initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<17. *Liber Paralipomenon secundus*>

Capitulum 36

Numérotation du verset 2Par. 36,1 
Tulit ergo populus terre Ioachaz filium Iosie et constituit regem pro patre suo in Hierusalem.
marg.|  TULIT  ERGO  POPULUS  TERRE  IOACHAZ etc. Qui interpretatur recens, et significat pravos rectores quos populus terre qui dediti sunt scilicet cupiditati terrene secundum mores suos consentientes vitiis eligunt quos pharao in Reblatha vincit et in Egyptum ducit, quia per multitudinem adulatorum enervans decipit corda prelatorum. Rebbla enim multitudo interpretatur, sicque vinctos catenis peccatorum in spiritalis Egypti mergit abyssum.
Numérotation du verset 2Par. 36,2 
Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare cepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,3 
Amovit autem eum rex Egypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri.
Numérotation du verset 2Par. 36,4 
Constituitque regem pro eo {t. 2 : Erfurt, f. 130ra ; facsim., p. 259a} [Rusch, f. 130ra ] Eliachim fratrem eius super Iudam et Hierusalem,
marg.|  CONSTITUITQUE  REGEM. Nechao regem Ioachim constituit. Imposuit {t. 2 : Erfurt, f. 130ra ; facsim., p. 259a} [Rusch, f. 130ra ] mulctam terre centum talentis argenti, quia diabolus pensum servitii a populo perditorum expetiit ut tam sensu quam eloquio parati sint eius obsequio.

Eliachim] Eliacim Weber
et vertit nomen eius Ioachim.
marg.|  ET  VERTIT  NOMEN  EIUS  IOACHIM. Notandum quod de eodem   Ioachim filio Iosie in Regum ita scriptum est : « Dormivit Ioachim cum patribus suis regnavitque Ioachin filius eius pro eo ». Flavius IosephusIOSEPHUS tamen dicit : Dum rex Babylonis intrasset civitatem fidem nequaquam servavit, sed iuvenes fortissimos et pulchritudine decoros occidit, una cum rege   Ioachim quem ante murum insepultum proiici iussit. Filium vero eius Ioachin constituit regem universe provincie. Eos autem qui erant in dignitatibus constituti numero tria millia duxit in Babylonem inter quos erat Ezechiel adhuc puer. Hic ergo finis habuit   Ioachim regem qui vixit annos decem et triginta, regnavit autem undecim annis. Successor vero regni   Ioachim rex nomine Ononimus ; regnavit mensibus tribus et diebus decem.
marg.|  Sciendum autem quod cum semel quis cuilibet vitio se mancipaverit multis dominis obnoxius erit. Unde Ioachim quem pharao ante censum sibi solvere coegit hunc Nabuchodonosor rex Babylonis tribus annis servire compellit. Nabuchodonosor eumdem significat quem et pharao principem scilicet confusionis et rectorem tenebrarum harum. Cum autem diabolus aliquem sibi censum peccati solvere coegit totum in dominium suum redigit et plenum servitium exigit persuasione scilicet delectatione consensu cogitatione quoque locutione et operatione.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Sciendum quod nomen istius Ioachin, qui alio nomine Iechonias dicitur, elementis non eisdem in fine apud Hebreos scribitur quo et patris eius Ioachim qui et Eliachim. Sed priorem, id est patrem, in fine nominis per coph et mem  ; secundum, id est filium, per caph et nun annotant. Unde nemo putet in Danielis principio esse Ioachim qui in Ezechielis exordio Ioachin scribitur. Extremam syllabam habet iste chim , ille chin . Et ideo in evangelio secundum Mattheum una videtur deesse generatio quia secunda tesseredecas in Ioachim desinit filio Iosie, tertia incipit a Ioachin filio Eliachim. Quod ignorans PORPHYRIUS calumniam struit Ecclesie, suam ostendens imperitiam dum evangeliste Matthei nititur arguere falsitatem.
marg.|  Ioachin, captivus in Babylonem ductus, lapsum rectorum significat qui, diaboli arte delusi, adducuntur in confusionem errorum ac vitiorum, et qui alios verbo et opere docere debuerant et a peccato suscitare variis absorbentur peccatis ; Ioachin enim : resuscitans vel qui est consurgens in tempore, cum eo pretiosa Domini vasa captivantur. Qui enim ingenii acumine excellebant, vel morum honestate fulgebant prepositorum depravati exemplis cedunt cum ipsis in predam diaboli.

4Rg. (2Rg.) 24, 5.
Cf. Rabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 4, cap. 36, PL 109,530C-531A.
Cf. 4Rg. (2Rg.) 24, 6.8.2.15 ; 4Rg. (2Rg.) 25, 27 ; 2Par. 36, 5 : יְהֹויָקִ֣ים
Cf. 4Rg. (2Rg.) 24, 8-10 ; 2Par. 36, 9 : יְהֹויָכִ֣ין
Cf. Dn. 1, 1.
Cf. Ez. 1, 2.
Dn. 1, 2 : יְהֹויָקִ֣ים מֶֽלֶךְ
Ez. 1, 2 : הַמֶּ֥לֶךְ יֹויָכִֽין.
Cf. Rabanus Maurus, Commentaria in Par., lib. 4, cap. 36, PL 109, 531A-D : « Sciendum sane quod nomen istius Joachin, qui et alio nomine Jechonias appellatur, non eisdem elementis in fine apud Hebraeos scribitur quibus et patris ejus Joakim, qui alio nomine Eliakim, appellatus est. Sed priorem, hoc est, patrem in fine nominis per cappa et mu, secundum autem, id est filium, per chi et nu, adnotant. Unde nemo putet eumdem in Danielis principio esse Joakim qui in Ezechielis exordio Joachin scribitur. Iste extremam syllabam kim habet, ille chin, et ob hanc causam in Evangelio secundum Matthaeum, una videtur deesse generatio, quia secunda tessarakaidecadis in Jechoniam desinit filium Josiae, et tertia incipit a Joachin filio Eliakim. Quod ignorans Porphyrius calumniam statuit Ecclesiae, suam ostendens imperitiam, dum Evangelistae Matthaei arguere nititur falsitatem ». < Parall . > Glossa ordinaria (Ier.prol. 34.3).
coph] scrips., chaph Rusch caph] scrips. , chaf Rusch
Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Egyptum.
Numérotation du verset 2Par. 36,5 
Viginti quinque annorum erat Ioachim cum regnare cepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem, fecitque malum coram Domino Deo suo.
Numérotation du verset 2Par. 36,6 
Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem.
Numérotation du verset 2Par. 36,7 
Ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo.
Numérotation du verset 2Par. 36,8 
Reliqua autem sermonum Ioachim et abominationum eius quas fecit
interl.|  quia Deum irritavit operibus et verba prophetarum qui ad se missi sunt pervertit et librum Ieremie scalpello scindens in ignem proiecit

sermonum] verborum Weber fecit] operatus est Weber
et que inventa sunt in eo,
interl.|  secundum Hebreos caput in rotundum totondit super mortuum stigmata in corpore suo fecit que in corpore mortui inventa sunt
continentur in libro Regum Israel et Iuda. Regnavitque Ioachin filius eius pro eo.
Numérotation du verset 2Par. 36,9 
Octo annorum erat Ioachin cum regnare cepisset, et tribus mensibus et decem diebus regnavit in Hierusalem. Fecitque malum in conspectu Domini.

et] ac Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,10 
Cumque anni circulus volveretur
interl.|  de hoc plenius in Libro Regum scriptum est
misit Nabuchodonosor rex nuntios qui et adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini, regem vero constituit Sedechiam patruum eius super Iudam et Hierusalem.
marg.|  REGEM  VERO  CONSTITUIT. Sedechias significat eos qui regimen in populo Dei suscipiunt. Interpretatur enim Sedechias iustus Domini. Illi enim accipiunt sedem iustitie ad exercenda opera iustitie honoris et officii accipiunt dignitatem, maxime quia filii Iosie - id est salutis Domini - per gratiam baptismi et unctionem chrismatis nuncupari merentur, sed degenerantes relabuntur in vitiorum feditate et se subditos convertunt ad impietatem, nec fidem quam Deo promiserant custodiunt, nec cum hominibus pacis federa servant. Tales quotidie lex divina prophetarum et apostolorum miracula e peccatis recedere et ad Dominum per penitentiam reverti monent. Sed semel indurati verba salutis despiciunt, unde Deus iratus mittit contra eos regem Chaldeorum, id est diabolum cum satellitibus suis, id est spiritalibus nequitiis qui nulli parcentes etati nulli deferentes dignitati quoscumque capiunt in Babylonem, id est in confusionem tranferunt et domum Domini incendunt, quia fideles qui sunt templum Dei blasphemare compellunt. Muros Hierusalem destruunt cum custodias pastorum deciiciunt, turres comburunt cum prelatos per illicita desideria exurunt, omne pretiosum demoliuntur cum eos qui de virtutis et scientie prerogativa sibi applaudunt ad nihilum redigunt.

nuntios] om. Weber patruum] fratrem Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,11 
{t. 2 : Erfurt, f. 130rb ; facsim., p. 259b} [Rusch, f. 130rb ] Viginti et unius anni erat Sedechias cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,12 
Fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Ieremie prophete loquentis ad se ore Domini,
interl.|  alias ex ore Domini

se] + ex Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,13 
a rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adiuraverat eum per Deum, et induravit cervicem suam, et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel,
Numérotation du verset 2Par. 36,14 
sed et universi principes sacerdotum et populus prevaricati sunt inique, iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,15 
Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et quotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo.
Numérotation du verset 2Par. 36,16 
At illi subsannabant nuntios suos10  et parvipendebant servos Dei11  illudebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio.

10  suos] Dei Weber 11  servos Dei] sermones eius Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,17 
Adduxit enim super eos regem Chaldeorum, et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii12  . Non est misertus adolescentis et virginis et senis, nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius.

12  sanctuarii] + sui Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,18 
Universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem.
Numérotation du verset 2Par. 36,19 
Incenderunt hostes domum Dei, destruxerunt murum Hierusalem, universas turres combuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt.
Numérotation du verset 2Par. 36,20 
Si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi
interl.|  diabolo
et filiis eius,
interl.|  vitiis
donec imperaret rex Persarum
Numérotation du verset 2Par. 36,21 
et compleretur sermo Domini ex ore Ieremie,
interl.|  id est donec exurgat aliud regnum prophetico elogio prenuntiatum et corruat peccati regnum divino iudicio
et celebraret terra sabbata sua,
interl.|  donec scilicet impleantur septuaginta anni
cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
Numérotation du verset 2Par. 36,22 
Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Ieremie, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui iussit predicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens :
Numérotation du verset 2Par. 36,23 
Hec dicit Cyrus rex Persarum. Omnia regna terre dedit mihi Dominus Deus celi, et ipse precepit mihi ut edificarem ei domum in Hierusalem que est in Iudea. Quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat13  .
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 130rb ; facsim., p. 259b} [Rusch, f. 130rb ] Finis libri Paralipomenon similis principio libri sacerdotis Esdre unde quod ibi exposuimus hic replicare non est opus. De Cyro quoque quomodo Christum significet et que de eo dicantur et que ad ipsum referantur in Isaia exposuimus.
marg.|  Salomon templum Domini septem annis construxit in Hierusalem, octavo anno consummavit et dedicavit, quia toto tempore huius vite que septem diebus agitur Christus Ecclesiam construit de suis fidelibus. In futura vita perficit et ad eterne vite claritatis visionem sustollit in gloria resurrectionis procedente tempore quedam templi edificia vetustate dissoluta sunt, que significat quotidianos et levissimos erratus fidelium. De quibus Salomon : « Septies - inquit - cadit iustus et resurgit » qui per exempla et hortamenta iustorum corriguntur, quasi per industria regum et sacerdotum qui sunt membra veri regis et summi sacerdotis. Postmodum crescentibus malis templum idolorum sordibus profanatum et tandem a Chaldeis destructum et incensum, significat graviores lapsus eorum qui Ecclesie membris adunati sed post fraudem diaboli a statu fidei deiecii vitiorum flamma comburuntur. Diruto templo et urbe Hierusalem cives in Babylonem transmigrati post septuaginta annos peracta penitentia ad patriam reversi, rursus idem templum et urbem sanctam labore gradi restaurant. Signantes eos qui decepti a diabolo non solum fidei sinceritatem et operis integritatem perdunt, sed etiam immanitanunte scelerum ethnicis et publicanis similes sunt. Quorum non nulli divina gratia resispiscentes ad Ecclesia redeunt cum illustratione Spiritus sancti compuncti precepta legis qui reliquerant audire et custodire incipiunt. Septem enim sunt dona Spiritus sancti decem {t. 2 : Erfurt, f. 130va ; facsim., p. 260a} [Rusch, f. 130va ] precepta legis, septem vero per decem multiplicata septuagenarium reddunt. Unde bene qui per opera perversa in Babylone captivi fuerunt post septuaginta annos liberantur et domum Dei ac civitatem sanctam reedificant. Qui enim per sua peccata a communione Ecclesie separati et infidelium numero sunt copulati, rursum per dona Spiritus sancti studio se bone operationis exercent, et sic consortium fidelium domus scilicet et civitatis Dei de qua eiecti fuerant recipiunt.

Prv. 24, 16.

13  ascendat] Cor3 (hebr. anti.) + Explicit Dabreiamin Primus ( !) Paralipomenon versus habens II.C. Explicit liber secundus Dabreiamin id est verba dierum quod est Paralipomenon ΩL (verba... in ras. ), + Explicit Liber Dabreiamin id est Verba Dierum Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Par. 36), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber17.xml&chapitre=17_36)