initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<18. Liber Esdre primus**>

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Esr. 6,1 
Tunc Darius rex precepit et recensuerunt in bibliotheca librorum qui erant repositi in Babylone.
marg.|  TUNC  DARIUS etc. BEDA. IOSEPHUS nomen loci in quo he Cyri littere {t. 2 : Erfurt, f. 136vb ; facsim. p. 272b} [Rusch, f. 136vb ] sint invente ita posuit. Et inventus est   in Egbathanis constructa urbe in regione Medie codex. Porro alia translatio sic habet :   In Egbathana in edificio tutissimo regionis Medorum . Unde videtur quod nomen   Medena non aliud quam Mediam significet.

1 bibliotheca] biblotiheca cacogr . Rusch
Numérotation du verset 1Esr. 6,2 
Et inventum est in Egbathanis quod est castrum in Medena provincia volumen unum, talisque scriptus in eo erat commentarius.

Egbathanis Rusch , Egbatanis ΩJ] Hecbacthanis ΩM, Hecbathanis ΩS, Ecbatanis Clementina etc., Ecbathanis Ed1455 etc. Weber | Medena] Madena Weber | in eo – erat] i inv Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 6,3 
Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei edificaretur que est in Hierusalem, in loco ubi immolent hostias, ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta
marg.|  UT  IMPONANT  FUNDAMENTA. Beda VenerabilisBEDA. Non est nobis exponendum quia neque in priori templi edificatione, neque in posteriori aliquid harum mensurarum, vel huiusmodi operis invenitur, unde colligitur Cyrum hoc de suo sensu protulisset, et mensuram vel ordinem temporis, ut sibi videbatur congruum annotasse. Siquidem templum - ut verba dierum narrant - in mensura prima, id est intra muros interiores habebat sexaginta cubitos longitudinis, viginti latitudinis et altitudinis, ut Regum historia scribit, usque ad cenaculum cubitos triginta, deinde alios triginta usque ad cenaculum superius quousque altitudo porticuum ascendebat - ut Flavius IosephusIOSEPHUS testatur - deinde sexaginta usque ad summum tecti, id est simul centum viginti ut verba dierum docent. Quomodo autem dicit ordines ponendos de lapidibus impolitis tres, et sic de lignis novis cum omne templum fuerit interius cedro vestitum ? Nisi forte moris Persarum erat, sic templa facere variato opere, ut tantum lapidum ordines essent per parietes, et quartus de lignis fabrefactis, et hoc quoque in templo Hierosolymorum fieri debere putavit. An forte de atrio sacerdotum intelligendum est eum dixisse, quod circa templum in gyro factum tres ordines habuerat lapidum politorum, et quartum lignorum cedrinorum eratque astantibus usque ad pectus altum. Aut de porticu domus Domini que erat ante faciem templi de qua Scriptura cum palatium Salomonis fabricaretur ita memorat : « Fecit et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata eedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus ».

Cf. 2Par. 3, 3.
Cf. 3Rg. (1Rg.) 6, 2.
Cf. 2Par. 3, 4.
3Rg. (1Rg.) 7, 12.

edificaretur que est - in Hierusalem] inv. Weber ut] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 6,4 
ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur.
Numérotation du verset 1Esr. 6,5 
Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, que Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem, et attulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum, que et posita sunt in templo {t. 2 : Erfurt, f. 137ra ; facsim. p. 273a} [Rusch, f. 137ra ] Dei.
interl.| Babylonio scilicet quo ea Nabuchodonosor posuerat
marg.|  REDDANTUR. Darius perfectas litteras auctoritate sua confirmat {t. 2 : Erfurt, f. 137ra ; facsim. p. 273a} [Rusch, f. 137ra ] compescens omnes Iudeorum adversarios   et templum in loco suo edificari iubet etc.
Numérotation du verset 1Esr. 6,6 
Nunc ergo Thantannai dux regionis que est trans Flumen, Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsathei, qui estis trans Flumen procul recedite ab illis,
marg.|  NUNC  ERGO  THANTANNAI. Significat Artaxerxes qui domum Dei et civitatem edificari vetat, eos qui constructioni Ecclesie sancte motis persecutionibus contradicunt, inter quas Ecclesia maxime martyrum victoria floruit. Darius autem piam illorum regum devotionem qui agnita fidei christiane pietate non resistere, sed suis decretis eam adiuvare curabant e quibus multi interdictis persecutionibus priorum, seipsos cum subiectis populis eiusdem fidei sacramentis consecrari voluerunt, quibus bene convenit quod Darius adiungit :   Sed et a me preceptum est quod oporteat etc. Quis enim explicare valeat quantum Ecclesia liberalitate regum adiuta sit et locupletata ?

Thantannai] Thantannei cacogr . Rusch , Tatannai Weber
Numérotation du verset 1Esr. 6,7 
et dimittite fieri templum Dei illud a duce Iudeorum et a senioribus eorum domum Dei illa edificetur in loco suo.

illa edificetur] illam edificent Weber
Numérotation du verset 1Esr. 6,8 
Sed et a me preceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Iudeorum illis ut edificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est de tributis que dantur de regione trans Flumen, studiose sumptus dentur viris illis ne impediatur opus.
marg.|  UT  DE  ARCA etc. Beda VenerabilisBEDA. De arca regis ad opus Dei sumptus tribuuntur, cum ex familia secularum principum aliqui ipsis faventibus ad fidem Christi veniunt, qui velut in arca regis erant cum regalium arcanorum conscii essent. Sed dantur presbyteris et senioribus Iudeorum in sumptus operis templi dum magistris membris adunandi committuntur. Qualis fuit CASSIODORUS quondam senator repente Ecclesie doctor, qui dum in expositione psalmorum diligenter attendit, quid Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS, quid HILARIUS, quid Augustinus HipponensisAUGUSTINUS, quid Cyrillus AlexandrinusCYRILLUS, quid IOHANNES, quid ceteri sancti dixerunt, edoctum se senioribus Iudeorum id est confitentium et laudantium Deum probavit.
Numérotation du verset 1Esr. 6,9 
Quod si necesse fuerit et vitulos, et agnos, et hedos in holocaustum Deo celi frumentum, sal, vinum, et oleum
marg.|  VITULOS  ET  AGNOS. Beda VenerabilisBEDA. Hec animalia que munda sunt et   frumentum et   sal et   vinum et   oleum que secundum legem offerentur in significatione bonorum, vel operum perfectorum, vel charismatum spiritalium, sepe ponuntur que nunc iubente rege in holocaustum Dei celi offeruntur cum faventibus mundi principibus res sancte Ecclesie crescunt, subditique eis populi in unam veritatis fidem Christo consecrandi aggregantur, et quidquid boni naturalis quisque divinitus habuerit, quidquid a viris Ecclesie salubre didicerit totum in divinum cultum impendit.
secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem, detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia.
marg.|  SECUNDUM  RITUM. Quia tunc tantum vota offerentium accepta erunt, cum secundum catholice pacis ritum offeruntur que autem gentili superstitione, vel heretica permixta sunt bona non sunt.
Numérotation du verset 1Esr. 6,10 
Et offerant oblationes Deo celi orentque pro vita regis et filiorum eius.
marg.|  ORENTQUE etc. Secundum illud Apostoli : « Obsecro ergo primo omnium fieri obsecrationes et orationes postulationes gratiarumque actiones omnibus pro hominibus pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ».

Cf. 1Tim. 2, 1.
Numérotation du verset 1Esr. 6,11 
A me ergo positum est decretum,
marg.|  A ME  ERGO  POSITUM. Gravissima pena voluit eum punire qui decretum mutaret, damno scilicet omnium que haberet, et anime sue quam etiam ligno confixus longo cruciatu amitteret. Mystice autem opera nostra lignis comparantur, bona fructiferis prava autem salicibus et incendio dignis tolliturque lignum de domo eius, qui holocaustis Domini contradicit et erigitur {t. 2 : Erfurt, f. 137rb ; facsim. p. 273b} [Rusch, f. 137rb ] et ipse in eo configitur, cum opera eorum qui paci Ecclesie repugnant omnibus manifeste, quam sint inutilia et perversa patescunt et ipsi in eis non vite gaudium, sed mortis laqueum acquisisse probantur. Domus quoque talium publicatur, id est publico censu proscribitur, cum corpora eorum cum quibus in hac vita manserunt, in resurrectione perpetuo punienda tormento sevis exactoribus, immundis spiritibus in potestate traduntur.
ut omnis homo qui hanc mutaverit {t. 2 : Erfurt, f. 137rb ; facsim. p. 273b} [Rusch, f. 137rb ] iussionem, tollatur lignum de domo ipsius, et erigatur et configatur in eo domus autem eius publicetur.
Numérotation du verset 1Esr. 6,12 
Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam que est in Hierusalem. Ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo.
marg.|  DEUS  AUTEM. Decretum suum divine potentie confirmari desiderat, et ipse ut homo temporali regno preditus pro pace domus Dei publica lege omnia que potest facit. Quod nunc quoque in Ecclesia geritur cum terrene potestates ad fidem converse pro statu Ecclesie publica edicta proponunt et hanc Domino iuvante, et inimicos debellante placidam pacem semper habere capiunt.
Numérotation du verset 1Esr. 6,13 
Igitur Thantannai dux regionis trans Flumen, et Starbuzannai et consiliarii eius secundum quod preceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt.

Thantannai] Tatannai Weber
Numérotation du verset 1Esr. 6,14 
Seniores autem Iudeorum edificabant,
marg.|  SENIORES  AUTEM. Nunc quoque confluentibus ad fidem populis, et aliquando his qui foris sunt faventibus seniores Iudeorum id est qui magisterio digni sunt Ecclesiam quotidie verbo et exemplo edificant, et prosperantur quia etsi diabolus10  impugnet, invenit tamen sermo Dei in quibus vincat et fugatis adversariis muros veritatis extruat.
10  diabolus] + in cacogr . Rusch
et prosperabantur iuxta prophetiam Aggei prophete, et Zacharie filii Addo, et edificaverunt et construxerunt, iubente Deo Israel, et iubente Cyro, et Dario,
marg.|  IUXTA  PROPHETIAM etc. Predixerant enim quia si edificando templo insisterent, mox donante Domino et opus ipsum complerent et bonis omnibus abundarent.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Nemo quod Aggeus dicit sub Dario rege iacta esse templi fundamenta, estimet contrarium huic historie in qua scriptum est. Secundo anno Cyri regis fundamentum esse a cementariis templum, multum laudante Deum, et congaudente populo. Tunc enim ipsius templi fundatio descripta est, id est domus interioris, cuius mensuras specialiter Regum et Paralipomenon historia refert. Nunc autem cum edificatione domus et porticuum et gazophylaciorum que domum undique ambiebant, fundata dicuntur edificia quorum in Paralipomenon ita fit mentio : « Fecit et atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica que texit aere ». In qua scilicet basilica templo circumposita populus ad orandum consistebat et custodes, ac ianitores templi per vices die ac nocte exultabant sicut Paralipomenon docet. Hec aliquando generaliter cum ipso templo annumerantur - ut in evangelio - ubi docente in templo mulierem in adulterio deprehensam adduxerunt Pharisei et scribe quam nullo modo nisi in aliquis porticus templi introducere potuerunt. Aliquando separati sub nomine gazophylaciorum, vel exedram, vel porticuum, vel atriorum. Unde : « Qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri ».

2Par. 4, 9.
Io. 8, 2-3.
Ps. 133, 1.
et Artaxerxe regibus Persarum,
interl.| qui post Darium regnavit cuius tempore Esdras de Babylonia Hierusalem ascendit
marg.|  ET  ARTAXERXE. Queritur quomodo iubente Artaxerxe dicatur domus constructa, cum statim subiungitur eam regnante adhuc Dario fuisse completam et dedicatam, nisi forte credendum est etiam Artaxerxem misso auro et argento iussisse, ubi si quid minus in edificio, vel ornatu templi, vel vasorum esset completum perficeretur. Nam Esdra illuc properante scriptum est, quod idem rex cum principibus vel consiliariis suis plurimum auri et argenti et vasorum miserit ad templum.

1Esr. 7, 14-19.
Numérotation du verset 1Esr. 6,15 
et compleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis.
marg.|  MENSIS  ADAR. Beda VenerabilisBEDA. Cuius tertia {t. 2 : Erfurt, f. 137va ; facsim. p. 274a} [Rusch, f. 137va ] die domus completa est. Ipse est Martius quam Scriptura duodecim iuxta cursum lune solet appellare. Nec vacat a mysterio quod domus Domini que septimo mense in edificio altaris cepta est duodecimo mense est perfecta. Cepta est enim in initio mensis septimi, quia omne bonum quod facimus preveniente gratia Spiritus sancti incipimus et eadem comitante perficimus. Completa est autem duodecimo mense, ob significantiam perfectionis, que hoc numero continetur maxime propter summam apostolorum, in quorum fide et doctrina perficitur Ecclesia. Itam duo denarius perfectionem fidei et operationis significat, quia sive tria per quattuor sive quattuor per tria multiplices duodecim consummabis. Tria autem ad fidem propter confessionem sancte Trinitatis referuntur quattuor ad opus bonum, propter quattuor principales virtutes : prudentiam, fortitudinem, temperantiam et iustitiam de quibus dicitur : « Sobrietatem enim et prudentiam docet, et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominis ». Recte ergo domus Domini septimo mense inchoata, duodecimo perfecta est et dedicata, quia mens electorum gratia Spiritus sancti illustratur, ut ad perfectionem bone operationis perveniat cum fide sancte Trinitatis, sicque letabunda dedicationem retributionis expectat. Et quoniam hec retributio future sollemnitatis in tempore universalis resurrectionis, et in visione Trinitatis perficitur recte domus Domini non solum duodecimo mense tertia eius die completa memoratur, quia enim Dominus die tertia resurrexit resurrectio nostra potest triduano numero signari de qua dicitur : « In die tertia suscitabit nos ». Cepta est autem edificatio templi anno primo Cyri regis et consummata sexto anno Darii qui sunt anni secundum chronicam quadraginta et quinque. Cyrus enim regnavit annis triginta post quem Cambyses filius eius octo, qui in hoc volumine sicut Flavius IosephusIOSEPHUS autumat Artaxerxes vocatur, post quem magi qui illum interfecerunt anno uno, post quos Darius usque ad consummationem et dedicationem templi annis sex, qui sunt anni quadraginta et quinque. Queritur autem quomodo responderunt Iudei : « Quadraginta et sex annis edificatum est templum hoc » etc. Sed si historiam IOSEPHI legimus que post consummationem et dedicationem templi tres annos addit in quibus peribolus, id est circumposita templo munitionum constructio, et quedam alia que remanserunt perfecta sunt videbimus, quia recte in edificatione templi quadraginta et sex annorum potuerit summa computari in quibus eminentiora cuncta fuere completa.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Templum vero quanquam electam animam significat propter inhabitantem in se Spiritum Christi et Ecclesiam totam, id est congregationem omnium electorum angelorum et hominum, etiam ipsum corpus Christi de virgine natum exprimit sine peccato in mundo conversatum, morte solutum, et die tertia suscitatum cui specialiter aptatur quod quadraginta sex annis edificatum dicitur. Aiunt enim physici quod hoc dierum numero corpus humanum in utero a tempore conceptionis usque ad perfecta membrorum liniamenta crescat. Et decebat ut domus que corpus dominicum significabat, eo annorum numero in Hierusalem, id est civitas regis magni et visio illius pacis nominatur de qua dicitur : « Ipse est pax nostra qui fecit utraque unum ». Sicut etiam illud : « Ostium autem lateris medii in parte erat domus Domini dextere et per cochleam ascendebatur in superius cenaculum et a superiore in tertium », specialiter corpus Christi figuravit de quo dicitur : « Unus militum lancea latus eius aperuit » etc. Ostium enim lateris medii in parte erat domus dextere, id est ab orientali angulo lateris meridiani incipiens et per interiora eiusdem lateris occulto itinere paulatim ad altiora cenaculorum perducens, quia Christus ianuam nobis salutis in dextro latere suo voluit aperiri, per cuius sacrata abluti et sanctificati introeamus altiorem aulam regni celestis. Ascendimus enim per ostium medii lateris in superius cenaculum, quando per aquam baptismi et poculum dominici calicis consecrati, ab hac terrestri consecratione ad celestium animarum vitam pervenimus. A superiore quoque in tertium penetramus, cum beatitudinem animarum etiam corporum immortalium perceptione cumulamus.

Cf. Sap. 8, 7.
Os. 6, 3.
Cf Io. 2, 20.
Cf. Eph. 2, 14.
Cf 3Rg. 6, 8.
Io. 19, 34.
Numérotation du verset 1Esr. 6,16 
{t. 2 : Erfurt, f. 137va ; facsim. p. 274a} [Rusch, f. 137va ] Fecerunt autem filii Israel sacerdotes et levite, et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio.
marg.|  FECERUNT  AUTEM. Merito gaudent filii transmigrationis qui captivitatem evaserunt et domum Dei edificare meruerunt et quasi devoti Deo famuli dedicatione domus eius hostias offerunt et quasi fraternitatis amatores {t. 2 : Erfurt, f. 137vb ; facsim. p. 274b} [Rusch, f. 137vb ] pro peccato totius Israel ubicumque essent rogantes eis Deum fieri propitium, et eos vel inter hostes custodire vel ad patriam revocare. Recte autem dedicatur templum a sacerdotibus et levitis et reliquis filiorum transmigrationis in gaudio, quia correptis peccatoribus fit gaudium in celo coram angelis Dei, et magistris qui pro eorum salute laboraverunt et omnibus qui de re transmigrarunt. Sacerdotes ergo et levite et omnis populus in dedicatione restaurate domus gaudent, quia omnes ordines Ecclesie reconcilatis per penitentiam peccatoribus gaudent.
Numérotation du verset 1Esr. 6,17 
Et obtulerunt in dedicationem domus Dei,
marg.|  ET  OBTULERUNT. Offerunt in dedicatione hostias, cum pro errantium conversione Deo gratias agunt, cum multi conspecta devotione eorum, ad maiora se virtutum opera accingunt, ne sint segniores eis in operando, quibus innocentiores fuerunt minus peccando. Multi etiam qui in fide precesserunt ferventiora novitiorum studia emulantur.
vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum
marg.|  HIRCOS  CAPRARUM. Hirci in hac vita offeruntur pro peccato, cum electi Deo supplicant ut liberentur a peccatis offeruntur in futura, cum gratias agunt qui liberati sunt. Ideoque misericordias Domini in eternum cantabunt quia semper miseros se fuisse et dono eius liberatos esse memorabunt.
pro {t. 2 : Erfurt, f. 137vb ; facsim. p. 274b} [Rusch, f. 137vb ] peccato totius Israel duodecim iuxta numerum tribuum Israel.
marg.|  PRO  PECCATO. Pro peccato etiam totius Israel offerunt, quia oportet sic eos qui nobiscum sunt bonis favere, sic illorum bona imitando nostra facere, ut etiam pro statu totius Ecclesie Dominum deprecemur. Unde in oratione dominica nemo sibi specialiter aliquid petit sed omnibus qui eundem Patrem habent in celis. Item edificato templo dedicatio sequitur, cum completa in fine seculi summa electorum perveniet ad gratiam celestium premiorum, in qua hostie offeruntur de quibus eadem domus, id est Ecclesia, post captivitatem mortalis aerumne reedificata per gloriam immortalitatis dicit : « Dirupisti Domine vincula mea tibi sacrificabo hostiam laudis ». Et quia offeruntur non solum pro donis virtutum, sed et pro mundanis sordibus vitiorum, bene post   vitulos arietes , et   agnos , hirci pro peccato totius Israel offeruntur, gratia enim de qua virtutum beneficia confert, etiam scelera aufert. Nec in domo Dei habet PELAGIUS locum, qui se suosque persuadebat libertate arbitrii, vel liberari a malis, vel confirmari posse in bonis.

Cf. Mt. 6, 9.
Ps. 115, 7-8.
Numérotation du verset 1Esr. 6,18 
Et statuerunt
marg.|  ET  STATUERUNT. Ordo poscebat, ut domo Dei edificata mox sacerdotes et levite qui in ea ministrarent ordinarentur. Quod observandum est his qui magnifice monasteria construunt, ut in his doctores instituant qui ad opera Dei populum hortentur, non ibi suis voluptatibus serviant.
sacerdotes in ordinibus suis, et levitas in vicibus suis, super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro Moysi11  .
marg.|  SACERDOTES. Beda VenerabilisBEDA. Quod dicit :   sacerdotes in ordinibus suis et levitas in vicibus suis constitutos vices hebdomadarum significat, in quibus omnis cetus utri usque gradus per viginti quattuor partes erat distributus, ita ut unusquisque ordo vice sue hebdomadis per octonos dies, scilicet a sabbato usque ad sabbatum in templo ministraret, et post viginti quattuor hebdomadas a templi liber officiis curam proprie rei ageret, ut verba dierum narrant. Nam et in circuitu interioris sacrarii iam fecerant porticus templi in quarum ianuis per vices observabant levite sicut ibi dicitur. Quod vero ait :   sicut scriptum est in libro Moysi non ad vices levitarum sed ad opera Dei pertinet. Moyses enim scripsit quid sacerdotes quid levite in domo Dei operarentur. Vices vero levitarum et ordines sacerdotum per sortes viginti quattuor non Moyses, sed David rex cum prophetis sacerdotibus et levitis sui temporis descripsit. Et nunc quoque edificata et dedicata Ecclesia per regenerationem novorum in fide populorum statui decet sacerdotes et levitas in ordinibus suis, et vicibus suis qui sunt super opera Dei, ut non solum sacramentis fidei innitentur populi, sed exemplis et eruditione precedentium iustorum ad agenda que Dei sunt, accingantur et hoc non pro captu humani ingenii, sed sicut scriptum est in libro Moysi cui consonat illud evangelii : « Euntes docete omnes gentes baptizantes eos etc. docentes eos servare omnia mandata Dei ». Non enim auditores nostra propria sed ea que legis et evangelii sunt mandata docere debemus, si ad premia Domini una cum eis pervenire curamus.

Cf. 1Par. 22-24.
Mt. 28, 19-20..

11  Nm. 9, 1-2.
Numérotation du verset 1Esr. 6,19 
Fecerunt autem filii transmigrationis Pascha, {t. 2 : Erfurt, f. 138ra ; facsim. p. 275a} [Rusch, f. 138ra ] quartadecima die mensis primi.
marg.|  FECERUNT  AUTEM  PASCHA. Ideo specialiter edificata et dedicata domo Domini celebratio Pasche memoratur, cum nulli dubium esset tam religiosos Pascha suo tempore celebrare, ut mystice insinuaretur hanc esse summam perfectionis, cum preteritis omnibus mundi illecebris tota semper intentione mentis alterius vite meditamur ingressum. Pascha enim ‘transitus’ interpretatur, {t. 2 : Erfurt, f. 138ra ; facsim. p. 275a} [Rusch, f. 138ra ] quia filii Israel in eo per immolationem agni de egyptiaca servitute ad libertatem transierunt, vel ipse agnus, id est Christus, pro nobis immolatus transivit ex hoc mundo ad patrem, quod imitamur cum ab infimis voluptatibus ad celestia querenda transimus et vere perficimus, cum a carnis ergastulo soluti celeste regnum intramus.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Quare de Pascha post edificatam domum refertur cum predictum sit, quod a primo die adventus eorum in Hierusalem in cunctis sollemnitatibus Domini legitimas hostias et holocausta offerrent, nisi ut innuetur quod edificationem templi eadem qua inceperunt mentis devotione compleverunt. Ibi enim predictum est, quia congregatus est populus quasi vir unus et surrexit Iosue et fratres eius et edificaverunt altare ut immolarent in eo holocausta. E t nunc dedicato templo instante anno quadragesimo sexto eadem pietas religionis omnium mentibus inesse memoratur, cum dicitur purificatos fuisse sacerdotes et levitas quasi unum omnes mundos ad immolandum Pascha. Que enim in hac vita maior potest esse perfectio, quam munde multitudinis unitas multa enim sacerdotum multa levitarum erant millia, sed omnes purificati et mundi ad celebrandum Pascha « corde uno et anima una », nec dispar in populo unitas cum dicitur   ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi, statimque infertur.   Et comederunt filii Israel etc. Omnibus ergo immolatum est Pascha, omnes comederunt, non solum qui reversi fuerant de captivitate, sed et omnes qui alicubi antea constituti separaverunt se eo tempore ad eos. Quod etiam de proselitis intelligi potest, qui natura gentiles in ritum eorum conversi sunt circumcisione, et hostiis purificati ut digni essent participatione sacramenti salutaris. Nusquam alias, ni fallor, ex quo egressi de Egypto tante devotionis cum sacerdotibus et levitis magistris scilicet suis fuisse reperiuntur. Sed hec devotio castigatione divina sacra est, quia pro peccatis hostibus traditi sed penitentia et confessione liberati sunt Deo melius servituri. Videmus quoque illos qui templum corporis sui peccando profanaverunt, et per hoc a diabolo captivati sunt par penitentiam redisse quibus mansionem in se Domino repararent. Notandum enim quod Salomon prius templum maxima pace regni brevi tempore et nullo contradicente perfecit. Destructum autem propter peccata filii transmigrationis magna compunctione cordis longo insistentes labori et sepe ab inimicis retardati tandem divinitus aiuti restaurarunt. Facile est enim quemque conversum diabolo renuntiare, unum et verum Deum confiteri et percipere sacramenta Christi hisque initiatum in remissione omnium peccatorum templum eius effici et acceptam vite innocentiam comittante eius gratia servare. Sed multi laboris est, si quis accepta fidei sacramenta peccando contemnit pristinam recipere dignitatem, quia iterum baptisari non potest sed longo penitentie labore peccatum abluendum est, cuius ablutioni ipsa consuetudo vitiorum quasi inimica Samaritanorum turba repugnat tanto ad superandum difficilior quanto diutius terram cordis virtute vacuam possedit.

Act. 4, 32.
Numérotation du verset 1Esr. 6,20 
Purificati enim fuerant sacerdotes et levite quasi unus, omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus et sibi.
Numérotation du verset 1Esr. 6,21 
Et comederunt filii Israel
interl.|  «Non in fermento veteri » etc.

1Cor. 5, 8.
qui reversi fuerant de transmigratione, et omnis qui se separaverat a coinquinatione
interl.| qui scilicet inquinationibus serviunt
gentium terre
interl.| sunt et gentes celi qui scilicet ab his separati in unitate et castitate Domino serviunt eiusque solennia sincero corde celebrant
ad eos, ut quererent Dominum Deum Israel.
Numérotation du verset 1Esr. 6,22 
Et fecerunt sollemnitatem azymorum
interl.|  «In azymis sinceritatis et veritatis »
marg.|  ET  FECERUNT  SOLLEMNITATEM. Beda VenerabilisBEDA. Potest hoc in loco celebratio Pasche ad resurrectionem referri ut edificatio templi presentem Ecclesie statum significet dedicatio vitam futuram que in animarum cum de corpore exierint letitia agitur. Immolatio Pasche gloriam resurrectionis cum electi immaculati carne agni non in sacramento credentes sed in in re ipsa et veritate reficiuntur. Unde hic in Pascha omnes quasi unus affuisse perhibentur quia tunc veraciter « agnus Dei qui tollit peccata mundi12   ». Unde Iohannes : « Sanguis Iesu filii Dei emundat nos ab omni peccato ». Tunc vera erit unitas, cum {t. 2 : Erfurt, f. 138rb ; facsim. p. 275b} [Rusch, f. 138rb ] fuerit « Deus omnia in omnibus » et azymorum sollemnitas in letitia, cum nullo remanente fermento malite et nequitie omnes in veritate et sinceritate cordis divine visioni adherebunt non in septem diebus labentis seculi, sed in una die perennis vite in atriis Domini que melior est super ratione tanti operis ponitur numerus, quam ille cui septiformem gratiam spiritus qua operantes adiuvamur, et requiem animarum aut resurrectionem corporum quam bene operantes speramus denuntiat.

1Cor. 5, 8.
Io. 1, 29.
1Io. 1, 7.
1Cor. 15, 28.
12  peccata] sic Rusch
septem diebus
marg.|  SEPTEM  DIEBUS. Quia per omne seculi tempus in sinceritate et veritate, immo in omnium bonorum victimis et holocaustis vita ducenda est, quia Christus paschali tempore transitorie mortem gustavit sed eterna resurrectionis virtute devicit.
in letitia, quoniam letificaverat eos Dominus,
marg.|  IN  LETITIA etc. Hec est enim maxima nunc et in futuro iustorum letitia, perfectum esse opus iustitie vel Ecclesie conversis etiam gentilibus qui olim resistebant et ad adiuvandum eius statum, id est confirmandam christiane religionis pacem per mundum.
et converterat cor {t. 2 : Erfurt, f. 138rb ; facsim. p. 275b} [Rusch, f. 138rb ] regis Assur, ad eos ut manus eorum adiuvaret13  in opere domus Domini Dei Israel.

13  manus eorum – adiuvaret] inv. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Esr. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber18.xml&chapitre=18_6)