initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<18. *Liber Esdre primus*>

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Esr. 9,1 
Postquam autem hec completa sunt accesserunt ad me principes
interl.| qui scilicet venerant cum Esdras
marg.|  POSTQUAM etc. Beda VenerabilisBEDA. Hec autem transgressio in Malachia propheta manifeste descripta et prophetica auctoritate redarguta est, scilicet quia de aptivitate reversi, tam principes et sacerdotes et levite, quam reliquus populus abiecerunt uxores Israeliticas, que paupertate et labore vie, et sexus fragilitate confecte infirmate, et deformate erant, et alienigenas etate florentes, vel pulchriores, vel potentum, et divitum filias duxerunt. Quod non de his qui tunc cum Esdra venerant, sed de illis intelligendum est qui cum Zorobabel et Iesu iam dudum de captivitate ascenderant. Non enim poterant qui cum Esdra venerant, tam cito tanti ducis contemnere doctrinam, ut necdum quinque mensibus in patria demorati uxores suas reliquerunt, et eternas acceperint de quorum numero intelliguntur fuisse principes qui hoc facinus ad Esdram referentes corrigere curarunt.
marg.|  Notandum quod ea que principes peccaverunt, et plebem sibi commissam peccare fecerunt principes corrigere satagunt, sed quia per se nequeunt referunt causam ad principem, id est archiepiscopum cuius auctoritate expietur flagitium. Mystice autem uxores alienigene, hereses et superstitiosas philosophorum sectas significant, que cum in Ecclesiam incaute admittuntur, semen sanctum catholice veritatis et pure actionis errore contaminant. Peccata quoque omnia quibus ethnici polluuntur dum christiani non erubescunt imitari quasi per uxores alienigenas degenerant a semine verbi Dei, quo fuerant generati secundum illud  : « Voluntarie genuit nos verbo veritatis » etc. et quasi profanam de filiabus exterorum sobolem procreant, dum illecebras errantium secuti perversos ex eis actus ad cunctorum notitiam proferunt.

a Cf. Mal. 2, 11-12.
b Iac. 1, 18.
dicentes : Non est separatus populus Israel et sacerdotes et levite a populis terrarum et de abominationibus eorum, Chananei videlicet et Ethei, et Pherezei et Iebuzei et Ammonitarum et Moabitarum et Egyptiorum et Amorreorum,
marg.|  NON  EST  SEPARATUS. Notandum est quod abducto Israel in captivitatem, id est decem tribubus indiffirenter pristino nomine due tribus, id est Iudas et Beniamin appellantur Israel. Populus ergo Israel non hic ad distinctionem Iude, et Beniamin decem tribus dicuntur, sed ad distinctionem populorum terrarum generaliter populus Dei intelligitur, qui dignitatem celestis nominis terrenorum societate polluit. Unde in Malachias : « quem Esdram putant Hebrei transgressus est Iudas et abominatio facta est in Hierusalem et Israel » etc., ubi Iudam dicens manifeste prime transgressionis populum in hoc pollutum significat. Quod vero addit : « Disperdat Dominus magistrum et discipulum » etc. principes et populum pollutos ostendit, et a consortio sanctorum eradicandos esse nisi penituerint. Et quod adiungit : « Offerentes munus Domino exercituum » admonet eos incassum Domino offerre qui se non timent diabolo subdere.
marg.|  NON  EST  SEPARATUS. Miranda fides principum et populi de captivitate eruti, qui semen sanctum alias gentes vocant populos terrarum, ut significent se quamvis de terra creatos in celis habitare, dum pre ceteris in Deum celi credunt et celestia ab illo beneficia consequi sperant, unde merito dolent sanctificationem suam abominationibus gentium esse inquinatam, et quod gravius est principes qui corrigere debuerant primos errasse fatentur.

Mal. 2, 11.
Mal. 2, 12.
Mal. 2, 12.

Ethei] Hetthei Weber | Pherezei] Ferezei Weber | Iebuzei] Iebusei Weber |
diabolo] corr. diabloo cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Esr. 9,2 
tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis uxores,
interl.| hereses, philosophicas sectas

uxores] om. Weber
et commiscuerunt semen sanctum
interl.| catholice veritatis et pure actionis
cum populis terrarum, manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
Numérotation du verset 1Esr. 9,3 
Cumque audissem sermonem istum, scidi {t. 2 : Erfurt, f. 141ra ; facsim. p. 281a} [Rusch, f. 141ra ] pallium meum
interl.| lugubri habitu dolorem cordis significans ut scilicet velocius animos omnium ad penitentiam provocarem
et tunicam,
interl.| quibus opera significantur
et evelli
interl.| vel : evulsi
capillos capitis mei
interl.| cogitationes mentis
et barbe,
interl.| que virilis sexus et etatis iudicium est, et ideo ponitur in designatione virtutum
iudicium] indicium cacogr. Rusch
et sedi merens.
interl.| docens per lamenta penitentie veniam esse impetrandam
marg.|  SCIDI  PALLIUM. Beda VenerabilisBEDA. Per vestimenta solent opera designari qui {t. 2 : Erfurt, f. 141ra ; facsim. p. 281a} [Rusch, f. 141ra ] induimur ad gloriam si munda, vel ignominaim si immunda. Per pilos capitis cogitationes que de occulta cordis radice, velut de internis cerebri radicibus oriuntur que si recte sunt debent conservari si autem reprobe abscidi. Unde de Samuele qui sanctus erat futurus ait genitrix : « Et novacula non ascendet super caput eius ». Et apostolis inquit Dominus : « Capillus de capite vestro non peribit » quia omnes sanctorum cogitationes in eterna memoria sunt apud Deum. Peccator vero ut mundari possit ab iniquitatibus suis reprobas cogitationes origines, scilicet malorum operum abiiciat necesse est. Unde leprosus in Levitico recepta sanitate inter purificationes alias omnes pilos carnis sue radere precipitur, ut sic expiatus hostiis, castra ingredi mereatur, quia tunc demum a vitiis perfecte mundamur cum etiam cogitatus noxios expellimus. Barba quoque, virilis sexus et etatis index, virtutem solet significare. Scidit ergo   pallium et tunicam pontifex, ut subditos minus perfecta opera habere signaret et que a sua soliditate per penitentiam scindi, et in meliorem habitum necesse esset renovari, vellit capillos capitis ut cogitationes pravas de corde extirpent et nascituris utilibus locum darent. Vellit et pilos barbe ut in ipsis quas habere viderentur virtutibus humiliarentur, et parva esse aut nulla examine eterni arbitrii meminissent que vitiis permixta essent. Sedit   merens ut per lamenta penitentie veniam promerendam esse doceret.

1Rg. (1Sm.) 1, 11.
Lc. 21, 18.
Cf. Lv. 14, 8.
Numérotation du verset 1Esr. 9,4 
Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israel,
marg.|  CONVENERUNT. Nota quantum exempla doctorum iuvant, nihil scribitur Esdras locutus esse sed tantum audito scelere lacrimasse, et turbam ad se fidelium non vociferando sed lacrimando traxisse.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 141rb ; facsim. p. 281b} [Rusch, f. 141rb ] CONVENERUNT etc. Magna mutatio rerum perfidia principum, multi luxuriam secuti sunt magno principe merente et quid peccatoribus agendum esset innuente conveniunt ad eum omnes qui timent verbum Dei quo transgressores puniendos esse minatur.
pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum,
Numérotation du verset 1Esr. 9,5 
et in sacrificio vespertino surrexi
interl.|  «Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum »

Ps. 140, 2.
de afflictione mea,
interl.| Christi carne in cruce scilicet
et scisso pallio et tunica,
marg.|  SCISSO  PALLIO. Beda VenerabilisBEDA. Typice quod scisso indumento curvat genua   et expandit manus ad Deum et fusis precibus ac lacrimis plurimorum mentes ad penitentiam convertit Christum ostendit qui pro peccatis nostris ante passionem et in ipsa oravit quique extensis in cruce manibus, indumentum carnis sue vulneribus scindi, et mortificari voluit unde : « Mortuus est propter peccata nostra » etc. Quod apte in tempore sacrificii vespertini factum est. Vel quia Dominus in fine carnis et sanguinis obtulit Patri et nobis in pane et vino offerre precepit. Vel quia ad finem veniente sacrificio legali sua nos passione liberavit et a populis terrarum separans celestes fecit, et sibi castos corde et corpore precepit adherere. Ipsa quoque eius oratio qua se iustu populo peccatori sociat dicens :   Deus meus confundor etc. Humilitati redemptoris congruit qui in similitudine carnis peccati, ut peccatum tolleret apparuit unde : « Deus meus, Deus meus quare me dereliquisti longe a salute mea ». Item : « Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita ». Non quia delicta in se vel insipientiam possit habere, qui « factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio » sed eam eorum quos salvare venerat in se suscipens etiam ea que illorum fragilitati veraciter conveniebant, misericorditer in se transferre dignatus est.

1Cor. 15, 3 ; cf. Rm. 4, 25.
Cf. Ps. 21, 2.
Ps. 68, 6.
1Cor. 1, 30.
curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
marg.|  CURVAVI  GENUA etc. Paravit se per compunctionem cordis, et affectionem corporis ut dignus efficeretur auditu superne pietatis et in hec verba orationis prorupit. Curvat {t. 2 : Erfurt, f. 141va ; facsim. p. 282a} [Rusch, f. 141va ] autem   genua, expandit   manus et fudit preces in tempore sacrificii vespertini sciens esse gratius, quod fit in spiritu humilitatis et in animo contrito quam quod carnibus et sanguine pecudum offertur.
Numérotation du verset 1Esr. 9,6 
Et dixi : Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostre multiplicate sunt super caput, et delicta nostra creverunt usque in celum,
interl.| Christus quoque pro nobis oravit dicens : « Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita »

Ps. 68, 6.
Numérotation du verset 1Esr. 9,7 
a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum,
interl.| rectorum scilicet tenebrarum harum

graviter Ω Rusch Clementina ] granditer Weber
in gladium,
interl.| spiritalem
et captivitatem,
interl.| peccati

et] in Weber
et in rapinam,
interl.| quia spiritalis « lupus rapit et dispergit oves »

Io. 10, 12.

et] om. Weber
et in confusionem vultus,
interl.| interioris
sicut et die hac.
interl.| scilicet apparet
Numérotation du verset 1Esr. 9,8 
Et nunc quasi ad10  parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquie, et daretur pax illus in loco sancto eius, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra,
interl.| diabolica

10  ad] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 9,9 
quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, et inclinavit super nos
interl.| condescendens nobis
misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam,
interl.| spiritalem
et sublimaret domum
interl.| Ecclesiam
Dei nostri et extrueret {t. 2 : Erfurt, f. 141rb ; facsim. p. 281b} [Rusch, f. 141rb ] solitudines eius,
interl.| » Letabitur deserta et invia et exultabit solitudo »

Is. 35, 1.
et daret nobis sepem
interl.| vite eterne
in Iuda et in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 9,10 
Et nunc quid dicemus Deus noster post hec ? Quia dereliquimus mandata tua,
Numérotation du verset 1Esr. 9,11 
que precepisti in manu servorum tuorum prophetarum
interl.| ut opere scilicet impleretur
dicens : Terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est iuxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.
Numérotation du verset 1Esr. 9,12 
Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne11  accipiatis filiis vestris, et non queratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in eternum, ut confortemini et comedatis que bona sunt terre
interl.| viventium, vel Ecclesie, vel cuiusque anime

11  ne] non Weber
et heredes habeatis filios vestros
interl.| imitatores, vel bona opera
usque in seculum.
Numérotation du verset 1Esr. 9,13 
Et post omnia que venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie,
Numérotation du verset 1Esr. 9,14 
ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid
interl.| cum populis abominationum istarum
iratus es nobis usque ad consummationem,
interl.| consumptionem
ne dimitteres nobis reliquias et salutem ?
Numérotation du verset 1Esr. 9,15 
Domine Deus Israel iustus es12  tu,
interl.| in operibus tuis
interl.| nos autem iniqui

12  es] om. Weber
quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus
interl.| qui omnia vides
in delicto nostro, non enim stari potest coram te super hoc.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Esr. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber18.xml&chapitre=18_9)