initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<19. Liber Neemiae vel Esdrae secundus**>

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Esr. 3,1 
Et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes
marg.| marg.| ET SURREXIT  ELIASIB. Summus sacerdos, id est pontifex temporis illius, filius Ioachim qui post patrem suum Iesum filium Iosedech non parvo tempore pontificatum tenuit. Et recte restauratio civitatis a sacerdote magno et fratribus eius cepit, ut qui gradu precesserant ordinis exemplum fierent aliis in bonis operibus. Et bene edificantibus sacerdotibus adiungitur :  Et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrim Ananeel. Edificant enim sacerdotes in centenario numero cubitorum, cum omnes quos erudiunt in amore et desiderio eternorum incendunt. Nam centum que in compoto digitorum de leva transeunt in dexteram, celestia bona figurant que comparatione terrenorum quasi dextera ad sinistram sunt.||
et edificaverunt portam Gregis.
marg.| marg.| ET EDIFICAVERUNT. Beda Venerabilis BEDA. Vetus translatio habet :  Et edificaverunt portam et piscinam probaticam, cuius nominis meminit Iohannes dicens : « Est autem Hierosolymis probatica piscina que cognominatur hebraice Bethsaida » etc. Neque aliquid obstat intelligere ipsum locum hic esse designatum quia nec nomen probatice multum distat a nomine gregis. Grece enim ovis probaton dicitur. Meminit huius loci Hieronymus in Libro Locorum dicens : Bethsaida piscina est in Hierusalem que vocatur probatica et interpretatur a nobis ‘pecualis’. Hec quondam quinque porticus habuit. Ostenduntur quoque gemini lacus, quorum unus hibernis pluviis impleri solet, alter mirum in modum rubens quasi cruentis aquis antiqui in se operis signa testatur. Nam hostias in eo lavari a sacerdotibus solitas ferunt unde et nomen accepit. Ex quibus omnibus videtur porta gregis vicina esse piscine probatice ut per hanc hostie afferantur in illa laventur.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Videtur iuxta litteram ideo primam portam Gregis a sacerdotibus edificatam, vel sanctificatam esse quod in vicinia ipsius templi fuerit, et ad ipsos proprie pertinuerit. Congruere enim videtur ut edificatio civitatis a templo incipiat, quia necesse est ut constantiam fidei et dilectionis in Deum ante omnia construamus in nobis, deinde opera pietatis que ad proximi dilectionem pertineant, addamus tertio id est ultimo loco que ad generalem huius vite provisionem respiciunt. De quibus Apostolus : « Habentes inquit victum et quibus tegamur his contenti simus ». Hoc quoque probabile videtur quod ex eo porta gregis dicatur, quia per eam pecora in templo offerenda intoducebantur. Portam enim gregis in primordio edificande civitatis Dei sacerdotes edificant, cum predicatores ante omnia auditores suos fide veritatis que per dilectionem operatur imbuunt, per quam victimas bonorum operum introducant et in altari cordis Deo offerant. Et huius porte edificium per centum cubitos extensus usque ad turrim Ananeel, id est gratie Dei, sanctificant, cum ab initio fidei usque ad firmitatem bone actionis que non nisi Deo inspirante et auxiliante perficitur, sola interne retributionis intentione protendunt.||

Io. 5, 2.
1Tim. 6, 8.
Ipsi sanctificaverunt {t. 2 : Erfurt, f. 143vb ; facsim., p. 286b} [Rusch, f. 143vb ] eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrim Ananeel.
interl.| interl.| quia sacerdotum est, opera sua santificatione speciali pre ceteris digna facere, et instanter agere ut qui sibi iunguntur nomen Domini in se bene vivendo sanctificent||
Numérotation du verset 2Esr. 3,2 
Et iuxta eum edificaverunt viri Hiericho et iuxta eum edificavit Zachur filius Amri.

Zachur] Zecchur Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,3 
Portam autem Piscium edificaverunt filii Asnaa et ipsi texerunt
interl.| interl.| consummaverunt||
marg.| marg.| PORTAM  AUTEM  PISCIUM. Que scilicet respicit Ioppen et Diospolim, id est Lyddam, vicinior mari inter cunctas vias Hierusalem que nunc porta David fertur {t. 2 : Erfurt, f. 143vb ; facsim., p. 286b} [Rusch, f. 143vb ] appellari, et esse prima portarum ad occidentem montis Sion. Huic opinioni consentire videntur verba dierum ubi scriptum est de Manasse rege Iuda : « Post hoc edificavit murum extra civitatem David ad occidentem Geon in convalle ab introitu porte piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltivit illum vehementer ». Typice autem sicut grex significat Domini fideles, sic et pisces solent appellari. Unde : « Pasce oves meas » et : « venite post me faciam vos fieri piscatores hominum », de quibus dicitur : « Elegerunt bonos pisces in vasa malos autem foras miserunt » etc. Porta ergo piscium edificatur, cum illis virtutum operibus fideles deserviunt quibus intuentes proximos a fluctibus perturbationis et concupiscentie mundialis ereptos ad tranquillitatem et pacem vite spiritalis introducant. Porta piscium edificatur in Hierusalem cum illi gradus in Ecclesia ordinantur per quos electi a reprobis quasi boni pisces a malis segregati ad consortium perpetue pacis inferantur. Meminit huius porte Sophonias dicens : « Vox clamoris a porta Piscium et ululatus a Secunda ». Secundi autem muri in eodem climate  portam significat dicens « a Secunda ». Temporibus enim Ezechie duplicatum fuisse murum civitatis Verba dierum sic ostendunt : « Edificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum ». Typice autem ipse Sophonias vocem clamoris a porta piscium et ululatum audivit a Secunda, quia ab hostibus utramque deiciendam precognovit. Fidem enim et opera doctorum per que ab undis vite corruptibilis ceteros erui et in Ecclesiam oportebat induci, vidit diaboli insidiis terre esse sternenda, id est per appetitum terrene voluptatis celestibus gaudiis esse privandos. Bene autem ab utraque porta, Prima scilicet et Secunda, interiori et exteriori vocem clamoris et ululatus audivit quia exterius opera et intus corda diabolo impugnante vidit subvertenda. Sed quia « Dominus erigit elisos », Neemias  portam Piscium post ruinam narrat instauratam, quia si aliqui predicatorum peccando corruerint non deerunt usque in finem seculi, qui succedentes portas iustitie Domino adiuvante fidelibus bene vivendo et predicando aperiant.||
marg.| marg.| IPSI  TEXERUNT. Hic versus etiam de ceteris portis que edificate sunt repetitur, quia necesse est ut quicumque structuram boni operis inchoaverit usque ad tectum bone perfectionis perducat, et munimina custodie sollertis quasi valvas, seras et vectes statuat. Valve enim in portis statuuntur, ut eis congruo tempore patefactis cives intrandi et exeundi facultatem habeant. Sere et vectes ut obseratis ianuis hostis intrare non possit. Sic in bonis operibus valve sunt apponende ut concives, id est proximi nostri hec « videntes glorificent Patrem qui in celis est » et ipsi quoque per exempla nostra incedere et menia virtutum nobiscum discant intrare. Sunt et sere et vectes contra insidias et irruptionem hostium apponende, ut diligenti undique muniamur industria ne forte arcem virtutis hostis intromissus expugnet, unde : « frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium ». Cum ergo uterque populus Iudeorum scilicet et gentium fraterna sibi in Christo caritate consentit, unam Ecclesiam scilicet civitatem Dei edificant, et sicut vectes urbium portas muniunt, ita dogmata veritatis Ecclesias per orbem qua unam catholicam faciunt, ab infidelium incursione defendunt. Item  seras vectesque porte nostre statuimus, cum precavemus ne arcana fidei nostre porcis et canibus, id est {t. 2 : Erfurt, f. 144ra ; facsim., p. 287a} [Rusch, f. 144ra ] immundis mentibus prodamus, vel humani gratia favoris iustitiam nostram faciamus eosque ad videnda bona nostra intromittamus, qui plus periculi nobis lavando afferant quam salutaris aminiculi a nobis videndo referant.||

2Par. 32, 14.
Io. 21, 17.
Mt. 4, 19.
Mt. 13, 48.
So. 1, 10.
2Par. 32, 5.
Ps. 145, 8.
Cf. Mt. 5, 16.
Prv. 18, 19.

Asnaa] Asanaa Weber et] om. Weber
dicens] coniec., d. Rusch
eam et statuerunt valvas eius
interl.| interl.| provisionis||
interl.| interl.| quibus patefactis cives vel hostes ingredi vel egredi possunt||
et seras
interl.| interl.| quibus arcetur hostis||
et vectes.
interl.| interl.| munimina diligentie||
Et iuxta eum edificavit Marimuth filius Urie filii Acchus.

eum] eos Weber Acchus] Accus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,4 
Et iuxta eos edificavit Mosollam filius Barachie filii Mesezebel et iuxta eos edificavit Sadoc filius Baana.
Numérotation du verset 2Esr. 3,5 
Et iuxta eos edificaverunt Thecueni optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere {t. 2 : Erfurt, f. 144ra ; facsim., p. 287a} [Rusch, f. 144ra ] Domini Dei sui.

Dei] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,6 
Et portam Veterem edificaverunt Ioiada filius Phasea et Mosollam filius Besodia. Ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes.
marg.| marg.| ET PORTAM  VETEREM. De qua dicit Iohannes : « Carissimi non mandatum novum scribo vobis sed vetus quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum quod audistis ». Porta vero vetus edificatur in Hierusalem cum verbum fidei et dilectionis quod ab initio Ecclesie traditum est, vel recuperatur in errantibus vel in nuper credentibus instituitur.||

1Io. 2, 7.

Phasea] Fasea Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,7 
Et iuxta eos edificaverunt Melchias10  Gabaonites et Iadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen.

edificaverunt ΩJM Ed1455 Rusch Clementina etc.] edificavit Weber 10  Melchias] Meletias Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,8 
Et iuxta eum edificavit Eziel filius Araia aurifex et iuxta eum edificavit Ananias11  filius pigmentarii et dimiserunt Hierusalem usque ad murum platee latioris.
marg.| marg.| AD MURUM etc. Firmitatem scilicet et munimentum perfecte dilectionis in cordibus electorum ad quam instructores eius edificando perveniunt cum in operibus caritatis proficiendo dicunt  : « Viam mandatorum tuorum cucurri » etc. illa scilicet dilatatione mentis illustrate qua et amicum in Deo et inimicum diligunt propter Deum.||

Ps. 118, 32.

11  Ananias] Anania Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,9 
Et iuxta eum edificavit Raphaia filius Ahur princeps vici Hierusalem.
Numérotation du verset 2Esr. 3,10 
Et iuxta eos edificavit Ieiada filius Aromath contra domum suam et iuxta eum edificavit Attus filius Asebonie12  .

12  Asebonie] Asebenie Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,11 
Mediam partem vici edificavit Melchias filius Herem13  , et Asub filius Phetmoab, et turrim Furnorum.

13  Herem] Erem Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,12 
Et14  iuxta eum edificavit Sellum filius {t. 2 : Erfurt, f. 144rb ; facsim., p. 287b} [Rusch, f. 144rb ] Aloes princeps15  medie partis vici Hierusalem ipse et filie eius.

14  Et] om. Weber 15  princeps] priuceps cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 3,13 
Et portam Vallis edificavit Anun et habitatores Zanoe, ipsi edificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes
marg.| marg.| ET PORTAM  VALLIS. Beda Venerabilis BEDA. Vallis Iosaphat que et Gehennon, id est vallis Ennon dicebatur, ad orientalem plagam civitatis est, per quam torrens Cedron pluviis vel nivibus auctus a septentrionali in australem plagam defluit. In occidentalis quoque parte eiusdem civitatis vallis Geon esse legitur in Paralipomenon ubi de Manasse rege dicitur  : « Post hoc edificavit murum extra civitatem David ad occidentem Geon in convalle ». Est autem Geon nomen fontis ubi unctus est Salomon in regem foris civitatem. Sive ergo hanc sive illam sive quamlibet civitatis vallem Esdras hoc loco significet. Mystice. Porta vallis edificatur in Hierusalem cum imbutis nuper notitia fidei electis vel reparatis in castitate fidei qui erraverant a doctoribus veritatis inter alia virtus humilitatis observanda precipitur per quam maiore Dei gratia sublimari mereantur. « Deus enim superbis resistit humilibus dat gratiam », unde : « convalles abundabunt frumento », id est humiles dono superne refectionis.||
marg.| marg.| ET PORTAM  VALLIS. Beda Venerabilis BEDA. Bene post portam veterem et murum latioris platee edificatur porta vallis, quia post rudimenta catholice fidei que per dilectionem operatur, necesse est ut humilitas nobis quasi custos virtutum tenenda insinuetur, ut quanto magni sumus humiliemur in omnibus.||

2Par. 32, 14.
Cf. 3Rg. (1Rg.) 1, 45.
1Pt. 5, 5.
Ps. 64, 14.
et mille cubitos
interl.| interl.| perfectam operationem||
marg.| marg.| ET MILLE. Beda Venerabilis BEDA. Ferunt quia situs urbis Hierusalem, ita molli clivo contra orientem simul, et occidentem dispositus vergat ut pluvia ibi decidens instar fluvii per orientales portas defluens cunctis secum platearum sordibus raptis, in valle Iosaphat torrentem Cedron augeat. Videtur porta sterquilinii illa vocari, per quam sordes et immunditie solent egeri, nec minoris virtutis et utilitatis est immunda queque de civitate Domini efferri quam munda inferri. Portam ergo sterquilinii in Hierusalem edificant qui illos in Ecclesie ministerium ordinant, per quos vitiorum sordes ab electorum mentibus expurgentur, et corrupte mentis homines ab Ecclesia arceantur, iuvante eos et enervante omnem impuritatem imbre gratie celestis, ut disperdantur de civitate Domini omnes qui operantur inquitatem. Et quia magne perfectionis est cum quis humilitate a Deo proficit ut erratus suos vivaciter inspicere, et efficaciter valeat expurgare recte dicitur, quia qui portam vallis edificaverunt mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii {t. 2 : Erfurt, f. 144rb ; facsim., p. 287b} [Rusch, f. 144rb ] construxerunt. Millenarius enim perfectionem cubitus operationem que per manus fit et brachia significat, et illi in muro sancte civitatis a porta vallis usque ad portam sterquilinii mille cubitis edificando perveniunt, qui percepta humilitatis gratia tanta se industria perfectionis bonis operibus mancipant, ut omnia a se rudera actionis noxie inutilis locutionis et etiam superflue cogitationis eiciant.||
in muro usque ad portam Sterquilinii.
interl.| interl.| qui scilicet sordes vitiorum et corrupte mentis eiciunt ab anima||
Numérotation du verset 2Esr. 3,14 
Et portam Sterquilinii edificavit Melchias filius Rechab princeps vici Bethacharem16  , ipse edificavit eam et statuit valvas eius
interl.| interl.| ut supra||

16  Bethacharem] Bethaccharem Weber
et seras et vectes.
Numérotation du verset 2Esr. 3,15 
Et portam
interl.| interl.| per quam rapide17  pluvie abundantia egeruntur civitatis stercora|||
interl.| interl.| doctores qui fidem Trinitatis predicant| 18  ||

18  Codd. : T20d , f. 117v ; Rusch
17  rapide] coniec., rapiteê cacogr. Rusch
Fontis
interl.| interl.| Siloe| 19  ||
interl.| interl.| Dei Patris de quo Filius nascitur| 20  ||
marg.| marg.| ET PORTAM  FONTIS. Beda Venerabilis BEDA. Narrant scriptores quod ab ea fronte montis Sion que prerupta rupe orientalem plagam expectat, intra muros et in radicibus collis fons Siloe prorumpit qui in meridiem fluit non iugibus aquis, sed in certis horis diebus que ebullit et per terrarum concava et durissimi saxi antra magno sonitu venit quo uno nec perpetuo utitur civitas. Siloe autem quod interpretatur ‘missus’, ubi cecus natus illuminatus est Christum significat qui a Deo Patre ad illuminationem nostram missus est cuius fons Pater ex quo natus est intelligi potest. De quo : « Quoniam apud te est fons vite et in lumine tuo videbimus lumen ». Porta fontis edificatur in Hierusalem cum ordinantur in Ecclesia doctores qui fidem divine eternitatis populis predicent et muri piscine Siloe cum firmissima et inexpugnabilia Scripturarum testimonia quibus sacramentum dominice incarnationis designatur in mente fidelium disponuntur. Qui scilicet muri divini Verbi in ortum regis perveniunt cum agnitis dispensationis dominice mysteriis germina virtutum summo rege opitulante perferre ceperimus. Perveniunt usque ad gradus qui descendunt de civitate David cum quis a generali fidelium vita spiritalibus desideriis ad celestia proficere didicerit. Gradus enim qui de civitate David ad inferiora Hierusalem descendunt divine inspirationis vel protectionis auxilia sunt quibus paulatim excitamur ut ad menia regni celestis perveniamus. Fecit enim gradus David quibus ad civitatem eius ascendimus cum divina nos pietas ordinem docuit virtutum quibus celestia petimus cum ipsas virtutes exequendi nobis donum tribuit unde : « Ascensiones in corde suo disposuit ». Et paulo post : « Ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion ». Ad hos ergo gradus structores sancte civitatis post muros piscine Siloe et post ortum regis edificando perveniunt cum post ostensa dominice incarnationis mysteria vel sacramenta quibus ceca a nativitate gentilitas absoluta et illuminata est post inchoata per fidem germina boni operis doctores sancti diligentius ex tempore auditoribus suis profectus virtutum ostendunt quibus ad visionem conditoris manu fortis scilicet et desiderabilis - quod vocabulo David significatur - ascendant. Quos gradus maxime in humilitate consistere pater Benedictus intelligit cum in scala patriarche Iacob ostensa angelis per eam ascendentibus et descendentibus iter nostrum ad celestia designatum interpretans gradus ipsius Ecclesie incrementis et profectibus bonorum operum que per humilitatem fiunt comparans.| ||

Cf. Io. 9, 7.
Ps. 35, 10.
Ps. 83, 6.
Ps. 83, 8.
Cf. Benedictus Casinensis, Regula, cap. VII,  CSEL 75, 40-41.
Cf. Gn. 28, 12.
Cf. Beda Venerabilis, In Esr. et Neh., lib. 3, CCSL 119A, p. 349.420-351.473.

19  Codd. : T20 ; Rusch
20  Codd. : T20 ; Rusch |vel praem. T20
edificavit Sellum filius Colozai21  princeps pagi
interl.| interl.| vicini||

21  Colozai] Choloozai Weber
Maspha : ipse edificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras
interl.| interl.| firma Scripture testimonia quibus sacramentum dominice incarnationis predicatur||
et vectes et muros piscine
interl.| interl.| eos scilicet qui, opitulante summo rege, proferunt germina virtutum||
Siloe
interl.| interl.| quod interpretatur ‘missus’ ; hic est Christus ad illuminationem nostram a Patre missus||
in hortum regis et usque ad gradus
interl.| interl.| auxilia divine inspirationis vel protectionis vel incrementa bonorum operum que per humilitatem fiunt||
qui descendunt de civitate
interl.| interl.| celesti||
David.
marg.| marg.| DE CIVITATE  DAVID. Civitas David iuxta litteram mons Sion appellatur qui a meridie positus pro arce urbi supereminet, et maior pars civitatis infra montem iacet in planitie humilioris collis sita. Unde in Libro {t. 2 : Erfurt, f. 144va ; facsim., p. 288a} [Rusch, f. 144va ] Regum : « Cepit autem David arcem Sion hec est civitas David ». Et paulo post : « Habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David ».||

2Rg. (2Sm.) 5, 7.
2Rg. (2Sm.) 5, 9.
Numérotation du verset 2Esr. 3,16 
Post {t. 2 : Erfurt, f. 144va ; facsim., p. 288a} [Rusch, f. 144va ] eum edificavit Neemias filius Asboth22  princeps dimidie partis vici Bethsur23  usque contra sepulcra David,
marg.| marg.| EDIFICAVIT  NEEMIAS. Beda Venerabilis BEDA. Post portam fontis et muros piscine Siloe qui in ortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David perveniunt, etiam usque contra sepulcrum eius mensura civitatis sancte protenditur, quia qui fidem sancte Trinitatis predicat et dispensationem divine incarnationis et fructificationem Christo adherentis Ecclesie, de qua dicituraa   : « Hortus conclusus soror mea » etc. Non eis tantum gradus bonorum operum quibus ascendant in celum, sed et dominicam passionem debet insinuare ut per eum qui pro ipsis mortuus est et resurrexit se quoque de regione et « umbra mortis »ab  ad vitam resurrecturos et ad regnum celeste ascensuros cognoscant.||
marg.| marg.| CONTRA  SEPULCRA  DAVID etc. Nota David non in Bethleem ut quidam putant sed in Hierusalem esse sepultum certa ratione mysterii. Sicut enim in Bethleem natus et in regem unctus Christum ibidem nasciturum de suo semine et a magis sub persona regis adorandum figuravitac  , ita in Hierusalem defunctus et sepultus ipsum in eadem civitate passurum ac sepeliendum.||

aa  Ct. 4, 12.
ab  Lc. 1, 79.
ac  Cf. Mt. 2, 2.

22  Asboth] Azboc Weber 23  Bethsur scrips. cum Weber] Bethzur Rusch
et usque ad piscinam que grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium.
marg.| marg.| AD PISCINAM etc. Piscinam Scripturam scilicet divinam que sanctis Spiritus opere confecta, ablutionem nobis peccatorum et salutare poculum ministrat, que si a Domino nobis in vinum id est in spiritalem sensum fuerit conversa, gratiori nos suavitate inebriat veritatis, ubi etiam est domus  fortium, quia quicumque crebris divini eloquii fluentis audiendo et operando reficiuntur, contra omnes insidias diaboli fortes redduntur. Post sepulcrum ergo David piscina grandi opere constructa locatur, cui domus fortium contigua est, quia per passionem Domini Scripturarum nobis abyssus patefacta est, per quarum affluentiam corda fidelium roborata et civitas Christi cunctis hostibus inexpugnabilis facta est. Deficientibus enim vel ablatis ab hoste aquis, facile capitur civitas et si hostis antiquus fontem nobis abstulerit verbi Dei continuo arcem mentis rumpit.||
Numérotation du verset 2Esr. 3,17 
Post eum edificaverunt Levite Reum filius Benni, post eum edificavit Asebias24  princeps dimidie partis vici Ceile in vico suo.

24  Azebias Rusch] Esebias Λ L Edmaior. (H) ΩM, Asebias Ed1455 Weber, Hasebias Clementina
Numérotation du verset 2Esr. 3,18 
Post eum edificaverunt fratres eorum : Hechiu25  filius Enebad26  , princeps dimidie partis Ceile27 

25  Hechiu] Behui Weber | 26  Enebad] Enadad Weber | 27  C(h)eile ΩMJ Ed1455 Rusch] Cheila ΩS, Ceila Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 3,19 
et edificavit iuxta eum Azer filius Iosue, princeps Maspha mensuram secundam contra ascensum firmissimi anguli.
interl.| interl.| murum secundum, id est mentis firmum munimentum||
marg.| marg.| ET EDIFICAVIT. Beda Venerabilis BEDA. Hucusque primus civitatis murus extruitur hinc mensura secunda, id est muri interioris incipit. Unde dicitur quia plurimi structorum contra domum suam edificaverunt. Muro enim interiori domus civitatis plurime vel vicine erant vel iuncte. Post constructionem ergo muri exterioris sequitur in nostra civitate secundi mensura muri, cum post operum et lingue perfectionem que omnibus apparere potest magis in interioribus mentis Deo placere contendimus, ne quid in animo concipiamus in quo interni arbitri oculos offendamus.||
marg.| marg.| CONTRA  ASCENSUM  FIRMISSIMI  ANGULI. Hic est Christus qui in fide sua et dilectione Iudeorum populum adunavit et gentium, unde lapis angularis diciturad  . Contra cuius ascensum mensura secunda edificatur cum per medicinam pie cogitationis ad visionem eius tendimus, cum etiam in hac vita retenti crebro visionis eius desiderio suspiramus. Sequuntur plurimi structorum ordines qui mensuram secundam edificasse narrantur quia maxima Ecclesie structura est in munimine interioris virtutis cum scilicet omni custodia munimus {t. 2 : Erfurt, f. 144vb ; facsim., p. 288b} [Rusch, f. 144vb ] cor nostrum quoniam ex ipso vita procedit. Singula vero ad intelligentium spiritalem trahere nimis longum est.||

ad  Cf. Ps. 117, 22 ; Is. 28, 16.
Numérotation du verset 2Esr. 3,20 
Post eum in monte edificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni.
Numérotation du verset 2Esr. 3,21 
Post eum edificavit Merimuth28  filius Urie filii Acchus29  , mensuram secundam, a porta domus {t. 2 : Erfurt, f. 144vb ; facsim., p. 288b} [Rusch, f. 144vb ] Eliasib donec extenderetur domus Eliasib.

28  Merimuth] Meremuth Weber 29  Acchus] Accus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,22 
Et post eum edificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis.
Numérotation du verset 2Esr. 3,23 
Post eum edificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum edificavit Azarias filius Maasie filii Ananie contra domum suam.
Numérotation du verset 2Esr. 3,24 
Post eum edificavit Bennui filius Ennada30  mensuram secundam, a domo Azarie usque ad flexuram et usque ad angulum.

30  Ennada] Enadda Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,25 
Post eum edificavit31  Phalel32  filius Ozi contra flexuram et turrim que eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia filius Feros33  .

31  post… edificavit] om. Weber | 32  Phalel] Falel Weber | 33  Feros Ed1455 Rusch] Pheros Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 3,26 
Nathinnei autem
interl.| interl.| professione perfectionis vite Deo dicati||
marg.| marg.| NATHINNEI. Dicuntur Gabaonite qui in ministerium domus Domini iuxta dispositionem Iosue filii Nun fideli devotione serviebant.||
habitabant in Ophel
interl.| interl.| munimine et altitudine virtutum||
marg.|
usque contra portam Aquarum ad orientem
interl.| interl.| undeae   : « Visitavit nos oriens ex alto ».||

ae  Lc. 1, 78.
et turrim
interl.| interl.| Christum qui est « turris fortitudinis a facie inimici »af  .||

af  Ps. 60, 4.
que prominebat.
marg.| marg.| CONTRA  PORTAM  AQUARUM etc. Beda Venerabilis BEDA. Dominum scilicet qui quotidie nos misericordie sue gratia, ne in erumnis vite labamus presentis et dificiamus irrigat. Hanc portam desiderabat psalmista dicensag   : « Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus ». Que porta congrue ad orientem ponitur, quia Dominus qui torrente nos sue voluptatis ne sitiamus inebriat. Ipse nos dono visitationis ne in tenebris errorum caligemus illustrat undeah   : « Visitavit nos oriens exalto et illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ». Ipse nos presidio sue protectionis ab hoste defendit. Unde sequitur :  Et usque ad turrim que preminebat de qua scilicet diciturai   : « Deduxisti me quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici ». Habitant ergo Nathinnei in Ophel usque contra portam aquarum ad orientem et turrim que preeminet, cum fideles lectionibus sacris dediti divine pietatis gratia debriari et auxilio ab hoste gaudent defendi. Et quia post presentia virtutum dona ad videndam claritatem Domini ascenditur recte infertur :  Post eum edificaverunt Thecueni.||

ag  Ps. 41, 2.
ah  Lc. 1, 78-79.
ai  Ps. 60, 3-4.
Numérotation du verset 2Esr. 3,27 
Post eos34 
interl.| interl.| predicatores||

34  eos] eum Weber
edificaverunt Thecueni
interl.| interl.| bucinatores||
mensuram secundam e regione a turre magna
interl.| interl.| contemplationis||
marg.| marg.| A TURRE etc. A turre magna et eminenti usque ad murum templi pervenit structura civitatis, cum iusti ab altitudine contemplationis que mentem in hac vita despectis temporalibus ad celestia desideria suspendunt veraciter in illa vita ad claritatem dominice incarnationis intuendam patefacta etiam divine eternitatis gloria ascendunt. Et quia Thecua bucina vel tuba,  Thecueni bucinatores interpretantur, apte dicitur quos T hecueni hoc edificaverint. Doctorum enim est quorum sonus exit in omnem terram, presentia Dei dona vel futura in civitate eius, id est fidelibus patefacere.||
marg.| marg.| AD MURUM  TEMPLI. Corpus scilicet Christi de quo dicituraj   : « Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud », quod scilicet persecutores in morte solverant sed excitatum et {t. 2 : Erfurt, f. 145ra ; facsim., p. 289a} [Rusch, f. 145ra ] ad celos exaltatum amatores videre non cessant in gloria.||

aj  Io. 2, 19.
Numérotation du verset 2Esr. 3,28 
Sursum autem a porta Equorum edificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam.
marg.| marg.| SURSUM  AUTEM AD  PORTAM  EQUORUM. Beda Venerabilis BEDA. Hanc portam significat Ieremias esse in orientali plaga civitatis scribens typice de Ecclesiaak   : « Et edificabitur Domino civitas a turre Ananeel » et paulo postal   : « usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum porte orientalis ». Ad portam equorum edificant sacerdotes, cum sufficientia vivendi exempla prebent eis qui ad refrenandos lascivos motus carnis vel anime ianuas intrant Ecclesie, vel cum cogitationes quibus de victu suo suorumque vel vestitu tractant ita disponunt, ne libertatem mentis qua celestia querunt retardent. Unde bene de operantibus dicitur :  Unusquisque contra domum suam, qui sermo crebrius in hac constructione repetitur. Neque in expositione laborandum est quomodo in Ecclesia  contra domum suam quisque murum edificare et mentem suam adversus insidias diaboli debeat munire, ne aliunde possit irrumpere dum quisque corpus suum et mentem forti in Deum fide munerit. Quisque etiam contra domum suam edificat si illos qui sibi commissi sunt, diligenti custodia regularis discipline defensat ne incursu vitiorum vel persuasione hereticorum decipiantur.||
marg.| marg.| AD PORTAM  EQUORUM. Equi, cum in bono accipiuntur35  , sicut asini, cameli et muli, conversos ad Dominum populos gentilium vel curas rerum temporalium dominio scilicet anime subiugatas ostendunt.||
marg.| marg.| EDIFICAVERUNT  SACERDOTES. Sacerdotes vero civitatis Dei murum ad portam aquarum edificant, cum doctores post vocationem Iudeorum ad inducendos in Ecclesiam gentiles verbum Dei seminando perveniunt.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Longum est de singulis edificiis vel edificatoribus mystice disserere que etiam per se peritus lector potest agoscere. Tantum hoc notandum, quia qui portas et turres edificant per quas cives ingrediantur, vel inimici arceanur prophete sunt apostoli et evangeliste per quos nobis forma fidei et recte operationis per quam Ecclesiam intremus ministratur quorumque verbis adversarios veritatis redarguere et repellere discimus. Qui vero reliqua urbis extruunt pastores sunt et doctores quos secundo loco posuit Apostolusam  per quorum industriam usque hodie tamquam per magnos architectos Ecclesie fides catholica per totum orbem servatur. Et sicut Neemias ex ordine cunctos civitatis structores enumerans perpetue memorie commendat, ita consolator nostre paupertatis Christus omnium qui {t. 2 : Erfurt, f. 145rb ; facsim., p. 289b} [Rusch, f. 145rb ] Ecclesiam in electis edificant nomina conscribit in celo etc.||

ak  Ier. 31, 38.
al  Ier. 38, 40.
am  1Cor. 12, 28.
35  accipiuntur] ac/piuntur cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 3,29 
Post eos edificavit Seddo filius Emmer contra domum suam. Et post eum edificavit Semeia filius Sechenie custos porte orientalis.
Numérotation du verset 2Esr. 3,30 
Post eum edificaverunt36  Anania filius Selemie et Anon filius Selo sextus mensuram secundam. Post eum edificavit Mosollam filius Barachie contra gazophylacium suum. Post eum edificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scuta37  vendentium contra portam Iudicialem et usque ad cenaculum Anguli.

36  edificaverunt ΩSJ Ed1455 Rusch etc.] edificavit Weber 37  scuta] scruta Weber
Numérotation du verset 2Esr. 3,31 
Et intra38  cenaculum Anguli in porta Gregis edificaverunt artifices et negotiatores.

38  intra] inter Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Esr. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber19.xml&chapitre=19_3)