initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 3

1
Et cepit Salomon edificare domum Domini in Hierusalem
interl.| in visione pacis qua est in unitate Ecclesie, unde : « In pace factus est locus eius »

Ps. 73, 5.
in monte
interl.| scilicet Christo de quo dicitur : « Numquid potest abscondi civitas in monte posita ? »

Mt. 5, 14
Moria
interl.| id est visionis, quia quos ad claritatis sue visionem vocat in hac vita laborantes visitare et adiuvare dignatur
qui demonstratus fuerat David patri eius,
interl.| prescivit eum David secundum carnem nasciturum sicut et alii prophete
in loco quem paraverat David in area Ornam Iebusei.
marg.|  IN AREA  ORNAM  IEBUSEI. Ecclesia per aream signatur. Unde : « Cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam ». Ornam, id est ornatus, natione Iebuseus gentiles significat a Domino ornandos et in filios Ecclesie conmutandos. Unde : « Fuistis aliquando tenebre nunc autem lux in Domino ». Iebus ipsa est Hierusalem. Iebus interpretatur conculcata, Hierusalem visio pacis, in qua dum Ornam gentilis regnabat Iebus dicta est. Sed cum David in ea locum holocausti emeret et cum Salomon templum edificaret, Hierusalem vocata est. Gentilitas enim nescia divini cultus conculcatur a demonibus, sed cum Christus eam respexit pacis in se et locum invenit et nomen.

Cf. Eph. 5, 8.

Ornam scrips. cum Rusch (alibi), Edmaior. (D Ω S Ω J* ΩM)] Ornan Weber, Horna Edmaior. (C), Hornâ hic et frequenter Rusch
2
interl.| hoc ad gentes refertur que secundo loco ad edificationem creatoris convenerunt
marg.|  MENSE  SECUNDO. Id est Maio mox scilicet post Pascha, ut consecratus mystica sollemnitate populus digne aggrederetur mysticum opus.
anno quarto regni sui.
marg.|  ANNO  QUARTO. Post expletam dispensationem divine incarnationis que in quattuor evangeliis scripta est, misso Spiritu de celo Ecclesia fabricata est. Que in libris Regum exposuimus, in Paralipomenon sub brevitate perstringimus.
3
Et hec sunt fundamenta que iecit Salomon ut edificaret domum Dei, longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.
marg.|  LONGITUDINIS. Longitudo domus longam Ecclesie patientiam significat. Latitudo caritatem qua etiam diligit inimicos, donec cum solis amicis in Deo gaudeat. Altitudo vero spem future vite et retributionis, quia omnia adversa contemnit donec videat bona Domini in terra viventium. Notandum quod triginta cubiti altitudinis qui in Regum leguntur non ad tectum templi sed usque ad cenaculum inferius pervenerunt. Hic enim quod altitudo centum viginti cubitorum erat. Alii triginta ad medium cenaculum, alii vero ad tertium, deinde usque ad supremum templi tectum numerabuntur, alii triginta et sic tota altitudo domus in centum viginti cubitis consummatur quo numero virorum primitiva Ecclesia in Hierusalem gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam signant que nunc agitur in quiete animarum, et perficietur in resurrectione corporum, quindecim vero in trigonum ducta, id est cum omnibus partibus suis numerata centum viginti fiunt, quibus designatur futura beatitudo electorum. Bene autem hoc numero tertium cenaculum domus consummatur, {t. 2 : Erfurt, f. 111vb ; facsim., p. 222b} [Rusch, f. 111vb ] que post presentes labores post animarum requiem plena felicitatis gloria in resurrectione complebitur.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 6, 2.
4
Porticum vero
marg.|  PORTICUM  VERO. Ipsum scilicet templum quod erat pro foribus oraculi tripartita enim fuit fabrice distinctio, hoc est porticus ante templum, et ipsum templum in quo altare thymiamatis, mensa propositionis et candelabrum luminis erant, et oraculum id est Sanctum sanctorum ubi arca testamenti, et cherubin post velum collocata. Porticus vero ante templum antiquorum figuram gestat fidelium. Ipsum vero templum eorum qui post incarnationem Domini in mundum venerunt. Domus autem interior regni celestis gaudia utrisque data. Notandum ergo quod parietes domus lapidibus pretiosis facti fuerunt tabulis cypressinis vel cedrinis operti laminis aureis vestiti. Unde in Regum : « Et cedro omnis domus vestiebatur » etc. Lapides parietis, vel pavimenti, et tabule, et aurum sanctorum vitam in Ecclesia significant. Lapides vivi sunt sancti fortitudine fidei in unam regulam coniuncti. Tabule quoque cedrine, vel cypressine sunt sancti latitudine variarum virtutum secundum donationem Spiritus sancti in eadem fide sibimetipsis connexi. Auri lamine sunt sancti supereminentem scientie caritatem habentes, et huius fulgore gratissimo ad invicem congaudentes.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 6, 18.
ante frontem que tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti. Porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
5
Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis, et lamminas auri obrizi affixit per totum, sculpsitque in ea palmas,
interl.| sculptura palmarum descriptio virtutum per quas vera victoria et remuneratio acquiritur

sculpsitque] scalpsitque Weber
et quasi catenulas
interl.| caritatis officia quibus sanctorum fraternitas copulatur et in unam Christi domum toto orbe componitur
se invicem complectentes.
6
Stravit quoque pavimentum templi
interl.| in Regum ita : « Texit pavimentum tabulis abiegnis ». Unde patet quia tabulas non in terra posuit sed super marmora, tertio vero aurum superposuit
marg.|  STRAVIT  QUOQUE  PAVIMENTUM.  Stravit quoque pavimentum etc. Sicut latitudo parietis in altum exsurgens, et ad laquearia perveniens provectus virtutum quibus sancti ad celum perveniunt, vel sanctorum choros sibi per varia tempora succedentes significant, ita equalitas pavimenti concordem eorum humilitatem, qua in hac vita positi sociali caritate conversantur. Pavimentum pretioso  marmore stratum multo decore, et marmor tectum tabulis abiegnis, quia vita iustorum primo fidei firmitate munienda est in corde, post virtutum latitudine ornanda in opere. Quid enim prodest decor marmoris tabulis obtectis nisi aliquid mysticum ostendat ? Sed bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei fulciendam esse significat. Abies vero alta et durabilis mentem electorum infima spernentem, celestibus inherentem, et virtutem patientie excellentem demonstrat. Auri lamine marmori de tabulis abiegnis superposite latitudo est caritatis de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta que sicut aurum aliis metallis, ita ceteris virtutibus in templo Dei prefulget.

3Rg. (1Rg.) 6, 15.
pretiosissimo marmore decore multo.
7
Porro aurum
interl.| caritatis
erat probatissimum, de cuius laminis texit domum et trabes eius et postes,
interl.| sanctos doctores
interl.| parietes templi auro Salomon texit, cum Christus cetus fidelium lumine sapientie et caritatis illustravit
marg.|  POSTES ET  OSTIA etc. Texit cum aditum fidei ipso Domino pandente qua veritate reluceat omnibus Ecclesiam intrantibus ostendit. Ostium templi Christus est, per quem venitur ad Patrem qui ait : « Ego sum ostium » etc. In Regum ita scriptum est : « Oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti latitudis et viginti altitudinis ». Oraculum dicitur Sanctum sanctorum, quia ibi divina et angelica locutione hominibus secreta revelantur. Unde oraculum in abditis, id est interiori domo factum est, quia in superna patria angelorum visio, et allocutio et ipsa Dei presentia revelabitur. {t. 2 : Erfurt, f. 112ra ; facsim., p. 223a} [Rusch, f. 112ra ] Quod dicit viginti cubitos altitudinis, parietem cedrinum significat qui oraculum ab aede exteriori segregat.

Io. 10, 7 ; Io. 10, 9.
Cf. 3Rg. (1Rg.) 6, 20.
et celavit cherubin in parietibus.
interl.| angelicam conversationem in hominum moribus, ut sicut ab angelis servitur ei in celis, ita ab hominibus serviatur in terris
marg.|  ET CELAVIT. Habet hec domus, sicut in Regum legitur « celaturas eminentes » cum sancti opera virtutum non in occulto agunt, sed exemplum omnibus preferunt.

3Rg. (1Rg.) 6, 18.
8
Fecit quoque domum sancti sanctorum, longitudinem iuxta latitudinem, domus cubitorum viginti, et latitudinem similiter viginti cubitorum.
marg.|  FECIT  QUOQUE  DOMUM  SANCTI  SANCTORUM. Oraculum ubi erat arca, viginti cubitos habebat in longitudine, latitudine, altitudine, id est per quadrum, quia in superna patria ubi regem in decore suo vident sancti, sola caritas divine et superne gratie per omnia fulget. Unde in sequentibus :  Laminis aureis texit eam, id est menia superne civitatis gratia caritatis implevit.
Et laminis aureis texit eam quasi talentis sexcentis,
marg.|  TALENTIS  SEXCENTIS. In talentis ponderis perfectio, que caritatis perfectionem exprimit sicut perfectio senarii per quem centenarius multiplicatur ut fiant sexcenti.
9
sed et clavos fecit aureos ita, ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent. Cenacula quoque texit auro.
marg.|  SED ET  CLAVOS  FECIT etc. Quinquagenario numero peccatorum remissio, et spiritualis gratia, et requies eterna figuratur, clavis vero lamine auri affigebantur in parietibus domus Domini. Clavi sunt verba celestia quibus in amore bonorum operum proficimus et conservamur, hec nobis promittunt veniam peccatorum per gratiam sancti Spiritus et sabbatismum in futuro eternum. Hi sunt clavi dilectionis et clavi timoris, quibus incipientes necdum ad perfectionem venientes illecebras vitiorum mortificant, illis scilicet veritatis sermonibus confixi quibus docemur carnem nostram crucifigere cum vitiis et concupiscentiis. Unde propheta : « Confige a timore tuo carnes meas » etc. Qui ad perfectiora perveniens de clavis perfectionis ait : « Mihi autem adherere Deo bonum est ».  Cenacula quoque texit auro. Sicut Sancta sanctorum ubi erat arca, internam sanctorum vitam in conspectu Redemptoris significat unde : « Abscondes eos in abscondito faciei tue a conturbatione hominum ». Ita cenacula in alto eamdem vitam, id est in celis esse et non in hoc mundo, unde : « Que sursum sunt querite ubi Christus est in dextera Dei sedens ».

Cf. Gal. 5, 24.
Ps. 118, 120.
Ps. 72, 28.
Ps. 30, 21.
Col. 3, 1.
10
Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin
interl.| unius mensure et eiusdem operis erant duo cherubin, quia nulla dispar voluntas est in superna patria, ubi omnes illustrantur eadem presentis Dei visione et gloria
duos
interl.| propter consortium caritatis que minus quam inter duos esse non potest. Unde discipuli ad predicandum bini mittuntur ut qui verbum fidei predicent caritatem ante omnia teneant

Cf. Lc. 10, 1.

duos] duo Weber
opere statuario et texit eos auro.
marg.|  FECIT  ETIAM  DUO  CHERUBIN etc. Hoc in Regum plenius legitur ita scriptum : « Et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera, id est decem cubitos habentes, a summitate ale usque ad ale alterius summitatem. Decem quoque cubitorum erat cherub secundus, mensura pari et opus unum in duobus cherubin, id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus. Posuitque cherubin in medio templi interioris : extendebant autem cherubin alas suas et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebant parietem alterum. Ale autem altere in medio templi se invicem contingebant ».
marg.|  « Posuit autem cherubin - ut in Regum legitur - in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem » etc. Manifestum est ex his que predicta sunt quasi cherubin in medio templi interioris sint positi quorum habitatio est in celis. Extendebant autem alas quasi ad volandum, quia angeli semper habent animum obsequio divine voluntatis paratum. Quod ala una tangebat paritem, et ala cherub secundi alterum parietem, pertinet ad illam caritatis administrationem quam nobis angeli exhibent. Quod ale altere in medio templi se invicem contingebant, eam dilectionis gratiam qua se alterutrum compleciuntur significat. « Texit quoque cherubin auro », quia naturam eorum conditor immortali claritate sublimavit et mentem vere dilectionis atque humilitatis luce complevit.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 112rb ; facsim., p. 223b} [Rusch, f. 112rb ] Cherubin angelice dignitatis vocabulum est. Singulari numero cherub dicitur, plurali cherubin. Unde per cherubin angeli qui in celis conditori suo semper assistunt possunt intelligi. De lignis olivatum facti, quia virtutes angelice uncte sunt gratia Spritus sancti, ne arescant ab amore Dei. Sunt autem altitudinis decem cubitorum, quia denario vite eterne fruuntur habentes inviolatam conditoris imaginem, servata sanctitate, iustitia, et veritate quam prima conditione perceperunt. Denarius enim decem obolis constat, et in se nomen regis continet et imaginem. Unde regnum celeste significat, ubi angeli in imagine conditoris ad quam facti sunt semper manent, et electi homines imaginem quam peccando amiserant recipiunt. Ale cum in sanctorum hominum figura ponuntur, virtutes eorum significant quibus semper ad celestia volare et in his delectantur conversari. Cum vero in figura angelorum, gratiam perpetue et indefective felicitatis eorum qua semper in celestibus in ministerio sui persistunt auctoris. Vel quia levitate spiritualis nature sunt prediti ut ubicumque voluerint statim quasi volando perveniant et hic cum alis figurati et prophetis sunt cum alis ostensi.
marg.|  Duo cherubin id est duo Testamenta in oraculo facti in secreto consilio divine dispensationis, de lignis olivarum, quia lucem scientie nobis tribuunt iuvante flamma caritatis Dei per Spiritum sanctum, decem cubitis alti, quia observantiam Decalogi ad Deo serviendum predicant denario perpetui regni remunerandam.

3Rg. (1Rg.) 6, 23-27.
3Rg. (1Rg.) 6, 27.
3Rg. (1Rg.) 6, 28.
11
Ale {t. 2 : Erfurt, f. 112rb ; facsim., p. 223b} [Rusch, f. 112rb ] cherubin viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque
marg.|  ITA UT  ALA  UNA  HABERET  QUINQUE  CUBITOS. « Quinque cubitorum erat ala cherub una » etc., quia angeli legem Dei descriptam in quinque libris indefessa devotione custodiunt diligendo scilicet Deum ex omnibus viribus suis et proximos tamquam seipsos : « Plenitudo autem legis est caritas ». Proximi quoque ad invicem sunt spiritus angelici et homines electi. Unde utraque ala cherub eiusdem mensure est, quia eadem devotione qua sese alterutrum in Deo diligunt nostram quoque ad se ascendentium societatem desiderant. Similiter ergo ale decem cubitos complent, cum in gemina caritatis exhibitione angeli conditoris sui presentia letantur.

3Rg. (1Rg.) 6, 24.
Cf. Rm. 13, 10.
et tangeret parietem domus, et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub.
marg.|  TANGERET  PARIETEM. Duos eque parietes alis suis tangunt, quia Iudeos et gentiles secum habent celestis aule possessores, non quod ibi sit localis distinctio inter utrumque populum, sed quia maior est festivitas interne beatitudinis de consortio adunate in Deo fraternitatis. Extendunt ergo ad utrumque parietem alas quia letantes in celesti patria iustos utriusque populi ad laudem excitant creatoris.
marg.|  Alas tectas auro ad oraculi parietes extendunt, sicut habent facies versas ad exteriorem domum, quia angeli sicut suam innocentiam conservant, sic de sanctorum beatitudine gaudent ut eis quos adhuc in terris conspiciunt, opem ferant donec illos ad celestem patriam introducant « Omnes enim sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis ».
marg.|  Alis exterioribus iste unum parietem, ille alterum contingit, quia vetus Testamentum antiquo populo scripto novum nobis qui post incarnationem Domini ad fidem venimus, et secundo parieti id est septentrionali recte comparamur, qui post frigora et tenebras idololatrie lucem veritatis cognovimus.

Hbr. 1, 14.
12
Similiter cherub alterius
interl.| unum opus erat in duobus cherubin, quia utriusque Testamenti scriptores eadem castitate operis et devotione caritatis Deo serviunt, una et consona voce ac fide Deum predicant
ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum
interl.| quia in omni labentium rerum varietate sancti sui corporis sensus in obsequium sui conditoris extendunt
alam cherub alterius contingebat.
interl.| ale interiores super arcam se invicem contingunt, quia Testamenta pari de Domino consentiunt attestatione
marg.|  ALA  ALTERA. Extendunt alas ad invicem super arcam, cum ad laudem Salvatoris referunt omne bonum quod acceperant. Extendunt alteras alas ad parietes oraculi, cum sanctos secum videre letantur eosque velut alarum summitatibus tangunt, quos imitatores sue puritatis in hac vita fuisse exultant.
13
Igitur ale utriusque cherubin expanse erant et extendebantur per cubitos viginti. Ipsi autem stabant erectis pedibus,
interl.| quia nos ab huius peregrinationis aerumna erectos ad suum desiderant venire consortium
et facies eorum verse erant
interl.| versas habent facies
marg.|  ET FACIES  EORUM  VERSE  ERANT AD  EXTERIOREM  DOMUM, quia nostri gratia qui adhuc foris stamus, sed « spe salvi facti sumus ». Divini libri sunt conditi {t. 2 : Erfurt, f. 112va ; facsim., p. 224a} [Rusch, f. 112va ] quorum scriptores iam cum Domino regnantes, nostre salutis curam gerunt et pro nobis interpellant apud Deum.

Rm. 8, 24.
14
Fecit quoque velum ex hyacintho,
interl.| supernorum desiderio quo initiari crucem nostram portando debemus
et purpura,
interl.| sacramento dominice passionis

et] om. Weber
et coccino
interl.| flamma spiritualis amoris unde dixerunt qui ambulaverunt cum Domino : « Nonne cor nostrum ardens erat » etc.

Lc. 24, 32.

et2] om. Weber
et bysso,
interl.| castigatione carnis, unde : « Mortificate membra vestra que sunt super terram »
marg.|  FECIT  QUOQUE  VELUM. Hoc in Regum pretermittitur sed ibi narratur quod hic non habetur quia scilicet « in ingressu oraculi fecit hostiola de lignis olivarum postesque ». Sed velum istud decoris gratia factum est, ut inter parietes deauratos olosericum fulgeret. Sed eiusdem mysterii cuius hostiola congrua significatione ante arcam, et in ingressum oraculi appensum ut sicut hostiola congruis horis aperiebantur. Sic et velum venientibus qui in sancta sanctorum ingrederentur. Cuius revelatio secundum legem apertionem regni celestis significat que per carnem Christi donata est nobis. Unde et baptizato Domino aperti sunt celi, quia per baptisma quod nobis consecravit ingredimur ianuam regni celestis, et ipso moriente velum scissum est mediumaa  , quia legales figure ad finem parvenerant et veritas envangelii et ingressus regni ipsa veritate aperitur.

Col. 3, 5.
3Rg. (1Rg.) 6, 31.
Mt. 3, 16 ; Mc. 1, 10 ; Lc. 3, 21.
aa  Cf. Mt. 27, 51.
et intexit ei cherubin.
marg.|  ET INTEXUIT  EIS  CHERUBIN. Intexuntur  cherubin his quattuor coloribus, cum in omnibus que pie agimus a venenatis demonum telis per angelica presidia protegimur, et multitudine scientie indesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia divina ne a virtutum calle aberremus.

intexit] intexuit Weber
15
Ante fores etiam templi duas columnas
marg.|  ANTE  FORES  TEMPLI. Stabant in  porticu ante fores templi et ingressum templi suo decore ex utraque parte ornabant. Ostium templi Dominus est qui aitab   : « Nemo venit ad Patrem nisi per me » etc. Ostium columne ab utroque latere circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni celestis ostendunt, ut quicumque a luce legalis scientie vel gentilitatis errore ad fidem evangelii venerit, habeat eos paratos qui sibi iter salutis verbo monstrent et exemplo.
marg.|  In Regumac  de his columnis legitur : « Qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus eius. Et finxit duas columnas aereas » etc.

ab  Io. 14, 6.
ac  3Rg. (1Rg.) 7, 14-15.
que triginta et quinque cubitos habebant altitudinis. Porro capita earum quinque cubitorum,
marg.|  TRIGINTA  QUINQUE  CUBITOS. Hic numerus perfectionem significat magistrorum. Septenarius enim numerus per quinarium, vel quinarius per septenarium multiplicatus, triginta quinque reddunt. Quinarius vero legem septenarius propter Spiritum septiformem in flore radicis Iesse manentem evangelium exprimit. Unde alibi Dominus quinque panibus quinque millia hominumad  , et alibi septem panibus quattuor millia hominum pavisse narraturae  . Columne igitur triginta quinque cubitorum significant doctores evangelii duorum Testamentorum habere perfectam scientiam, undeaf   : « Vobis datum est nosse mysterium regni Dei ». Et alibiag   : « Aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas ».

ad  Cf. Mt. 14, 13-21 ; Mc. 6, 30-44 ; Lc. 9, 10-17 ; Io. 6, 1-14.
ae  Cf. Mt. 15, 32-39 ; Mc. 8, 1-10.
af  Mt. 13, 11 ; Mc. 4, 11 ; Lc. 8, 10.
ag  Lc. 24, 45.
16
necnon et quasi catenulas in oraculo,
marg.|  QUASI  CATENULAS. Multiplex catenarum contextio et retis, secundum Regumah  , expansio multifarias electorum personas insinuat, que cum verbis predicatorum fideliter auscultando, et obediendo adherent, quasi capitibus columnarum superposita retia et catenule miraculum sue connexionis spectantibus prebent.

ah  Cf. 3Rg. (1Rg.) 7, 17.
et superposuit eas capitibus columnarum.
marg.|  CAPITIBUS  COLUMNARUM. Capita columnarum, id est suprema pars, precordia sunt doctorum quorum Deo devotis cogitationibus, sicut capite membra ita ipsorum omnia opera dirigantur et verba.
Malogranata etiam centum que catenulis interposuit.
marg.|  MALOGRANATA. Uno foris cortice multa interius grana circumdant unde Ecclesiam significant, quia unius fidei munimine innumera electorum agmina circumdat, vel cuiusque iusti vitam et mores qui multa cogitationum virtutumque insignia, ne forte defluant firma fidei et humilitatis vallant custodia. Apte vero capita columnarum malis granatis erant in gyro circumdata, quia sancti doctores priorum vitam fidelium ad memoriam revocant, eorumque exemplis, et sermones suos omni parte confirmant, ne si aliter quam illorum habet regula vixerint vel docuerint errent.
17
Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris
interl.| dextra columna doctores significat, quia in Hierusalem primitivam instituerunt Ecclesiam
et alteram a sinistris. Eam que a dextris erat vocavit Iachin
interl.| firmitas
et que ad levam Booz.
interl.| in robore
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 112vb ; facsim., p. 224b} [Rusch, f. 112vb ] IPSAS  QUOQUE  COLUMNAS. Ideo due facte sunt columne, et ita disposite ut nobis in prosperis et in adversis ingressum regni celestis ante oculos habendum doceant. Notandum vero quod porticus templi etiam vestibulum vocatur, et quod legimus inter vestibulum et altare, inter porticum et altare intelligi debeat.
marg.|  Secunda columna significat predicatores qui gentibus ad predicandum missi sunt. Vel dextra columna eos significat qui venturum in carne prophetaverunt Dominum. Secunda vero illos qui iam venisse et mundum suo sanguine redemisse testantur. Ambe columne simili vocabulo censentur, cum una firmitas et altera in robore dicitur, ut una fidei et operis fortitudo cunctis inesse doctoribus monstretur, et nostri temporis doctores tacite notentur qui columne domus Dei videri et appellari volunt, cum in se firme fidei ad contemnendas seculi pompas, ad desideranda bona invisibilia nihil habeant roboris ad corrigendos, vel industrie ad intelligendos eorum quibus presunt errores.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_3)