initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<19. Liber Neemiae vel Esdrae secundus**>

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Esr. 1,1 
interl.| interl.| consolatoris Domini vel consolatoris a Domino missi subaudis.||
marg.| marg.| VERBA  NEEMIE. Beda Venerabilis BEDA. Neemias interpretatur ‘consolator Domini’ vel ‘consolator a Domino’ qui cum renovaverit muros Hierusalem et populum ab hostibus liberatum in divine legis observantia sublimaverit. Patet quia nomine et opere Christum significat qui ait : « Ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis ». De quo psalmista ait : « Edificans Hierusalem Dominus » etc. Significat etiam sanctos predicatores quorum ministerio superna nobis consolatio prestatur vel dum post lapsum peccati spem venie et pollicitationis penitentibus pollicentur quasi diruta ab hostibus Hierosolymorum menia restauravit.||
marg.| marg.| VERBA  NEEMIE. Beda Venerabilis BEDA. Hucusque verba Esdre quibus Zorobabel et Iosue facta describit, deinde sua facta descripsit. Hic manifeste Christum significavit, quia sacram Scripturam renovavit captivos in Hierusalem reduxit domum Domini maioribus donis ditavit et sublimavit et duces ac presides trans flumem Euphratem qui legem Dei nossent constituit et filios transmigrationis ab uxoribus externis castigavit. Renovavit enim Christus sacram Scripturam, quia quam scribe et Pharisei per traditiones fedaverant vel iuxta litteram tantum intelligi docebant, ipse spiritali sensu plenam ostendit et novum Testamentum misso Sancto spiritu per apostolos et apostolicos viros describi fecit. Eduxit populum de captivitate Babylonia et in Hierusalem terram promissionis liberatum induxit, quia semel passus in cruce mundum sanguine redemit et descendens ad inferos veros inde Israelitas ad menia superne civitatis duxit et gaudia promisse hereditatis eis inclusit, et quotidie fideles a perturbatione mundi congregans ad consortium Ecclesie regnumque perenne convocat. Auxit ornatus templi, auro et argento et vasis pretiosis, que populus Israel et principes Persarum per eum miserant, quia in se credentes de utroque populo in Ecclesiam ducens claritate fidei et operis eorum hanc ornare et glorificare non desistit. Constituit duces et principes omni populo {t. 2 : Erfurt, f. 142vb ; facsim., p. 284b} [Rusch, f. 142vb ] trans flumen qui legem Dei noscerent et docerent, quia in Ecclesia qua flumine baptismi abluta est et flumen Babylonium, id est perturbationem seculi fluctuantis fidei sinceritate transcendit apostolos evangelistas pastores posuit et rectores. Castigavit filios transmigrationis ab uxoribus alienigenis quia illos qui professione fidei mundo renuntiant illecebris mundi servire prohibuit. Eiecit filios talium matrum de cetu transmigrationis ab uxoribus alienigenis, ne forte adulti perfidiam sequerentur earum non fidem patrum. Opera enim nostra etiam que hominibus bona videnturi si carnalibus dilectationibus permixa sint si originem de contagio humani favoris sumpserint, reprobare docuit nec convenire illis qui mundum perfecte relinquunt et tota mente ad celestia transeunt qui non blandimentis temporalibus enervari, sed adversitatibus exerceri et ad requiem sempiternam gaudent preparari.||

a Io. 14, 16.
b Ps. 146, 2.
c Cf. Ct. 136, 1.

1 Verba... Helchie] om. P16744 ; Incipit Secundus praem. P16744, Incipit Neemias praem. ΩD ΩX 2 Helchie ΩX Rusch] Echliae Weber
3 Iosue] coniec. cum Beda, Ihesu Rusch
Et factum est in mense casleu,
interl.| interl.| qui interpretatur ‘spes eius’||
marg.| marg.| IN MENSE  CASLEU. Mensis  casleu ipse est quem nos decembrem vocamus apud Hebreos nonus, apud nos ultimus. Cuius nomen quod spes eius interpretatur bene congruit votis eius qui ad ruinas sancte civitatis intendebat erigendas. Primum enim bone actionis fudamentum est spem habere de auxilio Domini ad perficiendum quod cupimus. In hoc mense natus est Dominus cuius nomine longe ante figurabatur quod in eo mense verus Neemias diu desideratus ad edificationem Ecclesie esset ventus.||
longe] corr., onge cacogr. Rusch
anno vicesimo et ego eram in Susis castro.
marg.| marg.| ERAM IN  SUSIS etc.  Susis metropolis est Persarum sed tanta firmitate ut castrum esse videatur et interpretatur ‘equitatio’ vel ‘revertens’ que fidelibus convenienter aptantur, eis maxime qui de captivitate Hierusalem curam gerunt, id est de salute eorum qui aliquando per insidias diaboli de Ecclesia rapti penitentes denuo per gratiam Dei sunt redacti. Tales enim sunt in revertente  castro, id est in robore mentis revocate, ab infimis ad desiderium patrie celestis et in equitatu sanctorum cordium que scilicet portant sessorem Deum.||
Deum] corr. cum Beda, dum cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 1,2 
Et venit ad me Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudeis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem.

ad me] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 1,3 
Et dixerunt mihi : Qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in afflictione
interl.| interl.| mentis||
magna sunt
interl.| interl.| si videantur in pace esse||
et in opprobrio
interl.| interl.| hostium||
et murus
interl.| interl.| qui scilicet alios munire debuerant||
Hierusalem dissipatus est et porte
interl.| interl.| qui dignos debent introducere, indignos ab Ecclesia arcere||
eius combuste
interl.| interl.| incendio vitiorum||
sunt igni.
marg.| marg.| QUI  REMANSERANT. Beda Venerabilis BEDA. Patet littere sensus : qui enim remanserant de captivitate, etsi in pace versari videbantur, amico eis existente rege Persarum quibus paulo ante Esdram cum epistolis miserat qui haberet potestatem in regione trans flumen, tamen in magna afflictione mentis erant et  opprobrio hostium, quia adhuc sancte civitatis murus erat dissipatus. Tunc autem merito in Ecclesia affliguntur, et tristitia seculari compunguntur sancti, cum quandoque resipiscentes a peccatis vident proximos adhuc subiacere vitiis, ita ut per negligentiam eorum qui multis prodesse poterant quasi per muros urbis dissipate diabolus in Ecclesia possit introire, quod magis dolendum est si et ipsi qui aliis doctrina et exemplo prodesse debuerant, exemplum mortis vivendo fiunt hoc est enim portas Hierusalem flammis hostium esse perustas, eos qui bene vivendo et docendo dignos, in Ecclesiam electorum introducem indignos arcem debuerant avaritie luxurie ceterorumque vitiorum incendio perire.||
Numérotation du verset 2Esr. 1,4 
Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus
marg.| marg.| FLEVI ET  LUXI. Si vir sanctus {t. 2 : Erfurt, f. 143ra ; facsim., p. 285a} [Rusch, f. 143ra ] audiens destructa lignorum et lapidum edificia recte lugebat ieieunabat, et orabat diu sedens in tristitia quanto magis in destructione, et ruina animarum continuis luctibus et orationibus est insistendum, ut miserante Deo ad pristinam erigantur sospitatem qui in opprobrio religionis triumphante inimico iacebant diutina vitiorum sorde squalentes.||
et ieiunabam et orabam ante faciem Dei celi
Numérotation du verset 2Esr. 1,5 
et dixi : Queso Domine Deus celi fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua :
Numérotation du verset 2Esr. 1,6 
“fiant aures tue auscultantes et oculi tui aperti {t. 2 : Erfurt, f. 142vb ; facsim., p. 284b} [Rusch, f. 142vb ] ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israel quibus peccaverunt tibi. Et ego et domus patris mei peccavimus,

fiant aures tue auscultantes] fiat auris tua auscultans Weber Cf. Ps. 129, 2 : « Fiant aures tue auscultantes ».
Numérotation du verset 2Esr. 1,7 
vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum tuum et cerimonias et iudicia que precepisti Moysi famulo10  tuo.

tuum] om. Weber 10  famulo] servo Weber
Numérotation du verset 2Esr. 1,8 
Memento verbi quod mandasti Moysi servo11  tuo dicens : Cum transgressi fueritis ego12  dispergam vos in populos

11  servo] famulo Weber 12  ego] geo cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 1,9 
et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea, etiam si abducti fueritis ad extrema celi, inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
Numérotation du verset 2Esr. 1,10 
Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida.
Numérotation du verset 2Esr. 1,11 
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum, et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Esr. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber19.xml&chapitre=19_1)