initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<18. Liber Esdre primus**>

<18.1> Incipit prefatio beati Hieronymi presbyteri in librum Esdre

Numérotation du verset 1Esr. Prol.1,1 
prol.|   {t. 2 : Erfurt, f. 131ra ; facsim., p. 261a} [Rusch, f. 131ra ] Utrum difficilius sit facere quod poscitis an negare necdum statui ? Nam neque vobis aliquid imperantibus abnuere sententie est, et magnitudo oneris impositi ita cervices premit, ut ante sub fasce ruendum sit quam levandum. Accedunt ad hoc invidorum studia, qui omne quod scribimus reprehendendum putant. Et, interdum contra se conscientia repugnante, publice lacerant que occulte legunt, intantum ut clamare compellar et dicere : « Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa ». Tertius annus est quod semper scribitis atque10  rescribitis ut Esdre librum et Esther11  vobis de hebreo transferam12  , quasi non habeatis greca et latina volumina, aut quidquid illud est quod a nobis vertitur, non statim ab omnibus conspuendum sit. « Frustra autem », ut ait quidam13  , « niti neque aliud fatigando nisi odium querere14  , extreme dementie est ». Itaque obsecro vos, mi Domnion15  et Rogatiane16  * carissimi17  , ut privata lectione contenti librum18  non efferatis19  in publicum nec20  fastidiosis cibos ingeratis21  vitetisque eorum supercilium qui iudicare tantum de aliis et ipsi facere nihil noverunt. Si qui autem fratrum sunt quibus nostra non displicent22  , his tribuatis exemplar, admonentes ut hebrea nomina, quorum grandis in hoc volumine copia est, distincte et per intervalla transcribant23  . Nihil enim proderit24  emendasse librum25  , nisi emendatio librariorum diligentia conservetur.

1 <18> Codd. : ΩD ΩM ΩF ΩS ΩJ ΩΩX CorS1 CorS2; Lem57, f. 260r (non percontuli); Rusch Weber | Incipit... Esdre] Incipit prefatio eusebii ieronimi in librum esdre prophete ΩJ, Prefatio sancti Ieronimi in Esdram ΩL, Prefatio in libro esdre ΩS, om. ΩD ΩF | 2 necdum ΩD² ΩF ΩX Lem57 ] nondum CorS1 | 3 Nam neque] Namque ΩM, Nam Lem57 Ed1455 | 4 fasce ΩD ΩL ΩX etc.] falce ΩF | 5 Accedunt ΩD ΩL² ΩX etc.] Accedt. ΩF, Accedit ΩL* | ad hoc] ab hoc ΩM | 6 reprehendum ΩD Ω ΩL ΩX etc.] reprehendere ΩF* | 7 Et ΩD ΩF] om. ΩM | 8 que ΩL etc.] et ΩD ΩF ΩS ΩX | 9 Ps. 119, 2. | 10 atque Rusch ΩL] et ΩM ΩD ΩF ΩS ΩJ ΩX | 11 et Esther K² ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩX Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina] om. ΩL Weber | 12 transferam] transferamus ΩJ | 13 Sallustius, De bello Iugurthino, cap. 3, 3, Teubner, p. 54.3. | 14 nisi o. - querere] inv. ΩM | 15 Domnion ΩF ΩL Ω] Dominion Amiatinus X ΩD ΩS ΩJ* ΩX*, Dommion ΩM | 16 Rogatiane ΩD ΩF Ω ΩX Weber] Rogatione ΩL* Rusch | 17 carissimi ΩD ΩF ΩL ΩX] carissime Weber | 18 librum ΩL Rusch Weber] libros K² ΩM ΩD ΩS ΩF ΩX Ed1455 Clementina | 19 efferatis ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL Rusch Weber] offeratis ΩM tantum | 20 nec ΩL Rusch Weber] ne ΩD ΩF ΩS ΩM ΩX | 21 c. i. ΩD ΩF ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Clementina] inv. ΩM ΩL Weber | 22 displicent] discpliceret ΩM | 23 transcribant ΩJ ΩL Rusch Weber] scribant ΩM ΩD ΩS ΩF ΩX | 24 proderit Cor3 (vel) ΩD ΩF ΩL Rusch Weber] profuit ΘA ΓA ΩMJ² | 25 librum ΩL Rusch Weber] libros Θ P* Q Γ A ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩX |
Numérotation du verset 1Esr. Prol.1,2 
prol.| Nec quemquam moveat quod unus a nobis liber editus est26  , nec apocryphorum tertii et quarti libri27  somniis delectetur, quia et apud Hebreos Esdre Neemieque sermones in unum volumen coartantur, et que non habentur apud illos nec de viginti quattuor28  senibus29  sunt30  , procul31  abiicienda. Si quis autem Septuaginta vobis32  opposuerit interpretes, quorum exemplaria varietas ipsa lacerata et eversa33  demonstrat34  , nec potest utique35  verum asseri quod diversum est, mittite eum ad evangelia, in quibus multa ponuntur quasi36  de Veteri Testamento, que apud Septuaginta interpretes non habentur, velut illud37   : « Quoniam Nazareus vocabitur » et38   : « Ex Egypto vocavi filium meum» et39   : « Videbunt in40  quem compunxerunt », multaque alia que latiori operi reservamus et querite ab eo ubi scripta sunt41   42  . Cumque proferre non potuerit43  , vos legite de his exemplaribus que nuper a nobis edita, maledicorum quotidie linguis confodiuntur.

26  l. e. est Rusch Clementina] editus est liber K S W ΩM ΩD ΩF ΩS ΩJ ΩX Ed1530, editus liber est ΩL Ed1455 Weber | 27  libri ΩD ΩF ΩL ΩX Rusch Weber] om. Clementina | 28  nec... quattuor ΩD ΩF ΩL ΩX Rusch Weber] nec quicquam viginti (.XX.nti) et .IIII. : sunt libri veteris testamenti ut patet in prologo Regum post medium qui significatur per 24 seniores Apocalypsis 4° CorS2 | 29  senibus ΩD ΩF ΩL ΩX] senioribus CorS1 (vel) Cor3 | 30  Cf. Hieronymus, Prologus galeatus in Rg., ed. Weber, p. 365.45-51. | 31  sunt procul ΩF ΩL etc.] inv. ΩS, sunt ΩD | 32  vobis Rusch Weber etc.] nobis K ΩD ΩS | 33  eversa Rusch etc.] inversa Clementina | 34  demonstrat Rusch etc.] demonstratur ΓA ΩJ | 35  utique] uti ΩM | 36  quasi ΩF ΩX Rusch Weber] om. ΠK M Φ E S ΩJ ΩL Ed1530 | 37  Mt. 2, 23. | 38  Mt. 2, 15. | 39  Io. 19, 37. | 40  in ΩF ΩD ΩL ΩX Rusch] om. Weber | 41  sunt ΣT ΦG S ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ* Ed1455] sint ΩL Weber, st. ΩX | 42  Hieronymus, Epist. 57. | 43  potuerit ΩL Rusch Weber] potuerint X Θ A P* K² Γ A ΩM ΩD, potuerunt ΩF ΩS |
Numérotation du verset 1Esr. Prol.1,3 
prol.| Sed, ut ad compendium veniam, certe quod illaturus sum equissimum est. Edidi aliquid quod non habetur in greco aut44  aliter habetur quam {t. 2 : Erfurt, f. 131rb ; facsim., p. 261b} [Rusch, f. 131rb ] a me versum est. Quid interpretem laniant ? Interrogent Hebreos et, ipsis auctoribus45  , translationi46  mee vel arrogent vel derogent fidem. Porro aliud est si, clausis - quod dicitur47  - oculis, mihi volunt maledicere et non imitantur Grecorum studium et48  benevolentiam, qui post Septuaginta translatores iam Christi evangelio coruscante Iudeos et Hebionitas legis veteris49  interpretes, Aquilam videlicet et50  Symmachum et Theodotionem, et curiose legunt et per Origenis laborem in Hexaplois51  Ecclesiis dedicarunt52  . Quanto magis53  Latini grati esse deberent54  , quod exultantem cernerent Greciam55  a se aliquid mutuari ? Primum enim magnorum sumptuum est et infinite difficultatis exemplaria posse habere omnia, deinde etiam qui habuerint56  et hebrei sermonis ignari sunt, magis errabunt ignorantes quis e multis verius dixerit. Quod etiam sapientissimo cuidam nuper apud Grecos accidit, ut interdum Scripture sensum relinquens, uniuscuiuslibet57  interpretis sequeretur errorem. Nos autem, qui hebree lingue saltem parvam habemus scientiam et latinus nobis utcumque sermo non deest, et de aliis magis possumus58  iudicare et ea que ipsi intelligimus in nostra lingua promere59  . Itaque licet excetra60  *
marg.| marg.|+ genus serpentis| 61  ||
marg.| marg.|+ serpens ydra scilicet| 62  ||

61  Codd. : Λ L ; om. Rusch
62  Codd. : ΩM ; om. Rusch

44  aut ΩM ΩS ΩJ Rusch Clementina] vel ΩF ΩD ΩL ΩX Weber | 45  auctoribus CorS2 (antiq. sic) Ω (actor-) ΩJ ΩL Rusch Weber] lectoribus CorS2 (moderni) ΩD* ΩS ΩF ΩX, lectionibus ΩM | 46  translationi ΩL etc.] translationis W ΩD ΩS ΩM | 47  Porro... quod dicitur ΩD Rusch] porro quod dicitur al. ut legis veteris pentateuci et prophetarum CorS2# (cacogr. ?) | 48  et ΩD ΩS ΩF Rusch Weber] ac ΦR N Q K S W ΓA ΩJ ΩM Ed1455 Clementina | 49  veteris ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL Rusch Weber etc.] veteres X ΩM | 50  et X ΠK ΣT M Φ E P S² W ΨD ΩJ ΩL Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina] om. ΩM ΩD ΩF ΩM Weber | 51  in Hexaplois Amiatinus N S Q W etc. Rusch Weber (εξαπλοις)] Exaplois M E ΠK Φ Ψ D ΣT ΩS (exapolis cum Φ P²) ΩJ ΩL, om. ΩD ΩF ΩX (forte correctum#?), in Esdra ΩM, + in (?) Esdram al. m. marg. ΩD, in Hexaplis Ed1530 Clementina | 52  dedicarunt ΩM ΩJ ΩL Rusch Weber] dedicaverunt ΠK ΨD ΩD ΩF ΩS ΩX | 53  quanto magis] cf. CorS2 (alii incipiunt hic, non Paris. correctio) | 54  deberent ΩM ΩD ΩF ΩJ ΩL Rusch Weber] debent ΩS | 55  Greciam ΩF² (marg.) Rusch Weber] om. ΩD*, gratiam M* Θ ΓA ΨD ΩF* (eras.) ΩS | 56  habuerint ΩM ΩS ΩJ ΩL etc. Rusch Weber] habuerit Ed1455, habuerunt ΩD ΩF | 57  uniuscuiuslibet ΩM ΩD ΩS ΩF ΩL Ed1455 Rusch Weber] uniuiscuiusque ΩJ Clementina | 58  et... possumus ΩL Rusch Weber] ut... possumus ΩF ΩX, et... possimus magis ΩM, ut... possimus ΩD | 59  promere Amiatinus* Π K E M Φ ΨD CorS1 (antiq. habent promere.t. / et sic Paris<iensis>) Cor3 (antiq.) ΩJ ΩL ΩX² (al. m. marg.) Ed1455 Rusch Clementina] expromere CorS1 (alii habent) Weber, exprimere Cava Λ L ΣT Θ P S² ΓA ΩD ΩM ΩS ΩF ΩX | 60  excetra CorS2 (Quid sit excetra lege Isidor. Lib. 11, capitulo deportentis et 12 capitulo de serpentibus. Per excetram et Sinonem, qui fuit proditor, vult Ieronimus intelligi suos emulos et detractores) ΩS ΩJ ΩL Weber] excethra Π ΩD ΩM ΩF ΩX, exedra Ed1455, hydra ΨD² Rusch Clementina |
sibilet, « victorque Sinon incendia »63  iactet, numquam meum iuvante Christo silebit eloquium, etiam precisa lingua balbutiet. Legant qui volunt, qui nolunt abiiciant. Eventilent apices, litteras calumnientur64  . Magis vestra caritate65  provocabor66  ad studium, quam illorum detractione et odio deterrebor.67 

63  Vergilius, Aeneis, 2, 329 : « … victorque Sinon incendia miscet insultans ». | 64  calumpnientur] calumpniantur ΩD | 65  caritate ΩD ΩF ΩL] veritate ΩM | 66  provocabor ΩF ΩL ΩX Rusch Weber] promovebor CorS2 (tantum) | 67  Hieronymus, Prologus in libros Esdrae, Edmaior., t. 8, p. 2-7 ; ed. Weber, p. 638-639. |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Esr. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber18.xml&chapitre=18_Prol.1)