initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<19. Liber Neemiae vel Esdrae secundus**>

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Esr. 13,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 152ra ; facsim., p. 303a} [Rusch, f. 152ra ] In die autem illo lectum est in volumine Moysi audiente populo. Et inventum est scriptum in eo quod non debeant introire
interl.| interl.| nisi desinant scilicet tales esse||

1 debeant ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina cum LXX] debebant ΩM, debeat Weber
Ammonites et Moabites in Ecclesiam Dei usque in eternum,
marg.| marg.| IN DIE  AUTEM etc. Hi quia de incestu nati sunt hereticos exprimunt quorum auctores cum doctrinam patrum de qua eruditi sunt, male intelligendo corrumpunt quasi filie Loth semine paterno furtim et in tenebris et non legitime utuntur. Ideoque eorum proles id est sectatores numqum in Ecclesia Dei partem habere possunt. Si qui enim corriguntur, iam non sunt filii talium matrum. Occurrerunt autem filiis Israel egredientibus de Egypto cum pane et aqua. Sic bene et in catholica pace viventes solacium verbi Dei conferunt eis, qui nuper a servitio peccatorum per aquam baptismi et fluctus maris eruti anhelant ad libertatem patrie celestis. Quod fecit Berzellai Galaadites qui fugienti David et exercitui eius a facie Absalom cum alimentis occurrit quo eos refocillando adversus novam tyrannidem redderet fortiores. IIlos significans qui dispersam ab hereticis Ecclesiam subsidiis verbi celestis confortant et ad debellandam eorum insaniam animant. Sed dum heretici neophytos suis pravitatibus et ostensis aliorum exemplis vel verbis malignis perdere nituntur, quasi de incestu nati populum Israel egressum de Egypto armis suis et Balaam qui interpretatur vanitas populi consiliis et maledictis impugnat nefandis, sed Deus  maledictionem Balaam  in benedictionem populi sui  convertit et eum ab armis inimicorum munivit.||

Cf. Gn. 19, 30-38.
Cf. 2Rg. (2Sm.) 17, 27-29.

Ammonites Ed1455 Rusch Clementina] Amonites ΩS, Ammanites Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,2 
eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane
interl.| interl.| Verbi Dei||
et aqua et conduxerunt adversum eos Balaam
interl.| interl.| vanitatem populi||

conduxerunt ΩJM Ed1455 Rusch] conduxerint Weber eos Ω Ed1455 Rusch Clementina] eum Weber
ad maledicendum eis et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
interl.| interl.| quia « diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum » ||

Rm. 8, 28.

eis Ω Ed1455 Rusch Clementina] ei Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,3 
Factum est autem cum audissent legem
interl.| interl.| de duabus scilicet gentibus anathematizandis||
separaverunt omnem alienigenam ab Israel.
marg.| marg.| FACTUM  EST  AUTEM etc. Quia necesse est nos auditui veritatis intendere, ubi cum ab uno quodlibet vitio lectione divina prohibemur, continuo etiam quidquid vitii sordidantis in nobis deprehendimus, ab actione nostra et conscienta repellamus.||
Numérotation du verset 2Esr. 13,4 
Et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat prepositus in gazophylacio domus Dei nostri et proximus Tobie.

prepositus Ω Ed1455 Rusch Clementina] positus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,5 
Fecit ergo sibi gazophylacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et thus et vasa et decimam frumenti vini et olei partes levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales.

frumenti] + et Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,6 
In omnibus autem his non fui in Hierusalem, quia in anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem.
marg.| marg.| IN OMNIBUS  AUTEM etc. Beda Venerabilis BEDA. Hec sententia qua se dicit Neemias in Hierusalem non fuisse, non ad ea que supra hucusque narraverat, sed tantum ad presentem locum pertinere videtur. Superiora enim cum civitas edificata est gesta vel dicta videntur quando Neemias adhuc Hierosolymis morabatur. Quibus strenue completis rediit ad regem quo absente fecit {t. 2 : Erfurt, f. 152rb ; facsim., p. 303b} [Rusch, f. 152rb ] ibi Eliasib grande gazophylacium in quo reponerentur ea que vel in ministerium domus Domini vel in usus ministrorum necessaria erant qui etiam quedam illicita in gazophylacio et in domo Domini ponere non timuit que reversus Neemias mox extirpavit.||
Numérotation du verset 2Esr. 13,7 
Et veni in Hierusalem et intellexi {t. 2 : Erfurt, f. 152rb ; facsim., p. 303b} [Rusch, f. 152rb ] malum quod fecerat Eliasib Tobie, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
Numérotation du verset 2Esr. 13,8 
Et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobie foras de gazophylacio
marg.| marg.| ET PROIECI  VASA etc. Qui supradictus est servus Ammonites inimicus populi Dei unde male egit Eliasib qui huic tametsi propinquo sibi in vestibulo domus Domini  thesaurum fecit eiectis vasis  domus Dei et ceteris que poscebat usus ministerii. « Que enim participatio iustitie cum iniquitate quis consensus templi Dei cum idolis ? » Que communicatio hereticis et schismaticis cum orthodoxis et pacificis filiis Dei ?||
marg.| marg.| ET PROIECI. Beda Venerabilis BEDA. Tu quoque quidquid inter fideles infidelitatis et immunditie repereris continuo proiice foris ut mundatis cordibus credentium que sunt gazophylacia Domini cum virtutum fuerint plena divitiis vasa Domini inferantur, id est ipsa corda que paulo ante vasa erroris fuerant per culpam, per correctionem vasa Domini fiant, et ibi sacrificium fit bone operationis et thus bone orationis ubi post erat spelunca latronum.||
marg.| marg.| Illi quoque vas Tobie Ammonitis de gazophylacio templi eiciunt vasa  domus Dei et thus reponunt qui excommunicatis hereticis vel falsis catholicis ab Ecclesia expulsis in eorum gradus Christo famulaturos subrogant qui fidelibus ei actibus et orationibus deserviant. Comparandum sane hoc factum Neemie est zelo Christi qui inveniens in templo Dei vendentes et ementes fecit flagellum de resticulis et cunctos foras proiecit. Sicut enim Neemias in ceteris, ita et in hoc eius personam presentavit.||

Cf. 2Cor. 6, 14-16.
Cf. Ier. 7, 11 ; Mt. 21, 13.
Cf. Mt. 21, 12 ; Io. 2, 14-15.
Numérotation du verset 2Esr. 13,9 
precepique et emundaverunt gazophylacium et retuli ibi vasa domus Dei sacrificium et thus.

emundaverunt Ed1455 Rusch Clementina Edmaior.] mundaverunt ΩS Weber… gazophylacium] gazophylacia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,10 
Et cognovi quod10  partes levitarum non fuissent date et fugisset unusquisque in regionem suam de levitis et11  cantoribus et de his qui ministrabant

10  quod Ed1455 Rusch Clementina] quoniam Weber 11  et] + de Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,11 
et egi causam adversus magistratus et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis.
Numérotation du verset 2Esr. 13,12 
Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti12  vini et olei in horrea.

12  frumenti] + et Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,13 
Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de levitis et iuxta eos Anan filium Zachur filium Mathanie, quoniam fideles comprobati sunt et ipsis credite sunt partes fratrum suorum.
Numérotation du verset 2Esr. 13,14 
Memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in cerimoniis eius.
Numérotation du verset 2Esr. 13,15 
In diebus illis vidi in Iuda calcantes13  {t. 2 : Erfurt, f. 152va ; facsim., p. 304a} [Rusch, f. 152va ] torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes in14  Hierusalem die sabbati et contestatus sum eos15  ut in die qua vendere liceret venderent.
interl.| interl.| cum oportet huic scilicet seculo necessaria providere||
marg.| marg.| IN DIEBUS  ILLIS. Sex diebus operari per legem que necessaria sunt in septima iubemur quiescere, quia omnes electi in hoc seculo quod sex etatibus agitur debent pro eterna requie laborare, in die autem futura quasi septima requiem a Domino sperare. Tropologice autem, id est moraliter, agunt sabbatum Domino sacratum, cum ab huius mundi curis ad tempus separati orationibus vacant et celestium rerum contemplationi purificatam mentem suspendunt. Nam cum ea que carnis cura flagitat iure gerimus quasi in sex diebus que necessaria sunt laboramus. Quia ergo illa quibus propter hoc seculum indigemus occupamur sabbatismum vero orationum et devotionis nostre in qua vacamus a temporalibus, ut eternitatis gaudia diutius gustemus recte diei septimo assignatur, quia future vite quietem et beate laudis imitatur. Sed diem sabbati alienigene querunt profanare, cum terrene cogitationes nos in tempore orationis importune conturbant et memoria vel delectatione temporalium rerum ab intimo {t. 2 : Erfurt, f. 152va ; facsim., p. 304a} [Rusch, f. 152va ] amore retrahunt. Imponunt asinis vinum, uvas et ficus et omne onus et inferunt in Hierusalem, cum oblectamentis carnalibus stultos animi motus onerantes quietem cordis Deo dicatam violare conantur sed his improbarum cogitationum tumultibus ne sabbatum nostrum inquietent contradicit Neemias, cum districta sollertia iuvante Domino inutiles de corde nostro et ineptas phantasias tempore orationis excludimus. Contestatur enim eos ut in die qua vendere liceat huiusmodi commercia vendant, cum hunc suis cogitationibus devota Deo anima modum imponit, ut in tempore orationis a transeuntium rerum curis abstineant, nec tamen aliis temporalibus ubi opportunitas dictaverit ab his que ad victum et vestitum pertinent prorsus intuitum avertant sed congruo moderamine dispensent.||

CF. Ex. 20, 9-10.

13  calcantes ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina] calcabant Weber | 14  in] post Hierusalem Weber | 15  eos ΩS Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 13,16 
Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem.
marg.| marg.| INFERENTES  PISCES. Piscis bonus est pia fides quam qui a Domino petit serpentem infidelitatis non accipit. Piscis autem malus infirma cogitatio que se curis huius mundi ultra modum immergit quam nobis  Tyrii id est ‘coangustati’ querunt in sabbato vendere, cum immundi spiritus quietem nostre cogitationis importune profundis seculi curis obruere temptant. Sed pro tali mercatu Neemias optimates obiurgat Iuda et castigat dum divina inspiratio eos qui professioni pietatis servire conantur ab huiusmodi cogitationibus purgat.||

Cf. Mt. 7, 10.
Numérotation du verset 2Esr. 13,17 
Et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis : Que est hec res16  mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati ?

16  hec res Ed1455 Rusch Clementina] inv. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 13,18 
Numquid non hec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc ? Et vos additis iracundiam super Israel violando sabbatum.
Numérotation du verset 2Esr. 13,19 
Factum est itaque cum quievissent porte Hierusalem die sabbati dixi et clauserunt ianuas17  et precepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus18  die sabbati.
marg.| marg.| FACTUM  EST  AUTEM. Conscientia nostra si a vitiis purgata Deo habitatore gaudet vocari potest Hierusalem cuius porte sunt corporei sensus per quos que foris aguntur ad notitiam nostre mentis quasi intrando pertingunt quas in die sabbati claudere iubemu, ut cum Deo vacare in psalmis et orationibus querimus quidquid exterius agitur ab animo propulsemus solumque iudicem in occulto libera mente precemur et laudemus. Et quia nemo repente fit summus sed longo conversationis sancte profectu dum quis ad hanc perfectionem et pacem mentis gratia duce pervenire. Ideo merito sequitur :  Dixi quoque levitis etc.||

17  clauserunt CorS1 (alii sic habent dixi claudite ianuas et clauserunt sed hebr. et antiq. non habent claudite ianuas nec est textus) Ω Ed1455 Rusch Clementina] cluserunt Weber 18  onus] + in Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,20 
Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis.
Numérotation du verset 2Esr. 13,21 
Et contestatus sum eos et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? Si secundo hoc feceritis manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
Numérotation du verset 2Esr. 13,22 
Dixique19  levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam20  diem sabbati et pro hoc ergo memento {t. 2 : Erfurt, f. 152vb ; facsim., p. 304b} [Rusch, f. 152vb ] mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
marg.| marg.| DIXI  QUOQUE  LEVITIS UT  MUNDARENTUR. Mundari eos a quotidiano operis exercitio necesse est qui portas sensuum ab incursu turbulente cogitationis custodire cupiunt.||
marg.| marg.| Qui cupit diem sabbati sanctificare, id est otium orationis, psalmodie, lectionis sancte et lacrimarum sibi utilem facere, necesse est ut mundetur eius concientia multa sollertia ut {t. 2 : Erfurt, f. 152vb ; facsim., p. 304b} [Rusch, f. 152vb ] intentionem bone actionis consummare valeat. Quod etiam allegorico sensu de doctoribus fidelium recte potest accipi. Quicumque enim portas Ecclesie - fidem scilicet et opera auditorum per que sola in Ecclesiam intratur - a contagio hereticorum vitiorumque pulsantium gestiunt observare, oportet ut prius mentem suam et actus purificent ab omni errorum labe.||

19  Dixique] dixi quoque Weber 20  sanctificandam] sanctificandum Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,23 
Sed et in diebus illis vidi Iudeos ducentes uxores Azoditas21  , Ammonitidas22  et Moabitidas.
marg.| marg.| SED ET IN  DIEBUS  ILLIS. In Ecclesia uxores alienigenas ducunt qui delectationibus scelerum que proprie sunt gentilium, conscientiam pollunt et filii que ex his nati sunt nesciunt  loqui Iudaice, cum opera que ex mente vitiata prodeunt nihil in se pie professionis ostendunt sed gentilem potius stultitiam quam ecclesiasticam castitatem sonant. Azotus enim que hebraice dicitur Esdod ‘ignis verborum’ vel ‘uberum’. Ideoque tropologice  azotice loquuntur filii uxorum alienigenarum, cum opera per lasciviam procreata ultionem eterne combustionis expectant. Unde merito talium genitores a Neemia non solum obiurgati et maledicti, sed et quidam sunt cesi quia necesse est errantes a doctoribus veritatis acrius coerceri ut ab ubere ignis ultoris ad ubera divine laudationis transferantur. Heretici quoque, cum gentilis philosophie dialetice et rhetorice studiis, amplius quam ecclesiastice simplicitati operam impendunt. Nihil mirum si auditores eorum  iuxta linguam populi et populi loquuntur, Scripturas quidem sanctas ore volventes, sed gentili sensu interpretantes.||

21  Azoditas ΩSM Ed1455 Rusch Clementina] Azotias Weber 22  Ammonitidas Ed1455 Rusch Clementina, Amonitidas ΩSj] Ammanitidas Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,24 
Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi.
Numérotation du verset 2Esr. 13,25 
Et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex eis23  viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis dicens :

23  eis ΩS Ed1455 Rusch Clementina] ipsis Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,26 
Numquid24  in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel ? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israel et ipsum ergo duxerunt ad peccatum25  mulieres alienigene ?

24  Numquid] + non Weber 25  duxerunt - ad peccatum] inv. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 13,27 
Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas ?
Numérotation du verset 2Esr. 13,28 
De filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballath Horonitis26  quem fugavi a me.

26  Horonitis Weber] Oronitis Ed1455 Rusch, Horonites Cava... ΩJ Clementina, Honorites ΩM
Numérotation du verset 2Esr. 13,29 
Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum.
Numérotation du verset 2Esr. 13,30 
Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et levitarum unumquemque in ministerio suo
marg.| marg.| IGITUR  MUNDAVI etc. Beda Venerabilis BEDA. Apertus per omnia finis et condignus edificio sancte civitatis et templi Domini, ut emundatis civibus aliene a Deo pollutionis  ordines sacerdotum et levitarum in ministerio suo rite custodiantur, ut instituti regulariter magistri Ecclesie castigatum ab omni peccato populum de cetero in bono permanere et crescere semper exhortantur.||
Numérotation du verset 2Esr. 13,31 
et in oblatione lignorum in temporibus constitutis
marg.| marg.| ET IN OBLATIONE  LIGNORUM. Inter cetera populus ligna offert ad ignem altaris27  nutriendum cum opera virtutum divina consecratione digna operantur. Ardent ligna et consumuntur in altari holocaustorum, cum in cordibus electorum opera iustitie flamma caritatis perficiuntur.||
27  altaris] altatis cacogr. Rusch
et in primitiis
interl.| interl.|+ vel primitivis | 28  ||
memento mei Deus meus in bonum29  .
marg.| marg.| MEMENTO  MEI. Merito talis conditor et dedicator civitatis post multos devotionis labores memorie se creatoris et largitoris omnium bonorum commendat.| 30  ||
marg.| marg.|+ Beda Venerabilis BEDA. « Et tu, summe pater luminum, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit, qui mihi humillimo servorum tuorum et amorem dedisti et auxilium considerandi mirabilia de lege tua quique in thesauro prophetici voluminis non solum vetera amplectendi verum et nova sub velamine veterum donaria inveniendi atque in usus conservorum meorum proferendi indigno mihi <gratiam> praestitisti, memento mei Deus meus in bonum » .| 31  ||

Beda Venerabilis, In Esr. et Neh., lib. 3, CCSL 119A, lin. 2108 : « Et tu summe pater luminum a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit qui mihi humillimo seruorum tuorum et amorem dedisti et auxilium considerandi mirabilia de lege tua quique in thesauro prophetici uoluminis non solum uetera amplectendi uerum et noua sub uelamine ueterum donaria inueniendi atque in usus conseruorum meorum proferendi indigno mihi gratiam praestitisti memento mei deus meus in bonum ».

29  bonum] sine subscriptione ΩS P59 Ed1455 Rusch Clementina, + Explicit Liber Ezrae Weber, Amen P111




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Esr. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber19.xml&chapitre=19_13)