initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 23

1
Anno autem septimo
interl.|  hec in Libro Regum scripta et exposita sunt

Cf. 4Rg. (2Rg.) 11, 4-16.
confortatus Ioiada assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Ieroboam et Ismael filium Iohannan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaie, et Elisaphat filium Zechri. Et iniit cum eis fedus.

Ioiada Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Ioiade Weber | Ieroboam ΩS Ed1455 etc.] Ieroam ΛL ΨD, Ieroham Clementina, Hieroam Weber | Obed] Oded Weber |
2
Qui circumeuntes Iudam congregaverunt levitas de cunctis urbibus Iuda, et principes familiarum Israel. Veneruntque in Hierusalem.
3
Iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege. Dixitque ad eos Ioiada : Ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David.

Ioiada] Ioiade Weber
4
Iste est ergo sermo quem facietis.
5
Tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum {t. 2 : Erfurt, f. 123vb ; facsim., p. 246b} [Rusch, f. 123vb ] sacerdotum, et levitarum et ianitorum erit in portis. Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta que appellatur Fundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini,
6
nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes, et qui ministrant de levitis. Ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
7
Levite autem circumdent regem habentes singuli arma sua, et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur, sintque cum rege et intrante et egrediente.
8
Fecerunt igitur levite et universus Iuda iuxta omnia que preceperat Ioiade pontifex, et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum et egressi erant. Siquidem Ioiada pontifex, non dimiserat abire turmas que sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.

egressi] egressuri Weber Ioiada] Ioiade Weber
9
Deditque Ioiada sacerdos centurionibus lanceas clipeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini.

Ioiada] Ioiade Weber
10
Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextera, usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis.
11
Et eduxerunt filium regis et imposuerunt ei diadema et testimonium.
interl.|  quod in plerisque additur

et testimonium] om. Weber
Dederuntque ei in manu eius tenendam legem et constituerunt eum regem. Unxitque10  eum11  Ioiada12  pontifex, et filii eius,
interl.|  sinedoche pro solo Zacharia qui propheta erat quem postea idem Ioas occidit

Cf. Rabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 4, cap. 23, PL 109, 500A.

ei] om. Weber | 10  unxitque] unxit quoque Weber | 11  eum] illum Weber | 12  Ioiada] Ioiade Weber |
imprecatique sunt atque dixerunt : Vivat rex.
12
Quod cum audisset Athalia vocem, scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
13
Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 123vb ; facsim., p. 246b} [Rusch, f. 123vb ] SUPER  GRADUM. Columnam scilicet et basim quam preparaverat Salomon et posuerat in medio basilice habentem quinque cubitos longitudinis et quinque latitudinis et tres in altum.
et principes turmasque circa eum, omnem quoque populum terre gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait : Insidie, insidie.
14
Egressus autem Ioiada13  pontifex ad {t. 2 : Erfurt, f. 124ra ; facsim., p. 247a} [Rusch, f. 124ra ] centuriones et principes exercitus. Dixit eis : Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Precepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini.

13  Ioiada] Ioiade Weber
15
Et imposuerunt cervicibus eius manus. Cumque intrasset portam Equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
16
Pepigit autem Ioiada14  fedus
interl.|  fedus Dei, id est legem Dei, id est ipsum Deum cuius minister erat

14  Ioiada] Ioiade Weber
inter se universumque populum et regem ut esset populus Domini.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 124ra ; facsim., p. 247a} [Rusch, f. 124ra ] PEPIGIT  AUTEM  IOIADA. Ioiadas interpretatur cognoscens Dominum vel diligens quia filios Israel Dominum cognoscere docuit. Pepigit ergo fedus inter Dominum populumque et regem ut Domino scilicet obedirent et legi eius. Pepigit etiam inter regem et populum ut populus erga regem fideliter ageret et rex populum iuste regeret secundum doctrinam sacerdotum et levitarum quorum officii fuit insinuare precepta Domini.
17
Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxit15  eam et altaria ac simulacra illius confregerunt. Mathan16  quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.

15  destruxit] destruxerunt Weber 16  Mathan] Matthan Weber
18
Constituit autem Ioiada17  prepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum et18  levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Moysi. In gaudio et canticis iuxta dispositionem David.

17  Ioiada] Ioiade Weber 18  et] ac Weber
19
Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
20
Assumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi ac19  omne vulgus terre, et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium porte superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.

19  ac] et Weber
21
Letatusque est omnis populus terre et urbs quievit. Porro Athalia20  interfecta est gladio.

20  Athalia] Otholia Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_23)