initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<18. Liber Esdre primus**>

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Esr. 10,1 
Sic ergo orante Esdra, et implorante Deum et flente, et iacente ante templum Domini, collectus est ad eum de Israel cetus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque, et {t. 2 : Erfurt, f. 141va ; facsim. p. 282a} [Rusch, f. 141va ] flevit populus multo fletu.
interl.| interl.|fructus silicet orationis et lamentationis Esdre||
marg.| marg.| FLEVIT  POPULUS. Qui scilicet peccaverant penitentiam agentes vel qui in castitate permanserant de casu fratrum dolentes. Multum vero conturbati ad preces et lamenta sui pontificis ostenduntur, cum etiam mulieres et pueri interfuisse narrentur. Potest autem ea discretione factum intelligi, quod prius innocentes et recti ad eum confluxerunt cum ait : « Et convenerunt ad me omnes qui timebant verbum Dei Israel » etc. Nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis penitentiam acturi convenerunt.||

a 1Esr. 9, 4.

1 Deum] eo Weber 2 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,2 
Et respondit Sechenias filius Ieiel de filiis Elam,
marg.| marg.| DE FILIIS  ELAM etc. Hunc dicit Flavius IosephusIOSEPHUS primum fuisse Hierosolymitarum qui ut principem decet maxima auctoritate mox intentionem Esdre iuvabat, populum secum peccasse confitendo et penitentiam suadendo abiectis uxoribus alienigenis cum liberis suis.||

Sechenias] Sechenia Weber
et dixit Esdre : Nos prevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terre et nunc si est penitentia Israel super hoc,
marg.| marg.| ET NUNC SI  EST  PENITENTIA etc. Quasi si populum huius peccati perfecte penitet, primo conversi ad Dominum correctionem promittamus et veniam postulemus, deinde ad nos reversi omnem peccati radicem extirpemus, et fruticem eiectis scilicet uxoribus cum omni sobole hoc est enim veraciter penitentiam agere toto corde et intus ad Dominum converti, et omnem foris peccandi materiam ab ipsa origine resecari.||
promittamus] promitttamus cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Esr. 10,3 
percutiamus fedus cum Domino Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui tenent preceptum Dei nostri secundum legem fiat.

Domino] om. Weber tenent] timent Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,4 
Surge, tuum est discernere nosque erimus tecum confortare et fac.
marg.| marg.| SURGE. Decenter docet quomodo sit apud maiores consilio agendum, ut scilicet quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit vel intellexisse sibi videtur dicat, et tamen ei qui preest locum discernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus que ille secundum voluntatem et legem Dei agenda decreverit.||

discernere] decernere Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,5 
Surrexit ergo Esdras et adiuravit principes sacerdotum levitarum et omnem Israel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt.
Numérotation du verset 1Esr. 10,6 
Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohannan filii Eliasib,
marg.| marg.| FILII  ELIASIB. Qui tunc summus sacerdos erat post Iesum filium Iosedech, Ioachim filius eius et post eum Eliasib filius eius summo sacerdotio functus est.||

Cf. 1Esr. 5, 2 : « Iosue filius Iosedech ».
2Esr. 12, 10.12.26.
et ingressus est illuc, panem non comedit, et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum qui venerant de captivitate.
marg.| marg.| PANEM  NON  COMEDIT. Beda Venerabilis BEDA. Exemplum hinc habent sacerdotes, non solum flendi et orandi sed etiam ieiunandi pro his qui peccaverunt. Beati enim qui propria peccata lugent, quia accepta remissione consolantur, sed beatiores qui aliena deflent ut ne panem quidem et aquam - que abstinentium refectio est - contingere velint, neque domum suam ingredi vel ascendere in lectum strati sui, sed in atriis domus Domini orando pernoctant. Ibi enim erat domus sacerdotis quam vespera superveniente Esdras perhibetur intrasse. Alia {t. 2 : Erfurt, f. 141vb ; facsim. p. 282b} [Rusch, f. 141vb ] vero editio pro cubiculo  Iohannan pastophoriam  Iohannan habet, quo nomine sepe dicitur porticus, qua templum undique circumdatur, in qua ministri et custodes templi manebant. Lugent etiam nunc in transgressione  eorum qui de captivitate venerant qui dolent eos qui a peccatis penitendo erepti sunt, ad ea peccando esse relapsos et quasi denuo a diabolo captivatos. De quorum seductoribus quasi de immundarum uxorum parentibus ait Petrus : « Superbia enim vanitates loquentes pelliciunt in desideriis carnis luxurie eos qui paululum effugiunt ». Et paulo post : « Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus ».||

2Pt. 2, 18.
Cf. 2Pt. 2, 20.

transgressionem] in transgressione Weber venerant - de captivitate] inv. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,7 
Et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem,
Numérotation du verset 1Esr. 10,8 
et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de cetu transmigrationis.
Numérotation du verset 1Esr. 10,9 
Convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem {t. 2 : Erfurt, f. 141vb ; facsim. p. 282b} [Rusch, f. 141vb ] tribus diebus : et10  ipse est mensis nonus,
marg.| marg.| IPSE  EST  MENSIS. Beda Venerabilis BEDA. Qui ab Hebreis casleu a Romanis vocatur december, qui est in medio hiemis pluvialis et tempestuosus. Unde notandum cum in media hyeme populus convenerit timere a peccato, et a pluviis memoratur. Cum enim pluvias ipso etiam tempore pluviarum maiores solito cernerent, reversi ad conscientiam, peccatis suis hoc imputaverunt, et iram ex ipsa aeris perturbatione timuerunt ideo non in privatis domibus negotia sua agere presumpserunt sed in platea domus Domini, assumpto penitentie et humilitatis habitu consederunt, hoc propter eos qui turbatis elementis et ventorum frigore vel inundantia pluviarum vel acervis nivium vel ardore siccitatis vel etiam exitio hominum, vel animalium desuper ingravescente, et ipso iudice etiam per aperta indicia vim sue ire imitante, nihil de correctione morum que placent iudicem, plagamque evadant impendentem, requirunt sed fastu seculi pertractant qua arte adversa que exterius propter peccata deseniunt, aut enitent aut superent.||

10  et] om. Weber
vicesima11  die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis.
marg.| marg.| ET SEDIT  OMNIS. Beda Venerabilis BEDA. Id est circa atrium sacerdotum quo ipsa domus undique cingebatur, habens circa se ex omni parte per quadrum edes atriorum amplissimas, in quibus etiam populus quando pro pluvia opus erat, stare poterat et videre ea que in templi ianuis gerebantur, vel circa templum habebant enim interiores parietes iuxta terram in columnis factos exteriores solidos.||

11  vicesima] vicesimo Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,10 
Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos : Vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israel.
marg.| marg.| ET SURREXIT  ESDRAS. Beda Venerabilis BEDA. Hic locus respondet ad hoc quod supra dictum est :  Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohannan filii Eliasib etc. Ubi notandum devotio pontificis qui lugens, orans et ieiunans pro transgressione populi in atriis templi permansit, nec prius domum suam intrare voluit quam accepto consensu populi toto penitentem corde et conversum ad Dominum {t. 2 : Erfurt, f. 142ra ; facsim. p. 283a} [Rusch, f. 142ra ] vide cuius devotionis et reliqui principes videntur fuisse consortes cum dicuntur et ipsi finita synodo abiisse in domos patrum suorum. Si enim hoc non significat Scriptura, quid opus fuit scribere quod expleto colloquio Esdras et principes familiarum in domos patrum suorum de septis templi abierunt ? Eos enim hoc fecisse nemo est qui nesciat quid opus fuit addere et omnes per nomina sua cum et hoc omnibus esset notissimum, nisi quia tales eos voluit intelligi quorum nomina et facta merito in memoria tenerentur ac posteris noscenda traderentur.||
Numérotation du verset 1Esr. 10,11 
Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terre et ab uxoribus alienigenis.
Numérotation du verset 1Esr. 10,12 
Et respondit universa multitudo dixitque voce magna : Iuxta verbum tuum ad nos sic fiat.
Numérotation du verset 1Esr. 10,13 
Verumtamen quia populus multus est et tempus pluvie et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum, vehementer quippe peccavimus in sermone isto,
Numérotation du verset 1Esr. 10,14 
constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem in12  civitatem, et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc.

12  in] et Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,15 
Igitur Ionathan filius Asael, et Iaazia filius Thecue, steterunt super hoc, et Mesollam et Sebechai13  levites adiuverunt eos :

13  Sebechai] Sebethai Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,16 
feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras sacerdos et viri principes familiarum in domos14  patrum suorum et omnes per {t. 2 : Erfurt, f. 142ra ; facsim. p. 283a} [Rusch, f. 142ra ] nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quererent rem.
marg.| marg.| ET SEDERUNT etc. Beda Venerabilis BEDA. Nota numerum ternarium esse mysticum. Supra dictum est quod tribus diebus omnes conveniunt in Hierusalem, et nunc in tribus mensibus decimo scilicet undecimo et duodecimo castigantur ab uxoribus alienigenis. Tres enim sunt virtutes sine quibus nemo salvatur : fides, spes et caritas. Tertio tempore seculi veniens Christus in carne in mundum gratiam nobis evangelii contulit. Primum namque tempus ante legem in patriarchis, secundum in prophetis sub lege premisit, in tertio ipse cum gratia venit et sua nos passione redimens tertia die resurrexit. Per cuius gratiam quia consortio Ecclesie copulamur, et a vitiorum illecebris expurgamur apte transmigrationis filii tribus diebus castigandi venerunt, et in tribus mensibus castigationem compleverut. Iuxta litteram quoque opportune laboraverunt, ut ante initium primi mensis ipsi omnes purgarentur, ut Pascha et mensem ipsum in quo celebrandum erat, munde et sancte celebrarent et annum munde et sancte inchoarent et consummarent. Quod etiam nos omnibus annis in quadragesima Pasche oportuit imitari instante scilicet dominica resurrectione « mundemus nos ab omni iniquinamento carnis et spiritus » ut participes resurrectionis esse valeamus.||

2Cor. 7, 1.

14  domos] domum Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,17 
Et consummati sunt omnes viri qui duxerunt15  uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi.

15  duxerunt] duxerant Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,18 
Et inventi sunt de filiis sacerdotum
marg.| marg.| ET INVENTI  SUNT. Beda Venerabilis BEDA. Aptant Hebrei huic loco illud Zacharie prophete : « Et ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei ». Et paulo post : « Et Iesus erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli. Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum : Ecce abstuli iniquitatem tuam et indui te mutatoriis. Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput eius ». Recte inquiunt « stabat Satan a dextris eius ut adversaretur », quia vera erat accusatio ipse enim cum ceteris alienigenam duxit uxorem. Quod autem dicitur quia « Iesus erat indutus vestibus sordidis » tripliciter interpretantur vel ob coniugium illicitum, vel ob peccata populi, vel propter squalorem captivitatis. Angelus autem ante cuius faciem stabat Iesus precepit ceteris angelis ut auferrent ab eo vestimenta sordida. Quo facto ait idem angelus : « Ecce abstuli a te iniquitatem tuam », hec sunt vestimenta sordida « et indui te mutatoriis », id est Israelitem coniugem copulavi tibi. Quod autem sequitur : « Ponite cidarim mundam {t. 2 : Erfurt, f. 142rb ; facsim. p. 283b} [Rusch, f. 142rb ] super caput eius » intelligi volunt sacerdotii dignitatem, quia scilicet ablatis peccatorum sordibus mundum habuerit sacerdotium. Sed intuendum quod non scribit Esdras Iesum alienigenam duxisse uxorem, sed quosdam de filiis et fratribus suis etc.||

Za. 3, 1.
Za. 3, 3-5.
Za. 3, 1.
Za. 3, 3.
Za. 3, 4.
Za. 3, 5.
qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia.
marg.| marg.| ET FRATRES  EIUS. Beda Venerabilis BEDA. Cognati scilicet non enim fratres eius germani in carne eatenus vivere et voluptati operam dare poterant cum centum anni, et amplius anni essent transacti ex quo Cyrus regnare incipiens Iesum, et Zorobabel cum transmigratione Iuda, et Beniamin ad construendam domum Domini Hierosolymam remisit.||
Numérotation du verset 1Esr. 10,19 
Et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent.
marg.| marg.| ET DEDERUNT etc. Beda Venerabilis BEDA. Primo uxores illicitas abiiciunt et sic pro se arietem offerunt ut ablato scelere mundi accederent ad altare difficile enim est huius victimam Deo esse acceptam qui non prius reliquit culpam pro qua offert unde : « Quiescite agere perverse, discite bene facere ». Et quia filii vel fratres fuere summi sacerdotis, qui primi peccaverant recte in correctionem sceleris arietem de gregibus offerunt, ut significent quia se ipsos qui ductores populi quasi duces gregis esse videbantur, a pristina vita mactare et purgatos digna penitentia Deo per meliorem vitam offerre disposuerant.||
marg.| marg.| ET DEDERUNT  MANUS. Beda Venerabilis BEDA. Nota quanta arte pugnandi diabolus fideles impugnat ut nullum eis temps securum relinquat. Ecce enim qui ab adversantibus superari non poterant, vincebant hostes publicos edificato templo Domini, et dedicato sed vincebantur amore mulierum ne templa cordium vel operum suorum Deo digna servarent. Cuius rei temporibus manifeste figura completur, cum videmus animos fidelium multo periculosius nunc temptari intrinsecus a concupiscentia sua abstractos, et illectos quam quondam temptabantur extrinsecus cum immanis adversarius contra eorum constantiam ferro et igne seviebat. Sed aderit pietas Domini que sicut adversus aperta furentium certamina virtutem pentientie tribuit, ita nobis contra subripientium laqueos blanditiarum cautele custodiam dabit. Denique et hoc agente industria pontificis qui timebant Dominum « cuncti compuncti sunt corde », qui peccaverant et eiecerunt uxores alienigenas, et sic expulsa turpitudine luxurie rediit decus castimonie, et in civitate Domini eiecto rudere visiorum respersi sunt flores et ornamenta virtutum.||
marg.| marg.| Si quis obiiciat non esse scriptum, quod filios adulterarum, sed ipsas tantum eiecerunt quamvis supra Sechenia suggerente et dicente. Percutiamus fedus cum Domino Deo nostro et proiiciamus universas uxores et eos qui de eis nati sunt continuo subditum sit : Surrexit ergo Esdras et adiuravit populum 16   , principes sacerdotum et levitarum et omnem Israel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt, intelligat quia si non proiecerunt filios illa fuit causa quod eos docuerunt renuntiare materne infidelitati, et consecratos Domino per circumcisionem et hostiam salutarem fidei sue et castitati sociaverunt. Mystice autem bona opera, que intuitu {t. 2 : Erfurt, f. 142va ; facsim. p. 284a} [Rusch, f. 142va ] temporalis commodi vel favoris vel delectationis agimus aut inter mala sunt reputanda, aut ab infima intentione secernenda et pro celesti tantum retributione facienda. Qui enim ieiunat orat et eleemosynam dat, ut videatur et laudetur ab hominibus talis proles bone actionis quasi de immunda gentrice nascitur, et ideo inter eos qui de Babylone Hierosolymam ascenderunt partem habere non potest. Qui enim in presenti mercedem recipit in futuro carebit, nisi auctor operis mentem ad meliora convertens Deo facere ceperit, quod pro laude faciebat inani et quasi sobolem indigne editam Domino consecrans Hierosolyme civem fecerit, ut opus male inchoatum corrigens dignum faciat perpetua mercede in celis.||

Is. 1, 16-17.
Act. 2, 37.
16  populum] popolum cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Esr. 10,20 
Et de filiis Emmer : Annani17  et Zebedia.

17  Annani] Anani Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,21 
Et de filiis Serim18   : Masia et Elia et Semeia et Ieiel et Ozias.

18  Serim] Erim Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,22 
Et de filiis Phessur : Helioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iosabeth19  et Helesa20  .

19  Iosabeth] Iozabeth Weber 20  Helesa] Elasa Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,23 
Et de filiis Levitarum : Iosabeth21  et Semei et Celaia, ipse est Calithaphathaia22  , Iuda et Eliezer.

21  Iosabeth Rusch] Iozabeth Weber 22  Calithaphathaia] Calita Phataia Clementina etc. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,24 
Et de cantoribus : Eliasub. Et de ianitoribus : Sellum et Thelem23  et Uri.

23  Thelem] Telem Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,25 
Et ex Israel de filiis Pharos : Remeia24  et Ezia et Melhia25  et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea.

24  Remeia] Remia Weber 25  Melhia Ed1455 Rusch] Melchia Clementina Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,26 
Et de filiis Elam : Mathania, Zacharias et Iehiel26  et Abdi et Rimoth27  et Elia.

26  Iehiel] Hiehil Weber 27  Rimoth ΩJ Ed1455 Rusch etc.] Irimoth Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,27 
Et de filiis {t. 2 : Erfurt, f. 142rb ; facsim. p. 283b} [Rusch, f. 142rb ] Zethua : Helioenai, Eliasib, Nathania28  , et Ierimuth29  et Zabeth et Aziza.

28  Nathania ΩS Ed1455 Rusch etc.] Natthania ΩJ, Mathania Weber 29  Ierimuth] –moth Θ
Numérotation du verset 1Esr. 10,28 
Et de filiis : Bebai, Iohannan, Anania, Zabbai, Athalai.
Numérotation du verset 1Esr. 10,29 
Et de filiis Beni30   : Mosolla31  , et Melluc et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth.

30  Beni ΩJ Ed1455 Rusch etc.] Bani Weber 31  Mosolla Ed1455 Rusch] Mossolam ΩM, Mosollam Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,30 
Et de filiis Phetmoab : Edna et Chalaal32  , Banaias, Maasias, Mathanias, Beseleel et Bennui et Manasse.

32  Chalaal Ed1455 Rusch] Chalal Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,31 
Et de filiis Erem : Eliezer, Iesue, Melchias, Semeias, Simeon,
Numérotation du verset 1Esr. 10,32 
Beniamin, Maloch, Samarias.
Numérotation du verset 1Esr. 10,33 
De filiis Asom : Mathanai, Mathet33  , Azabeth34  , Elpheleth35  , Iermai, Manasse, Semei.

33  Mathet Ed1455 Rusch] Matthetha Weber | 34  Azabeth Ed1455 Rusch] Zabed Weber | 35  Elpheleth Ed1455 Rusch] Elipheleth Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 10,34 
De filiis Bani : Maaddi, Amram et Huel36  ,

36  Huel Φ Ed1455 Rusch] Uhel Θ, Hurel ΩSM, Uel Clementina, Huhel Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,35 
Baneas et Badaias, Cheliau37  ,

37  Cheliau Ed1455 Clementina Rusch] Cheiliau Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,36 
Bannia38  , Marimuth et Eliasib,

38  Bannia ΩJ Ed1455 Rusch etc.] Vannia Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,37 
Mathanias Mathanai et Iazi39 

39  Iazi Rusch tantum] Iasi Weber
Numérotation du verset 1Esr. 10,38 
et Bani et Bennui40  , Semei,

40  Bennui Weber] Benui Ed1455 Rusch, + et ΩJ
Numérotation du verset 1Esr. 10,39 
et Salmias et Nathan et Adaias,
Numérotation du verset 1Esr. 10,40 
Mechnedabai, Sisai41  , Sarai,

41  Sisai] Sysai Rusch
Numérotation du verset 1Esr. 10,41 
Ezrel et Selemau, Semeria,
Numérotation du verset 1Esr. 10,42 
Sellum, Amaria, Ioseph.
Numérotation du verset 1Esr. 10,43 
De filiis Nebui42   : Ahiel43  , Mathathias, Zabeth44  , Zabina, Ieddu et Ioel, Banai45  .

42  Nebui ΩS Ed1455 Rusch] Nebu Weber | 43  Ahiel Ed1455 Rusch] Haiel ΩS, Iaiel Weber | 44  Zabeth Ed1455 Rusch] Zabed Weber | 45  Banai] Banaia Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 10,44 
Omnes hi acceperant46  uxores alienigenas et fuerunt ex eis mulieres que pepererant filios.

46  acceperant Ω Ed1455 Clementina Rusch] acceperunt Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Esr. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber18.xml&chapitre=18_10)