initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 26

1
Omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim, constituit regem pro patre suo Amasia.
2
Ipse edificavit Ahilat et restituit eam dicioni Iude. Postquam dormivit rex cum patribus suis.

Ahilat] Ahilath Weber
3
Sedecim annorum erat Ozias cum regnare cepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Iecelia de Hierusalem.
marg.|  OZIAS qui et Azarias. Ozias interpretatur virtus Domini, Azarias auxilium Domini, quia quamdiu recte egit, divina ope adiutus plurima bella feliciter commisit et de hostibus triumphavit. Sed priusquam per superbiam illicita temptavit, lepra percussus, nominis et honoris offuscavit dignitatem exclusus a populo usque ad diem mortis.

Iecelia] Hiechelia Weber
4
Fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia que fecerat Amasias pater eius.
5
Et exquisivit Deum in diebus Zacharie intelligentis et videntis Deum.
interl.|  hunc aiunt esse filium Zacharie filii Ioiade qui post mortem patris natus et ob hoc patris nomen sortitus. Est intelligens enim propter sacerdotium videns propter prophetiam dicitur
Cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus.
6
Denique {t. 2 : Erfurt, f. 125va ; facsim., p. 250a} [Rusch, f. 125va ] egressus est et pugnavit contra Philistiim, et destruxit murum Geth, et murum Iamnie murumque Azoti. Edificavit quoque oppida in Azoto et in Philistiim.

Iamnie] Iabnie Weber
7
Et adiuvit eum Deus contra Philistiim, et contra Arabes qui habitabant in Gurbaal
interl.|  locum esse dicunt qui in Genesi Gerara dicitur, ubi regnavit Abimelech et ubi peregrinatus est Abraam cum Sara uxore sua

Cf. Gn. 26, 1.

Arabes] Arabas Weber
et contra Ammonitas.

Ammonitas Rusch ] Ammanitas Weber
8
Appendebantque munera Ammonite Ozie, et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Egypti propter crebras victorias.

appendebantque ΨD Ed1455 Rusch Clementina ] expendebantque ΩM, expendebant ΩS, impendebantque ΩJ, pendebantque Weber munera Ammonite ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] Ammanite munera Weber
9
Edificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli, et super portam Vallis, et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 125va ; facsim., p. 250a} [Rusch, f. 125va ] SUPER  PORTAM  VALLIS. Hec est porta Ephraim quam superius destructam esse retulit a Ioas rege Israel. Noluit autem scriptor historie nomen ponere in edificando, quod posuit in destruendo, et quia Ephraim idolis immolabat, et cum Ioas rege suo hanc portam destruxerat in edificatione ipsius proprio vocabulo non meruit nominari, sed nomine vallis dicitur propter auctoris sui humiliationem et vilitatem hinc in Esdra dicitur : « Et portam vallis edificavit Ennon et habitatores Zanoe ». De hac autem porta et de aliis portis Hierusalem in Esdra sequentes Bedam abunde diximus.

2Esr. 3, 13.
10
Extruxitque etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate, vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo. Erat quippe homo agriculture deditus10  .

extruxitque] extruxit Weber | effodit] fodit Weber | 10  agriculture deditus] scrips. agricture de deditus cacogr. Rusch |
11
Fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad prelia sub manu Ieiel scribe Maasieque doctoris, et sub manu Ananie qui erat de ducibus regis.
12
Omnisque numerus principum per familias virorum fortium duo millia11  sescentorum,

11  duo milia] duum milium Weber
13
et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum qui erant apti bellare12 
interl.|  alias : ad bella

12  bellare] ad bella Weber
et pro rege contra adversarios dimicabant.
14
Preparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui clipeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad iaciendos lapides.
15
Et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus collocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia. Egressumque est nomen eius procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroboraret13 
interl.|  alias : corroborasset

13  corroboraret] corroborasset Weber
illum.
16
Sed cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum.
marg.|  SED  CUM  ROBORATUS. Fuit Ozias primo iustus et rectum fecit in conspectu Domini, unde et hostes vicit et multos prophetas in imperio suo habuit. Hinc quamdiu vixit Zacharias sacerdos cognomento intelligens, placuit Deo cum omni veneratione serviens in templo. Sed postquam Zacharias obiit, volens per se offerre donaria, sacerdotii dignitatem non tam pie quam audacter invasit, nec reclamantibus levitis et sacerdotibus obedivit unde lepra in fronte percussus est, quam sacerdos auri lamina protegebat quam in Ezechiele iubet Dominus thau littere impressione signari.

Cf. Ez. 9, 4.
Ingressusque templum Domini et14  adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
marg.|  INGRESSUSQUE  EST  TEMPLUM. Quia indutus stola sacerdotali instante sollemni festivitate intravit in templum ad altare aureum oblaturus incensum secundum IOSEPHUM. Unde ante civitatem in loco qui dicitur Erege scissa est media pars montis ad occidentem et sua volubilitate per quattuor stadia procedens ad orientalem restitit montem, ita ut vias clauderet et regias urbes opprimeret. Volunt Hebrei in anno vicesimo quinto Ozie hoc accidisse, cuius reliqui anni sunt viginti septem. Regnavit autem annis quinquaginta duobus.
marg.|  Regnavit Ozias annis {t. 2 : Erfurt, f. 125vb ; facsim., p. 250b} [Rusch, f. 125vb ] quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amilius apud Athenienses Agamestor imperabant, quo mortuo vidit Isaias visionem sicut ipse testatur, eo scilicet tempore quo Romulus Romani imperii conditor natus est.

Cf. Is. 6, 1.
Cf. Rabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 4, cap. 26, PL 109, 511B-C.

14  et] om. Weber
17
Statimque ingressus est15  post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri {t. 2 : Erfurt, f. 125vb ; facsim., p. 250b} [Rusch, f. 125vb ] fortissimi,

15  est] om. Weber
18
restiterunt regi atque dixerunt : Non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum. Hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario ne contempseris, quia non reputabitur tibi in gloriam16  a Domino Deo tuo17  .

16  gloriam] + hoc Weber 17  tuo] om. Weber
19
Iratusque est Ozias et tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus18  in domo Domini super altare thymiamatis.

18  sacerdotibus propter hom. Rusch ] + statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus Weber
20
Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini.
21
Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis sue, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam et eiectus fuerat de domo Domini. Porro Ioathan filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terre.
22
Reliqua autem sermonum Ozie priorum et novissimorum scripsit Isaias19  filius Amos propheta.

19  Isaias] scrips. cum Is. 1, 1  ; Esaias Weber
23
Dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum eo quod esset leprosus. Regnavitque Ioathan filius eius pro eo.
marg.|  IN  AGRO  REGALIUM  SEPULCRORUM. Non in regalibus sepulturis, non in civitate David. Heretici enim atque schismatici indigni sunt societate et communione sancte Ecclesie, nec memoria eorum inter catholicos habetur, quia erroribus maculati et vitiis squalidi ab eorum consortio separantur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 26), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_26)