initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 27

1
Viginti quinque annorum erat Ioathan cum regnare cepisset, et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Hierusa filia Sadoc.
interl.| quia sibi et subditis eterne pacis visionem acquisivit
marg.|  VIGINTI  QUINQUE  ANNORUM. In principio et in fine annos  Ioathan enumerat quia sicut iustitia cepit usque ad finem perseveravit. Unde tempora vite eius laude digna predicantur.
2
Fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia que fecerat Ozias pater eius excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat.

eius] suus Weber
3
Ipse edificavit portam domus Domini Excelsam
marg.|  IPSE  EDIFICAVIT  PORTAM. Que in Actibus apostolorum dicitur Speciosa secundum Hebreos et ab eis porta Ioathan, quia ipse edificavit eam usque hodie nuncupatur.

Cf. Act. 3, 2.
et in muro Ophel multa construxit.
marg.|  OPHEL. Turris erat non longe a templo mire altitudinis. Unde et  Ophel, id est tenebrarum vel nubili nomen accepit. Ubi autem in Michea scriptum est : « Et tu turris gregis nebulosa filie Sion ». In Hebreo habetur :  Turris Ophel.
marg.|  Turris Ophel eminentiam Scripture significat que in historia fundata spiritualis sensus caput inter nubila condit, dum scientie magnitudinem ab oculis hominum abscondit. Unde : « Posuit tenebras latibulum suum ».
marg.|  Ioathan cuius vita laudatur Christum significat de quo dicitur : « Magnus Dominus et laudabilis nimis » etc. Interpretatur enim Ioathan consummatus vel perfectus, et de Christo dicit Apostolus : « Et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis eterne » etc. Ipse construxit portam domus Domini excelsam, et mysterium sue incarnationis mirabili potentia effecit qui de {t. 2 : Erfurt, f. 126ra ; facsim., p. 251a} [Rusch, f. 126ra ] se ait : « Ego sum ostium. Per me si quis introierit salvabitur ». Hec porta excelsa vocabatur de qua Psalmista ait : « Excelsus super omnes gentes Dominus » etc.

Mi. 4, 8.
Ps. 17, 12.
Ps. 47, 2.
Hbr. 5, 9.
Io. 10, 9.
Ps. 112, 4.
4
Urbes quoque edificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres.
5
Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos. Dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia choros tritici ac totidem choros {t. 2 : Erfurt, f. 126ra ; facsim., p. 251a} [Rusch, f. 126ra ] ordei. Hec ei prebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
6
Corroboratusque est Ioathan eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
7
Reliqua autem sermonum Ioathan et omnes pugne eius et omnia opera scripta sunt in libro Regum Israel et Iuda.

omnia] om. Weber
8
Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset, et sedecim annis regnavit in Hierusalem.
9
Dormivitque Ioathan cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 27), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_27)