initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<18. *Liber Esdre primus*>

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Esr. 4,1 
interl.| Samarite, scilicet heretici mali
Iude
interl.| laudis et confessionis
et Beniamin,
interl.| catholici
interl.| populi ad dexteram sessuri
quia filii captivitatis edificarent templum Domino Deo Israel,
interl.| Ecclesiam instruendo verbo vel exemplo
marg.|  AUDIERUNT  AUTEM. Beda VenerabilisBEDA.   Hostes Iude et Beniamin Samaritas dicit, quos captivatis decem tribubus rex Assyriorum de diversis gentium populis in civitates eorum et terras transtulit, qui postea acceptam Dei legem ex parte servabant, nec minus simulacris quibus et ante serviebant. Hi quia veros Dei cultores abominabantur, pollicentur auxilium operis, ut in societatem recepti possent inferre dispendium. Hi ergo falsos fratres, id est hereticos et malos catholicos exprimunt, qui   hostes Iude , id est confessionis et laudis, quas Ecclesia per fidem rectam et operationem rectam et dignam offert,   et Beniamin , id est filii dextere dum eos qui se audiunt separant a fidelibus, qui ad dexteram iudicis benedictionem et regnum eternum percepturi sunt. Dicunt ergo :   Edificemus vobiscum, cum affectant heretici auctoritatem sibi predicandi inter catholicos tribui, promittentes se eandem cum eis recte fidei et operationis tenere castitatem, ut accepta potestate docendi in medio bonis seminis a quo Paulus spermologus, id est seminiverbius, cognomen accepit zizania interferant. Intraverunt enim terram filiorum Israel non a Iosue introducti, {t. 2 : Erfurt, f. 135rb ; facsim. p. 269b} [Rusch, f. 135rb ] non Hierosolymorum imperio subditi, sed a rege perfido ab hoste scilicet populi Dei in terram eius adducti, non ut Domino sed regni adversario serviant. Sic heretici et falsi catholici cum pacem Ecclesie vivendo puer se vel docendo impugnarent, a Hierosolymorum regno sunt extranei et ad gentilium sortem magis pertinent quorum serviunt idolis, nec Iesu Christo duce sed diabolo - quem significat rex Assur - sancte Ecclesie fines introeunt. Sic Simon magus baptismum in Ecclesia non pro sua salute accepit sed ut secreta Ecclesie familiarius discuteret quod exitu monstravit cum Ecclesiam quam in persona ficti fratris nequivit, in persona aperti hostis acerrime impugnavit.

Gn. 35, 18.
Cf. Mt. 25, 34.
Cf. Act. 17, 18.
Cf. Mt. 13, 24-25.
Cf. Act. 8, 9-24.
Numérotation du verset 1Esr. 4,2 
et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis : Edificemus vobiscum,
interl.| habeamus equam predicandi auctoritatem
quia ita ut vos querimus Deum vestrum. Ecce nos immolavimus victimas
interl.| immundas scilicet quia non renuntiant idolis que enim conventio Christi ad Belial

immolavimus] immolamus Weber
a diebus Assoraddan regis Assur qui adduxit nos huc.

a] ex Weber | diebus] debus cacogr. Rusch | Assoraddan] Asoraddan Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 4,3 
Et dixit eis Zorobabel, et Iosue, et reliqui principes patrum Israel : Non est vobis et nobis ut edificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli edificabimus Domino Deo nostro, sicut precepit nobis rex Cyrus rex Persarum.
marg.|  NON  EST  NOBIS  ET  VOBIS. Non est hereticorum edificare Ecclesiam a qua sunt alieni, sed tantum eorum qui Christo vero regi et sacerdoti adherentes, principes patrum vocari meruerunt et pro pia cura quam habent erga eos qui Christum videre desiderant.
Numérotation du verset 1Esr. 4,4 
Factum est igitur ut populus terre impediret manus populi Iude
interl.| bene dicitur populus terre qui operarios virtutis turbare et opus celeste temptat impedire
marg.|  FACTUM  EST  AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Quotiens heretici non solum in civitatibus, sed etiam in provinciis perverse docendo vel etiam seviendo dogma confessionis vere impediebant, utinam nesciremus. Nam ut de magistro gentium sileamus qui biennio vinctus in Cesarea ob persecutionem Iudeorum ab edificando domum Dei linguam compescuit hereticorum insidiis. Athanasius pluribus profugus annis, Ambrosius in sua civitate obsessus, Hilarius in exilium relegatus, Eusebius martyrium passus, plures in Africa episcopi linguis cesis a provincia sua eiecti alii diversis penis vexati, vel interempti domum Dei quam edificaverant populis terre, id est hominibus sua querentibus, « non que Iesu Christi » profanandam dimisere, donec tempore divinitus pro viso sapientibus architectis reedificande post captivitatem eiusdem domus copia suppeteret.

Cf. Act. 24, 28.
Cf. Phil. 2, 21.
et turbaret eos in edificando.
marg.|  POPULI  IUDE. Populum Iuda id est confitentem et glorificantem, dicit eum qui integra mente Domino edificare, id est ad voluntatem eius faciendam et gloriam querendam omnium quos potest animos et ora convertere querit.
Numérotation du verset 1Esr. 4,5 
Conduxerunt {t. 2 : Erfurt, f. 135va ; facsim. p. 270a} [Rusch, f. 135va ] quoque adversum eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum.
marg.|  CONDUXERUNT. Beda VenerabilisBEDA. Notanda distinctio verborum, quia consiliarios dicit dato pretio conductos contra operatores templi, ut destrueretur consilium eorum, sed non consilium destructum vel opus est intermissam, donec scripta Artaxerxis est epistola accusationis, ipso iubente,   prohibuerunt eos in brachio et robore , tunc enim intermissum est opus, iubente et non fiebat usque ad annum secundum Darii regis Persarum. Unde colligitur quia toto tempore Cyri opere incepto, quamvis segnius iusto instabant. Illo autem mortuo non consiliis pravis impediti, sed aperta impugnatione ab opere sunt repulsi. Non enim audebant hostes Cyro vivente qui opus fieri iusserat, aperte obluctando, quamvis occulte suggerendo vel consiliando edistis illius contraire.
marg.|  Mystice autem heretici pro opportunitate temporis in consiliis malignorum dogmatum nunc acerbiore gladiorum pugna insequuntur, et aliquando suffragio gentilium principum eam vexare non verentur. Impediunt manus populi Iude, cum Ecclesiam in membris infirmioribus ab operibus pie professionis retardant, destruere nituntur consilium operandi, cum etiam animos ab intentione bone ac omnis revocare laborant. Accusant eos apud reges, {t. 2 : Erfurt, f. 135va ; facsim. p. 270a} [Rusch, f. 135va ] cum principum terrenorum contra Ecclesiam presidia acquirunt, quod quantum noceat fidei tempore ariane perfidie luce clarius innotuit.

Cf. 1Esr. 4, 23-24.
Numérotation du verset 1Esr. 4,6 
In regno autem Assueri ipse est Artaxerxes in principio regni eius, scripserunt accusationem adversum habitatores Iude et Hierusalem.
marg.|  IN  REGNO  AUTEM. Beda VenerabilisB<EDA>. Hunc Artaxerxem, qui epistolam accusationis a Samaritis suscipiens venit Hierusalem et templum construit, Flavius IosephusIOSEPHUS putat esse Cambysem filium Cyri qui post patreum triginta annis imperio functum octo annis regnavit, et post eum magi uno anno regnates Darium filium Ydapsis habuere regni successorem, anno cuius secundo quo templum edificare permisit dixit apud Zachariam angelus pro populo interveniens : “Domine exercituum, usquo non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es ? Iste iam septuagesimus annus est” etc. Assuerus autem cui pariter epistola accusationis dicitur missa, ideo fortasse an aliquid rescripserit aut responderit tacetur, quia eodem anno quo regnare cepit decedens, Artaxerxi apicem regnandi, et hic curandi reliquit vel contemporaneus erat Artaxerxi, sed quasi minoris potentie illum hec tractare et decernere permisit.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Artaxerxes cui suadetur et suasus precepit, ne Hierusalem edificetur, quemlibet gentilium principum Ecclesie inimicum persecutorem significat, vel diabolum omnium bonorum adversarium. Iudei qui accusantur apud regem viros ecclesiasticos, Samaritani qui accusant hereticos. Unde congrua sibi voce Hierusalem civitatem rebellem et pessimam vocant, talem enim iudicant catholicam unitatem quam impugnant. Revera autem rebellis est et muros parietesque fidei recte lapidibus testimonium celestium adversus tela impugnantium componit. De quibus dicit Isaias : « Et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio ». Non est autem pessima dicenda, nisi ab illis qui ab optima electione proprie sententie prorsus sunt aversi. Inter que notandum quod eo tempore populus Dei Iudeorum cepit nomine censeri, quo ex tribu Iuda maxime fuerunt hi qui de captivitate ascendentes Hierosolyme urbis menia, et templum restauraverunt et evacuatam habitore provinciam, denuo superatis hostibus qui proxima tenebant loca possederunt.

Cf. Zac. 1, 12.
Is. 60, 18.

Assueri] Assyri Weber ipse…in] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 4,7 
Et in diebus Artaxerxis scripsit Besellam, Mitridates et Thabeel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artaxerxen regem Persarum. Epistola autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro.

Besellam] Beselam Weber | Mitridates] Mitridatis Weber | Thabeel] Tabel Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 4,8 
Reum Beelthem10  et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Hierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi :

10  Beelthem] Beelteem Weber
Numérotation du verset 1Esr. 4,9 
Reum Beelthem11  et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinei12  , et Apharsathei, Terphalei, Arphasei13  , Hercuei14  , Babylonii, Susannachei15  , Dyei16  , et17  Elamite,

11  Beelthem] Beelteem Weber | 12  Dinei] Dynei Weber | 13  Arphasei] Apharsei Weber | 14  Hercuei] Erchuei Weber | 15  Susannachei] Susannechei Weber | 16  Dyei] Deaei Weber | 17  et] om. Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 4,10 
et ceteri de gentibus quas transtulit Assennaphar18  magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samarie et in reliquis regionibus trans Flumen in pace -

18  Assennaphar] Asennaphar Weber
Numérotation du verset 1Esr. 4,11 
hoc est exemplar epistole quam miserunt ad eum - Artaxerxi regi servi tui, viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt.
Numérotation du verset 1Esr. 4,12 
Notum sit regi quia Iudei qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam edificant extruentes {t. 2 : Erfurt, f. 135vb ; facsim. p. 270b} [Rusch, f. 135vb ] muros eius et parietes componentes.
Numérotation du verset 1Esr. 4,13 
Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa edificata fuerit et muri eius instaurati tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hec noxa perveniet.
Numérotation du verset 1Esr. 4,14 
Nos ergo memores salis quod in palatio comedimus,
interl.| sal in palatio comedunt Samaritani, cum heretici sapore mundane sapientie et philosophie cum suavitate rhetorice et versutia dialetice instituunt
et quia lesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,
interl.| diabolo vel cuilibet principi christianorum inimico
marg.|  LESIONES. Quia nequeunt sufferre si qui regnum diaboli conantur, impugnare timent bella concitari in Ecclesia ne hereses et fallacie eorum cum dogmate {t. 2 : Erfurt, f. 135vb ; facsim. p. 270b} [Rusch, f. 135vb ] gentilium debellentur duce illo qui ait : « Non veni pacem mittere sed gladium ». Et iterum : « Ignem veni mittere in terram » etc., gladium scilicet verbi Dei quo adversarios sternat, ignem caritatis quo suorum corda accendens omnia contrarie secte arma et scuta comburat.

Mt. 10, 34.
Lc. 12, 49.
Numérotation du verset 1Esr. 4,15 
ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa,
interl.| Ecclesia magni regis civitas
marg.| marg. QUONIAM  URBS etc. Ipsi hostes iterum de civitate Domini confitentur, quia si edificata fuerit post captivitatem et muri de lapidibus vivis, id est animabus sanctis, contra mundi superbiam erecti, tributum nefandem servitutis cives eius, id est electi malignis spiritibus ultra peccando non dabunt immo tenebrarum principibus edificatio pietatis nocebit, quia quotidie per lavacrum regenerationis regno diaboli plures auferuntur, qui in servitium eius originali peccato corrupti generantur qui non hosti indebitum, sed conditori iussum servitutis tributum reddunt, annuos redditus primiciarum et decimarum suarum id est inchoationem et perfectionem bonorum Deo a quo acceperant bene vivendo et gratias agendo referunt.
urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis,
interl.| hereticis scilicet et hostibus veritatis
et bella concitant
interl.| non veni mittere pacem sed gladium
in ea ex diebus antiquis, quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
interl.| persecutione hereticorum et gentilium
Numérotation du verset 1Esr. 4,16 
Nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa edificata fuerit,
interl.| per fidem et operationem
et muri ipsius
interl.| de lapidibus vivis
instaurati, possessionem trans Fluvium non habebis.
interl.| in baptizatis scilicet
marg.|  TRANS  FLUMEN etc. Euphratem scilicet, intra quem Syria est qui baptismum significat, quia unus est de quattuor fluminibus paradisi, qui totum orbem irrigant sicut quattuor evangeliste ab uno fonte vite, id est Christo inspirati, consona voce cunctis gentibus lavacrum salutis predicant, vel quia Euphrates frugifer interpretatur, quod congruit sacramento quo orbis ablutus et sanctificatus fructum animarum tricesimum sexagesimum et centesimum Deo gignit.
Numérotation du verset 1Esr. 4,17 
Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos qui erant in consilio eorum
marg.|  VERBUM  MISIT. Querit rex Persarum qui interpretaur temptantes possessionem trans fluvium, cum antiquus hostis excitatis temptationum incursibus Ecclesie fines irrumpere, et eos qui sacro fonte redempti sunt suiugare conatur. Iuvant eum Samarite cum heretici impugnates Ecclesiam pro regno diaboli militant, et dolentes dicunt, quia si civitas edificata fuerit et muri instaurati per fidem, scilicet et operationem rectam ille trans fluvium id est in cordibus eorum qui baptizati sunt possessionem non habebit. Intelligunt enim etiam qui fidem rectam non intelligunt, quod eandem mentem lux et tenebre simul iniquitas et iustitia, Christus et Blelial possidere nequeunt.
marg.|  Patet sensus littere et allegorice, quia profanus id est hostis antiquus, libentissime favet eis qui Ecclesiam persequuntur et prohibent edificari.
habitatores Samarie et ceteris trans Fluvium, salutem dicens et pacem.
marg.|  HABITATORES  SAMARIE. Habitant hostes Hierosolymorum in Samaria, que interpretatur custodia, non quod precepta fidei et veritatis custodiant qui {t. 2 : Erfurt, f. 136ra ; facsim. p. 271a} [Rusch, f. 136ra ] visioni vere pacis obstinate repugnant, sed quia custodiam virtutum penes se manere iactant cum adversus menia pacis per heresim pugnant.
Numérotation du verset 1Esr. 4,18 
Accusationem quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me,
Numérotation du verset 1Esr. 4,19 
et a me preceptum est et recensuerunt inveneruntque, quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, {t. 2 : Erfurt, f. 136ra ; facsim. p. 271a} [Rusch, f. 136ra ] et seditiones et prelia concitantur in ea,
Numérotation du verset 1Esr. 4,20 
nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni que trans Fluvium est, tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant.
Numérotation du verset 1Esr. 4,21 
Nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non edificetur donec si forte a me iussum fuerit.
Numérotation du verset 1Esr. 4,22 
Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
Numérotation du verset 1Esr. 4,23 
Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba, et consiliariis eorum. Et abierunt festini in Hierusalem ad Iudeos et prohibuerunt eos in brachio et robore.
marg.|  ITAQUE  EXEMPLUM. Beda VenerabilisBEDA. Patet ordo historie, quod hostes populi Dei primo opus secundum persequendo impediebant, deinde consilium recte intentionis eorum pravis consiliis dissipare temptabant, nec omnino ab opere retrahere valebant, priusquam regali auxilio fulti auctoritate publica obsisterent quorum notanda in accusando fraudulentia qua eos qui domum Dei edificabant civitatem contra regnum edificare querebantur et precipiente rege ne civitas edificaretur mox arrepta auctoritate ne templum edificaretur restiterunt cum nihil de constructione templi detulissent et rex tantum prohibuisset construi civitatem.
Numérotation du verset 1Esr. 4,24 
Tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Esr. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber18.xml&chapitre=18_4)