synagoge que per nequitiam mentis semini Christi insidiatur inexorabili odio seviens, que aliquando regnare videbatur cum legis ceremonias temporalis observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini, sed Iosabeth strenuitate - que interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesie in qua sunt vere delicie - servatur Ioas qui interpretatur memoria Domini, id est Christus in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sevientis interimatur in sanctis, sed nutriatur in domo Ioiade pontificis qui interpretatur dilectus Domini, id est Christus de quo Pater ait : « Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui ». Cuius domus est Ecclesia, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, ut in tempore iudicii sceptrum regni et potentiam extollat adversum eos qui eum deprimebant.

Mt. 3, 17 ; Mt. 17, 5 ; 2Pt. 1, 17.

Athalia] Otholia Weber eius] suus Weber
11
Porro Iosabeth10  filia regis tulit Ioas
interl.| memoria Domini

10  Iosabeth Weber] Iosabet Rusch
filium Ochozie, et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur. Absconditque eum11  cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth12 
interl.| saturitas Domini

11  eum ΛL ΨDΩEd1455 Rusch] om. Weber 12  Iosabeth Weber] Iosabet Rusch
autem que absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiade pontificis soror Ochozie, et idcirco Athalia13 
interl.| temperalis Domini

13  Athalia Rusch] Otholia Weber
non interfecit eum.
12
Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Athalia14  super terram.

14  Athalia Rusch] Otholia Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_22)