initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<18. *Liber Esdre primus*>

Capitulum 8

Numérotation du verset 1Esr. 8,1 
Hi sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone.
marg.|  HI  SUNT. Diligenter principes qui secum de Babylone ascenderunt, enumerat et genealogiam {t. 2 : Erfurt, f. 139vb ; facsim. p. 278b} [Rusch, f. 139vb ] eorum explicat, numerum quoque illorum adiungit, qui ad mille quadringentos et quadraginta pervenit, innuens quia nomina eorum de confusione mundi ascendunt, in libro vite scripta sunt, sed doctores, id est principes familiarum populi Dei, quantum animarum Domino acquirunt tantum augmenta perpetue remunerationis accipiunt. Unde servo dicenti : « Mna tua decem mnas acquisivit ». Respondetur : « Et tu esto super decem civitates », id est ex eorum vita quos docuisti gloriosor eris in regno Dei.

a Lc. 19, 18.
b Cf. Lc. 19, 19.
Numérotation du verset 1Esr. 8,2 
De filiis Phinees : Gerson. De filiis Ithamar : Daniel. De filiis David : Attus.

Attus Rusch Weber ] Arthus ΩS, Accus ΩM, Hattus Clementina
Numérotation du verset 1Esr. 8,3 
De filiis Sechenie et de filiis Pharos : Zacharias et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta.
Numérotation du verset 1Esr. 8,4 
De filiis Phetmoab : Helioenai filius Zaree et cum eo ducenti viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,5 
De filiis Sechenie : filius Ezechiel et cum eo trecenti viri.

Ezechiel ΩS Rusch etc.] Hieziel Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,6 
De filiis Addan : Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta viri.

Addan ΩM Rusch etc.] Adden Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,7 
De filiis Elam : Isaias {t. 2 : Erfurt, f. 139vb ; facsim. p. 278b} [Rusch, f. 139vb ] filius Athalie et cum eo septuaginta viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,8 
De filiis Saphatie : Zebedia filius Michael et cum eo octoginta viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,9 
De filiis Ioab : Obedia filius Ieiel et cum eo ducenti decem et octo viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,10 
De filiis Selomith : filius Iosphie et cum eo centum sexaginta viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,11 
De filiis Bebai : Zacharias filius Bebai et cum eo viginti octo viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,12 
De filiis Ezeab : Iohannan filius Ezethan et cum eo centum decem viri.

Ezeab ΩSM Rusch etc.] Ezgad Weber Ezethan ΩSM Rusch Ed1452 etc.] Eccetan Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,13 
De filiis Adonicam qui erant novissimi et hec nomina eorum : Helipheleth et Heiel et Samaias et cum eis sexaginta viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,14 
De filiis Beggui : Uthai et Zachur et cum eo septuaginta viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,15 
Congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Hana et mansimus ibi tribus diebus, quesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi.
marg.|  CONGREGAVI  AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Nomen hoc loci non alibi me legisse memini. Cum vero in sequentibus scriptum sit :   Et predicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Hana decima die mensis primi, videtur quod et   Hana fluvius sit et alter fluvius in eum decurrat in quo confinio Esdras exercitum congregavit. Flavius IosephusIOSEPHUS autem Euphratem ponit, unde videtur   Hana esse aliquis rivus Euphrates.
marg.|  Opportune antequam tantum iter inciperet copiam sibi ministrorum domus Dei providit, per quos Hierosolymam veniens que in templi usus necessaria sunt perficeret.

Hana] Ahavva Weber tribus diebus] inv Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,16 
Itaque misi Helizer et Ariel et Semeam et Helnathan et Arib10  et alterum Helnathan et Nathan et Zachariam et Mosollam11  principes et Ioarib et Helnathan sapientes.

Helizer Amiatinus Ed1455 Rusch , Elizer ΩJ] Eliezer et Heliezer ΩM, Eliezer ΩS Clementina , Heliezer Weber | Semeam Rusch Weber ] Semeiam Clementia | 10  Arib Rusch Ed1455 ] Iarib Weber | 11  Mosollam ΩSJ Rusch etc.] Mesolam Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 8,17 
Et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphie loco et posui in ore eorum verba que loquerentur ad Heddo12  , et ad fratres eius Nathinneos in loco Casphie, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri.
marg.|  ET  MISI. Beda VenerabilisBEDA. 13  Mare Caspium, secundum Orosium, sub aquilonis plaga ab oceano oritur cuius utraque circa oceani litora loca deserta incultaque habentur. Inde meridiem versus14  per longas angustias tenditur, donec per magna spatia dilatatum montis15  radicibus terminetur. Habet ab oriente usque ad oceanum Hyrcanorum et Scytharum gentes plurimas propter terrarum infusionem infecundam late observantes. Ab occidente gentes habet multas sed generaliter regio plurima Albania16  ulterior sub mari et monte Caspio Amazonum nuncupatur. Ubi notandum {t. 2 : Erfurt, f. 140ra ; facsim. p. 279a} [Rusch, f. 140ra ] quod, cum historici17  Caspium scribant, Esdras Casphiam18  nominat. Hebrei enim p litteram non habentes, pro ea in nominibus grecis vel19  barbaris ph utuntur, ut Phetrus, Philatus. In Casphiam20  ergo filii Israel per captivitatem Assyriorum vel Chaldeorum pervenisse probantur, dum illuc mittit Esdras ut adducantur ministri domus Domini levite scilicet et Nathinnei quos Flavius IosephusIOSEPHUS sacros servos nominat. Et notandum quod multum libera pace quamvis inter exteros vivebant qui statim tantam exercitus copiam destinare valebant. Nam ducentos quinquaginta octo21  viros electos in illa expeditione fuisse catalogus22  eorum ostendit quibus adiunctis Esdras in exercitu suo23  mille septingentorum prope virorum summam habuisse reperitur24  .25 

Cf. Paulus Orosius, Historiarum adversum paganos libri septem, I, 2, 47-50, CSEL, p. 20.5-21.
Intellige : in hebreo eadem littera פ vel transcribitur ph et sonat [f], vel punctuatur cum dagesh (פּ) et transcribitur p et sonat [p]. Ideo Petrus et Pilatus, si scriberentur cum פ, sonerent Fetrus vel Filatus.
Cf. Beda Venerabilis, In Esr. et Neh., lib. 2, CCSL 119A, p. 320.1294-1316 : « Mare caspium ut scribit orosius sub aquilonis plaga ab oceano oritur cuius utraque circa oceanum litora et loca deserta inculta que habentur, inde meridiem uersus per longas angustias tenditur donec per magna spatia dilatatum Caucasi montis radicibus terminetur, habet ab oriente usque ad oceanum hyrcanorum et scytharum gentes plurimas propter terrarum infecundam diffusionem late oberrantes, ab occidente gentes habet multas. Sed generaliter regio plurima albania ulterior sub mari et monte Caspio amazonum nuncupatur. Ubi notandum quod cum historici caspium scribant ezras hoc loco Casphiae nominet; hebraei namque p litteram non habentes pro hoc in nominibus graecis siue barbaris ph littera utuntur ut Phetrus Philatus. Ergo et in Casphiae loca filii israhel per captiuitatem assyriorum uel chaldeorum peruenisse probantur dum illo mittit ezras ad adducendos sibi ministros domus domini leuitas uidelicet et nathinneos quos iosephus sacros seruos nominat. De quibus notandum quod multum libera in pace quamuis inter exteros uiuebant qui statim ad imperium siue preces ezrae tantam exercitus copiam destinare ualebant. Nam ducentos quinquaginta et octo uiros electos in illa expeditione fuisse sequens eorum catalogus ostendit, quibus adiunctis ezras in exercitu suo mille septingentorum prope uirorum summam habuisse repperitur ».

25  Codd. : Tr33-2, f. 103v ; Tr143, f. 150rb ; Rusch

12  Heddo ΩJ Ed1455 Rusch ] Addon ΩSM, Addom Weber
13  Et misi - Beda] inv Tr33-2 Tr143 | 14  m. v.] inv Tr33-2 Tr143 | 15  montis] + Caucasi Tr33-2 Tr143 | 16  Albania] ad auia ? Tr33-2 Tr143 | 17  historici] hystoriaci Tr33-2 Tr143 | 18  Casphiam] scrips. cum Beda, Casfiam Rusch , Cassiam Tr33-2 Tr143 | 19  vel] scilicet Tr33-2 Tr143 | 20  Phetrus Philatus] scrips. cum Beda, Fetrus Fylatus Rusch , fereus filiatus Tr143 | In Casphiam] scrips. cum Beda, In Cassiam Rusch , In Cafiam Tr33-2, et casiam Tr143 | 21  ducentos quinquaginta octo] CC.L.C.VIII (sic pro CCL e[t] VIII ?) Tr33-2 Tr143 | 22  catalogus] cathologus Tr143 | 23  in exercitu suo] exercitu suo Tr33-2, in exercitu Tr143 | 24  reperitur] ceperitur Tr143 |
Numérotation du verset 1Esr. 8,18 
Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Mooli filii Levi, filii Israel, et Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo.
Numérotation du verset 1Esr. 8,19 
Et Asabiam et cum eo Isaiam de filiis Merari fratres eius et filios eius viginti.
Numérotation du verset 1Esr. 8,20 
Et de Nathinneis quos dederat David et principes ad ministeria {t. 2 : Erfurt, f. 140ra ; facsim. p. 279a} [Rusch, f. 140ra ] levitarum Nathinneos ducentos viginti : omnes hi suis nominibus vocabantur.
Numérotation du verset 1Esr. 8,21 
Et predicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Hana26  ,
interl.| alias Havva

26  Hana] Ahavva Weber
ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universeque substantie nostre.
marg.|  ET  PREDICAVI. Beda VenerabilisBEDA. Datur nobis exemplum ieiunandi et orandi, cum aliquid magne virtutis incipere volumus et quia numquam fallitur fida in Dominum spes, neque fieri potest ut quod iustum a pio auxiliatore per continentiam et orationem cum fide querimus et non impetremus. Sed notandum quia ieiunium premittitur et oratio sequitur. Primo enim ait :   Et predicavi 27    ibi ieiunium etc. Deinde subiunxit :   Et peteremus viam rectam nobis . Et in conclusione sententie :   Ieiunanium autem et rogavimus Deum etc. Oportet enim ut quicumque ad precandam miseridiam Domini ingreditur, primo se continentius vivendo dignum exaudiri prebeat, et sic oret nec prospere eventura que postulat dubitet.
27  predicavi] corr. predciavi cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Esr. 8,22 
Erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui querunt eum in bonitate, et imperium eius et fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt eum.
Numérotation du verset 1Esr. 8,23 
Ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et evenit nobis prospere.
Numérotation du verset 1Esr. 8,24 
Et separavi de principibus sacerdotum duodecim : Sarabiam28  , Asabiam29  et cum eis de fratribus eorum decem.

28  Sarabiam] Sarabian Weber 29  Asabiam] Asabian Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,25 
Appendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri que obtulerat rex et consiliatores eius, et principes eius universusque Israel eorum qui inventi {t. 2 : Erfurt, f. 140rb ; facsim. p. 279b} [Rusch, f. 140rb ] fuerant.
marg.|  APPENDIQUE. Beda VenerabilisBEDA. Per   argentum et aurum vasa que de Babylone Hierosolymam mittuntur, anime significantur que de confusione mundi ad Dominum convertuntur. Unde bene sacerdotibus vasa commendat custos Esdras, qui Hierosolymam perferant ea quia per sacerdotes lavantur in baptismo, et consecrantur Domino quicumque ad consortium Ecclesie pertingere desiderant, et per eos reconciliantur penitendo, qui ab Ecclesia recesserant peccando et in servitium diaboli quasi in captivitatem Babylonii regis in peccatis perseverando deciderant. Bene autem duodecim sunt sacerdotes quibus hec cura committitur propter duodecim apostolos per quorum doctrinam Ecclesia primo fundate est, et per successores eorum usque ad finem edificanda est.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Distat inter hec vasa que Esdras cum sacerdotibus Hierosolymam offert, et ea que Zorobabel et Iesus obtulisse referuntur, quia illa de templo Domini translata sunt in Babylonem et post relata in Hierusalem, hec autem in Babylonia facta, sed devotionis gratia Hierosolymam missa a a rege, vel principibus Persarum, vel etiam a populo Israel, qui in illis partibus morabatur. Illa ergo vasa significant eos qui post acceptam notitiam, et sacramenta fidei post inchoata virtutum opera decepti a diabolo rapiuntur in confusionem eorum, sed Christi gratia revocantur ad salutem, hec autem illos qui cum peccato prime transgressionis nati per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati Ecclesie filiis aggregantur.

Vel « Iosue » ut refert. 1Esr. 5, 2 (Rusch Weber).
Numérotation du verset 1Esr. 8,26 
Et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum auri vero30  centum talenta,

30  vero] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,27 
et crateras aureos viginti que31  habebant solidos millenos et vasa aeris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum.

31  que] qui Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,28 
Et dixi eis : Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 140rb ; facsim. p. 279b} [Rusch, f. 140rb ] VOS  SANCTI  DOMINI. Oportet doctores Ecclesie numquam oblivisci sanctimonie, quia a Domino sunt consecrati per Spiritum sanctum in die redemptionis ad quam suscipiendam etiam auditores instituant, ut qui iam Domino oblati sunt per rudimenta fidei, etiam per eorum qui in fide precesserunt exempla et monita magis confirmentur et superne civitatis introitu digni efficiantur.
Numérotation du verset 1Esr. 8,29 
vigilate
marg.|  VIGILATE. Vigilandum est sacerdotibus, ne qua de sibi creditis animabus, id est vasis Domini pereat sed integro numero ad sancte virtutis edificia perducantur.
et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum et levitarum, et ducibus familiarum Israel in Hierusalem et thesaurum domus Domini.
marg.|  DONEC  APPENDATIS. Eos scilicet quos superna dispositio vobis commisit, tales instruendo et docendo exhibeatis, qui irreprehensibiles inveniantur, et apti thesauro aule celestis, id est sedibus interne pacis et lucis, et hoc non iudicio quorumlibet qui falli possunt, sed apostolorum et eorum qui cum Domino sunt iudicaturi. Hi enim merito sunt principes sacerdotum et levitarum et duces familiarum Israel, id est virorum vel animarum Deum videntium intelliguntur. De quibus dicitur : « Constitues eos principes super omnem terram » et alibi : « Nobilis in portis vir eius » etc.

Ps. 44, 17.
Prv. 31, 23.
Numérotation du verset 1Esr. 8,30 
Susceperunt autem sacerdotes et levite pondus argenti, et auri, et vasorum, ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,31 
Promovimus ergo a flumine Hana32  duodecima33  die mensis primi ut pergeremus Hierusalem, et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via.
marg.|  PROMOVIMUS. Beda VenerabilisBEDA. Omnia sunt plena mysteriis. Supra enim legitur quod prima die mensis ceperunt ascendere de Babylone, nunc dicitur quod decima die eiusdem mensis promoverunt a flumine   Hana . Primo ergo die mensis de portis Babylonie exierunt, sed usque ad duodecimum diem iuxta memoratum flumen expectabant, donec levite et Nathinnei de Casphia34  venirent et seipsos ob pericula longi itineris diutius ieiunando, et orando Domino commendarent. Et nos ergo cum novos Ecclesie populos diabolo renuntiare et verum Deum credere et confiteri docemus quasi primi mensis initio de Babylone cum pecunia Domino consecranda egredimur, quia principum eis nove conversionis tradimus quos ereptos diabolo ad celeste regnum ducimus. Unde idem mensis novorum vel novarum frugum dicitur. In ipso enim pro eadem significatione nove conversationis patres de Egypto sunt educti. Cum autem nove vite auditoribus symbolum fidei tradimus quod per duodecim apostolos ordinatum est, et totidem sententiis comprehensum quasi duodecim diebus in prima mansione consistimus, et sic ceptum ad terram promissionis iter aggredimur, quia post acceptam fidei notitiam virtutum eis viam qua ad vitam perveniatur ingrediendam esse monstramus quibus diebus Esdras cum filiis transmigrationis, ieiuniis et orationibus et congregationi levitarum et Nathinneorum deditus erat, quia cum novos fidei populos acquirimus maxime studendum est virtutibus, quibus nos Domino familiarius comedemus et eis quos erudimus exemplum boni operis prebeamus fratrum quoque cohortem religiosam nobis in auxilium vocamus, qua adiuti animas fidelium ad societatem electorum et arcem vite perfectioris quasi vasa sancta ad templum Domini efficacius transferamus.

32  Hana] Ahavva Weber 33  duodecima] duodecimo Weber
34  Casphia] scrips., Casfia Rusch
Numérotation du verset 1Esr. 8,32 
Et venimus Hierusalem et mansimus {t. 2 : Erfurt, f. 140va ; facsim. p. 280a} [Rusch, f. 140va ] ibi tribus diebus35  .
marg.|  ET  MANSIMUS. Tres dies manetur in Hierusalem qui {t. 2 : Erfurt, f. 140va ; facsim. p. 280a} [Rusch, f. 140va ] sunt tres virtutes : fides, spes et caritas, has oportet doctores primo in se ostendere, et sic eos quos docuerint et eisdem virtutibus instituerint precedentibus in Christo patribus probandos offerre. Cum enim acclesia eos quos catechizamus in fide et actione probos invenerit quasi que offerimus in templum per manum sacerdotum appendens puri metalli, et perfecti ponderis reprit quod in hac Ecclesia per electos quotidie in credentium vita examinanda agitur et in superna Hierusalem in eis qui intrare merentur perfectius completur. In hac enim vita doctores quasi triduo manentes in Hierusalem, quarto die argentum et aurum quod obtulerant appendendum sacerdotibus offerunt, cum se fide fortes spe sublimes devotione ferventes exhibent, et auditores per confessionem recte fidei quasi argentum probatum clarescere per puritatem sensus immolati, quasi primum aurum fulgescere per susceptionem spiritalium charismatum, quasi vasa consecrata preminere demonstrant. In superna quoque patria cum pro fide, spe et caritate post etiam pro illis quos docuerunt gratiam remunaretionis accipiunt, quasi post gaudium triduane mensionis in Hierusalem ob donaria, et vasa pretiosa que obtulerunt amplius honorantur.

35  tribus diebus] inv Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,33 
Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Remoth36  filii Urie sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees cumque eis Iozaded, filius Iosue, et Noadaia filius Bennoi levite,

36  Remoth] Meremoth Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,34 
iuxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne pondus in tempore illo.
marg.|  DESCRIPTUMQUE  EST. Beda VenerabilisBEDA. Hoc fit cum doctores studiose vitam examinant subditorum, quantum scilicet singuli ad fidem vel operationem profecerunt, ut iuxta modum sue capacitatis ordinent eos per comperentes gradus in domo Domini. Si autem prepositus per ignaviam torpet, vitamque subditorum, aut ignorat aut nosse dissimulat internus arbiter qui numerum credentium, pondusque singulorum in trutina sui examinis conservat : « Reddet unicuique secundum opera sua ». Potest etiam dici quia pervenientibus prelatis ad supernam Hierusalem describatur, cum eis quos instruxerant illo tempore omne opus bone actionis in libro vite et digna in celis donetur retributione.

Rm. 2, 6.
Numérotation du verset 1Esr. 8,35 
Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis,
marg.|  SED  ET  QUI  VENERANT. Beda VenerabilisBEDA. Magna devotio et religio ostenditur, cum pervenientes ad templum primo omnium holocausta offerunt non tantum pro seipsis sed etiam pro omni Israel, id est pro eis qui iam domum reversi fuerant et pro eis qui adhuc exulabantur. Mystice autem illi veraciter et perfecte captivitatem diaboli qua peccando tenebantur, penitendo evaserunt qui se fixa intentione divino servitio subdunt, qui totos se ab infimis abstractos flamma celestis desiderii accendunt. Hoc est enim holocausta, id est tota incensa sacrificia Domino offerre, nihil nisi eius voluntatem in omnibus cogitare vel facere.
obtulerunt holocaustomata
marg.|  OBTULERUNT. Non tantum pro se. Perfecte mentis indicium est, cum quis pro omni Israel immolat, id est pro generali fidelium sospitate quasi unitatis et fraternitatis memor superne pietati supplicans.
Deo Israel, vitulos duodecim pro omni Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim : omnia in holocaustum Domino.
Numérotation du verset 1Esr. 8,36 
Dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum {t. 2 : Erfurt, f. 140vb ; facsim. p. 280b} [Rusch, f. 140vb ] et domum Dei.
interl.| honorificaverunt auctoritate regia qua Esdras sublimatus est
marg.|  ET  ELEVAVERUNT. Augustius37  ornando variis donariis, que rex et consiliarii et principes eius miserant, ministros quoque et sacerdotes illius ab omnibus angustiis liberando. Mystice populus et templum Dei unam et eandem Ecclesie figuram tenent quam levat Esdras et filii transmigrationis ablatis de Babylone sacris vasis cum predicatores aggregantes ei iuvante Domino novos credentium populos, honorabilem eam omnibus et terribilem exhibent. Idem cum eos quos exemplis in bona conversatione instituere vel verbis {t. 2 : Erfurt, f. 140vb ; facsim. p. 280b} [Rusch, f. 140vb ] usque ad celestium perceptionem premiorum promovent vel provehunt, levant populum in domum Dei, quia magnum et manentibus in superna patria et peregrinantibus adhuc in terra electis gaudium faciunt.

Cf. Beda Venerabilis, In Esr. et Neh., lib. 2, CCSL 119A, p. 325.1505-1522 : « Leuauerunt ergo populum dum eum auctoritate regia qua ezras sublimatus est honorabilem omnibus fecerunt, leuauerunt et domum dei augustius honorando uasis ac donariis quae ad illam rex et consiliarii ac principes eius miserunt ministros quoque ac sacerdotes illius a tributis et uectigalibus praeter domino soli liberos reddendo. Mystice autem populus et templum dei unam eandem que sanctae ecclesiae figuram tenuit quam leuat ezras et filii transmigrationis adlatis de babylone uasis deo sacris cum praedicatores sancti aggregatis ei domino donante nouis credentium coetibus honorabilem eam omnibus etiam externis ac terribilem exhibent. Item praedicatores idem cum eos quos suis uel exemplis in bona conuersatione instituere uel uerbis usque ad caelestium perceptionem praemiorum prouehunt leuant etiam populum et domum dei quia magnum profecto et manentibus in superna patria et peregrinantibus adhuc in terra electis gaudium faciunt ».
37  augustius] corr. cum Beda, Augustinus cacogr. Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Esr. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber18.xml&chapitre=18_8)