initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<18. *Liber Esdre primus*>

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Esr. 5,1 
Prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Iudeos qui erant in Iudea et Hierusalem in nomine Dei Israel.
marg.|  PROPHETAVERUNT. Beda VenerabilisBEDA. In libris eorum plenius scriptum est quibus verbis socordiam eorum redarguerint qui negligentiores erant erga opus templi, vel promisso Dei auxilio ad operandum accenderint, qua etiam devotione ad exhortationem eorum Zorobabel Iosue et omnis populus sed ad operandum accinxerint.   Aggeus enim ita incipit : “In anno secundo Darii regis in uno die mensis prefati factum est verbum Domini in manu Aggei prophete dicens : Dic ad Zorobabel filium Salathiel et ad Iosue filium Iosedech” etc. Et paulo post : « Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ducis Iuda et spiritum Iesu filii Iosedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini » etc. Zacharias autem sic incipit : « In mense octavo in anno secundo darii regis factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachie filium Addo prophetam » etc. Ex quo apparet quomodo Esdras Zachariam filium Addo nominet, quia scilicet nepos illius fuit qui propheta nobilis fuisse intelligitur, cuius Zacharias in prophetis eximius iure filius diceretur. Inter que notandum quanti spiritus isti prophete fuerint, ut contra tanti regis edictum et Samaritanos et omnes gentes per circuitum edificationem templi impedientes iuberet templum extrui. Zorobabel quoque et Iesus et populus qui cum eis erat non minoris fuisse fidei probantur, qui prophetas iubentes magis audierunt quam prohibentis regis imperium.

a Cf. Agg. 1, 1.
b Agg. 1, 14.
c Zach. 1, 1.
Numérotation du verset 1Esr. 5,2 
Tunc {t. 2 : Erfurt, f. 136rb ; facsim. p. 271b} [Rusch, f. 136rb ] surrexerunt Zorobabel filius Salathiel,
marg.|  ZOROBABEL. Ortus in Babylone, vel magister Babylonis, quia ibi iuxta historiam natus est cum esset de stirpe David in Bethleem nati. Hic significat Christum qui ut mundum a confusione errorum liberaret, in Babylone, id est in confusione mundi oriri et conversari, dignatus est. Qui etiam recte ‘Babylonis magister’ dicitur, non quod ea que Babylonis, id est mundi sunt, doceat sed quos Babylonium iugo pressos invenit, ad gratiam libertatis erudit, {t. 2 : Erfurt, f. 136rb ; facsim. p. 271b} [Rusch, f. 136rb ] et eruditos ad patriam celestem perducit, cuius pater est   Salathiel , id est ‘petitio mea Deus’, qui scilicet in Psalmo dicit : « Pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam » etc. Unusquisque etiam cum Deum invocans non aliud querit quam ipsum, potest eum   Salathiel vocare.

Cf. Ps. 2, 8.
et Iosue filius Iosedech,
marg.|  ET  IOSUE. Beda VenerabilisB<EDA>.   Iosue vel Iesus interpretatur ‘salvator’,   Iosedech ‘Dominus iustus’. Hic quidem, sicut filius Nun, Christum significat. Uterque enim populum in terram promissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore captivitatis servitio introduxit. Sic verus Iesus electos suos ab omnibus malis eruens, ad superni regni promissa gaudia inducit, qui est   filius Iosedec id est ‘Domini iusti’ de quo dicitur : « Dominus iustus concidet cervices peccatorum » etc.

Cf. Ps. 128, 4.
et ceperunt edificare templum Dei in Hierusalem, et cum eis prophete Dei adiuvantes eos.
Numérotation du verset 1Esr. 5,3 
In ipso tempore venit ad eos Thantannai,
marg.|  IN  IPSO. Beda VenerabilisBEDA. Patet littere textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Iudeorum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere prepediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis temptationum machinis possunt vinci vel a proposito intentionis revocari.

Thantannai Ed1455 Rusch ] Tatannai hic et ubique Weber
qui erat dux trans Flumen, et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis : Quis dedit vobis consilium ut domum hanc edificaretis et muros eius instauraretis ?

eius] hos Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,4 
Ad quod respondimus eis que essent nomina hominum auctorum edificationis illius.
marg.|  AD  QUOD  RESPONDIMUS. Videtur qui hoc scripsit presens affuisse, cum Esdras dicatur scripsisse, qui non tunc Hierosolymis fuisse, sed multo post regnante Artaxerxe illuc venisse reperitur. Aut ergo tunc vere ibi fuit et facto templo Babyloniam rediit, ut plures de filiis Israel in Hierusalem reduceret, aut se edificantibus iungit quasi suum sit quod erga fratres agitur vel quod ipsi agunt sicut Apostolus ait : « Nos qui vivimus qui residui sumus in adventu Domini, non preveniemus eos qui dormierunt ».

1Th. 4, 15.

edificationis illius] inv Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,5 
Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudeorum et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.
Numérotation du verset 1Esr. 5,6 
Exemplar epistole quam misit Thantannai dux regionis trans Flumen, et Starbuzannai, et consiliatores eius Apharsathei qui erant trans Flumen ad Darium regem.
marg.|  EXEMPLAR  EPISTOLE. Multum dissimilis est hec epistola illi quam Reum Beeltheem et Samsai scripserunt Artaxerxi. Illa enim accusatione Hierosolymitarum, hec laude non solum gentis sed et Dei omnipotens plena est. Illa insidiis hec amicabilibus litteris scripta quia illa a samaritis hostibus Iudeorum, hec a duce regionis trans fluvium, id est inferioris Syrie et Phenicis, et a sociis eius qui nullas contra Iudeos inimicias domesticas habuere, sed tantum regis a quo potestatem acceperant voluntatem exequi curabant.
marg.|  Samarite qui primam scribentes epistolam animos regis adversus structores templi accenderunt hereticis comparantur, qui Ecclesiam in tantum feda peste commaculant, ut etiam exosam gentilibus reddant, eorumque furorem excitant adversus illam. Dux autem Syrie qui regem de opere Dei non operando instigat, sed consultando interrogat, eos significat qui adhuc in gentilitate positi, nec se credituros abnegant si veram et iustam esse hanc divinitatis {t. 2 : Erfurt, f. 136va ; facsim. p. 272a} [Rusch, f. 136va ] Scripturam intelligant. Denique audiens a senibus Iudeorum cum rationes redderent : nos sumus servi Dei celi et terre etc. edificantes ; noluit impedire sed simplici animo quesivit utrum Cyrus templum edificari iusserit et Darius hoc velit. Agnita autem voluntate utriusque regis diligenter ut opus citius perficeretur adiuvit. Que omnia illis conveniunt qui in gentili vita constituti conversationem Ecclesie visam repente obtupescere, deinde rationem religionis audire et discere student, et tandem cognoscentes quod hoc a Deo celi et terre, qui solus vere est Deus, originem sumpsit sacrificiis eius communicant et edificium iuvare letantur.

Thantannai] Tatannai Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,7 
Sermo quem miserant ei sic scriptus erat : Dario regi pax omnis.
Numérotation du verset 1Esr. 5,8 
Notum sit regi isse nos ad {t. 2 : Erfurt, f. 136va ; facsim. p. 272a} [Rusch, f. 136va ] Iudeam provinciam, ad domum Dei magni que edificatur lapide impolito,
marg.|  LAPIDE  IMPOLITO, novo scilicet quem impolitum repererunt, sed poliendo edificio aptaverunt. Nam etsi veterum lapidum qui secundum Ieremiam dispersi fuerant in capite omnium platearum aliqui remanserunt lapides novi erant poliendi ex quibus opus templi posset impleri. Quod mystice videmus in Ecclesia fieri, cum non solum de his qui penitendo resipiscunt; sed etiam de illis qui nuper ad fidem vocati institutione magistrorum quasi norma opificum compositi, et in edificio congruo ordine sunt locati edificatur. De veteribus quoque et novis lapidibus, id est dudis positis et impolitis templum edificatur, cum de utroque populo Iudeo scilicet et gentili una Christi Ecclesia colligitur. Alter enim iamdudum cognitione et observantia legis velut politus erat, alter idolatrie mancipatus nulla spiritalium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis et terrene mentis exuerat.

Cf. Lam. 4, 1.
et ligna ponuntur in parietibus, opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum.
marg.|  ET  LIGNA. Beda VenerabilisBEDA. Ligna que ad ornamentum vel munimentum templi ponuntur eandem sanctorum vitam in ornatu Ecclesie quam et lapides designant de quibus dicitur : « Exultabunt omnia ligna silvarum » etc.

Ps. 95, 12.
Numérotation du verset 1Esr. 5,9 
Interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis : Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc edificaretis et muros hos instauraretis ?

hos] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,10 
Sed et nomina eorum quesivimus ab eis, ut renuntiaremus tibi scripsimusque nomina virorum qui sunt principes in eis.

renuntiaremus] nuntiaremus Weber scripsimusque] que scripsimus Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,11 
Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes : Nos sumus servi Dei celi et terre et edificamus templum, quod erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israel magnus edificaverat et extruxerat.
Numérotation du verset 1Esr. 5,12 
Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum celi, tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei, domum quoque hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem.

tradidit] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,13 
Anno autem primo Cyri regis, Cyrus rex Babylonis proposuit edictum ut domus Dei edificaretur.

Babylonis] post Cyri regis Weber
Numérotation du verset 1Esr. 5,14 
Nam et vasa templi Dei aurea et argentea que Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Hierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sasabasar vocabulo, quem et principem constituit.
Numérotation du verset 1Esr. 5,15 
Dixitque ei : Hec vasa tolle et vade et pone ea in templo, quod est in Hierusalem, {t. 2 : Erfurt, f. 136vb ; facsim. p. 272b} [Rusch, f. 136vb ] et domus Dei edificetur in loco suo.
Numérotation du verset 1Esr. 5,16 
Tunc itaque Sasabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem, et ex eo tempore usque nunc edificatur et necdum completum est.
Numérotation du verset 1Esr. 5,17 
Nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis, que est in Babylone, utrum nam a Cyro rege iussum sit ut edificaretur domus Dei in Hierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Esr. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber18.xml&chapitre=18_5)