initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<19. *Liber Neemiae vel Esdrae secundus*>

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Esr. 4,1 
Factum est autem cum audisset Sanaballath quod edificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudeos,
interl.|  confessores fidei
marg.|  FACTUM  EST  AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Plane hec ira hereticorum est. Hec sunt verba eorum qui se Samaritanos cognominant, id est custodes legis Dei, cum sint Deo et legibus eius contrarii tamquam a domo David id est ab unitate Christi et Ecclesie per hereses et schismata et mala opera segregati, qui ne sua expugnetur impietas muros fidei edificari metuunt. Hec subsannatio est omnium qui dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Samarite enim ita Domino serviebant, ut diis suis non renuntiarent. Quos hodie imitantur qui ita christiani sunt ut ventrem suum Deum habeant, aut avaritiam sequantur que est idolorum servitus, aut ceteris mundi illecebris mancipati, creature magis serviant quam creatori. Tales ergo sicut heritici nolunt Ecclesie muros innovare, ne crescente statu pietatis a sua cogantur impietate recedere. Tales solent imbecilles appellare Iudeos, id est confessores fidei et facile agentibus superandos, dum in quotidiano animarum certamine plus amant vitia quam virtutes victorie palmam obtinere. Et quia sunt inter hereticos qui etiam penitentibus veniam negant recte ex eorum persona subiungitur :   Numquid edificare poterunt lapides de acervis pulveris qui combusti sunt  ? Edificantur enim lapides combusti de acervis pulveris cum hi qui igne persecutionum victi fidem negaverunt, vel vitiorum delectationibus subiecti munditiam operis perdiderunt miserante Deo respisciunt, ut integritatem catholice fidei constanti professione recipiant et ornamenta virtutum moribus emendati consequantur.
Numérotation du verset 2Esr. 4,2 
et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum :
interl.|  hereticorum scilicet qui se legem Dei custodire dicunt
Quid Iudei faciunt imbecilli ? Num dimittent eos gentes ?
interl.|  gentiles Ecclesie persecutores

faciunt imbecilli] inv Weber
Num sacrificabunt et complebunt in una die ? {t. 2 : Erfurt, f. 145rb ; facsim., p. 289b} [Rusch, f. 145rb ] Numquid edificare poterunt lapides de acervis pulveris qui combusti sunt ?
interl.|  de his scilicet qui igne persecutionis victi fidem negaverunt, vel vitiorum operibus subiecti munditiam corporis vel operis perdiderunt
Numérotation du verset 2Esr. 4,3 
Sed Tobias
interl.|  bonus Domini non veritate sed elatione
marg.|  SED  ET  TOBIAS. Beda VenerabilisBEDA. Huius Tobie persona et verba hereticis conveniunt. Persona quidem quia patriarcha eius Ammon de incestu ebrietate nocte et spelunca natus est et hereticorum origo de voluptate carnali et immunditia de tenebris errorum, vel scelerum de privatis conciabulis et non de publico Ecclesie symbolo genita est. Quod vero idem Tobias, id est bonus Domini, non merito et veritate sed elatione superbie murum dicit a vulpe transiliendum. Vulpes heretici vocantur secundum illud : « Capite nobis vulpes parvulas que demoliuntur vineas ». Quod est deprehendite et in lucem proferte putridas et dolosas hereticorum versutias, quibus fructiferas fidelium mentes corrumpere nituntur.

Cf. Gn. 19, 30-38.
Ct. 2, 15.

Sed] + et Weber
Ammanites proximus eius ait : Edificent, si ascenderit vulpes
interl.|  surgens contra assertionem fidei illorum
interl.|  hereticus secundum illud capite nobis vulpeculas parvulas

Ammanites Weber ] Amanites ΩS Ed1455 Rusch vulpes] vulspe cacogr. Rusch  ; vulpis Weber
transiliet
interl.|  superabit scilicet et pedibus suis cito subiciet omnem fiduciam doctrine eorum quam velut lapide firmo munitam in Christo esse fundatam gloriantur
murum eorum lapideum.
interl.|  munitionem Ecclesie
Numérotation du verset 2Esr. 4,4 
Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui. Converte opprobrium super caput eorum
interl.|  huic imprecationi simile est quod propheta dicit : « Convertetur dolor eius in capite eius ».

Ps. 7, 17.

despectui] despectio Weber
et da eos in despectionem in terra captivitatis,
Numérotation du verset 2Esr. 4,5 
ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia irriserunt edificantes.
Numérotation du verset 2Esr. 4,6 
Itaque edificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum.
Numérotation du verset 2Esr. 4,7 
Factum est autem cum audisset Sanaballath et Tobias et Arabes et Ammonite et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod cepissent interrupta concludi irati sunt nimis.

Ammonite Rusch Ed1530 Ed1532] Amanites ΩS, Ammanite ΨD ΩJM Weber , Amanite Ed1455
Numérotation du verset 2Esr. 4,8 
Et congregati sunt omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias.

sunt] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 4,9 
Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos.
marg.|  ET  ORAVIMUS. Hoc est unicum contra hostes Ecclesie refugium oratio {t. 2 : Erfurt, f. 145va ; facsim., p. 290a} [Rusch, f. 145va ] scilicet ad Deum et industria doctorum, qui die nocteque in lege eius meditantes, corda fidelium contra insidias diaboli et militum eius predicando consolando et exhortando premuniant.

ac] et Weber
Numérotation du verset 2Esr. 4,10 
interl.|  tribus Iude
Debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus edificare murum.
marg.|  HUMUS  NIMIA. Beda VenerabilisBEDA. Congesta scilicet in loco muri que prius exportanda erat, ut fundamenta muri in viva terra ponerentur quod convenit evangelice domui cuius structor fodit in altum, elataque terre congerie fundamenta posuit supra petram que nullo aquarum vel ventorum impetu deiciuntur. Prius enim de corde nostro egerenda et humus terrenarum concupiscentiarum, deinde firmus et inexpugnabilis operum murus super fudamentum fidei construendus. Nam qui super humum et rudera infirmarum cogitationum edificium sancte actionis erigit fallitur et pro domo vel civitate procella temptationis ingruente ruinam edificasse probatur.
Numérotation du verset 2Esr. 4,11 
Et dixerunt hostes nostri :
marg.|  DIXERUNT  HOSTES. Hec in edificio spiritali agi solent. Manet enim indefessus hostis cum satellitibus suis spiritibus scilicet immundis et hominibus malignis qui opera virtutum et fidei nobis in cautis impedire et expugnare contendunt et mentem fidelium mucrone prave suggestionis interficere. Sed contra hec nobis armatura Dei sumenda est, ut possimus resistere in die malo et in omnibus perfecti stare.
Nesciant et ignorent donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus.

medium] medio Weber
Numérotation du verset 2Esr. 4,12 
Factum est autem venientibus Iudeis qui habitabant iuxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos,
Numérotation du verset 2Esr. 4,13 
statui in loco
marg.|  STATUI  IN  LOCO. Ut agmine scilicet armatorum circumdati operatores liberius et securius edificarent. Dispertiti enim sunt gradus fidelium. Alii bonis operibus intus ornantes Ecclesiam edificant. Alii armis sacre lectionis muniti contra impugnantes hereticos vigilant. Hi religiosa devotione proximos in fidei veritate confortant, illi adversus diaboli vel vitiorum tela necessarium certamen exercent et ab ovili dominico insidiantes lupos pastorali sollicitudine arcent.
post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis.
Numérotation du verset 2Esr. 4,14 
Et10  perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi : Nolite timere a facie eorum, Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus vestris11  .

10  Et] om. Weber 11  vestris] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 4,15 
Factum est autem cum audissent inimici nostri
interl.|  In spiritali quoque edificio si apostolicis armis fuerimus induti, dissipabitur diaboli consilium et angelorum eius qui nos expugnare desiderant
nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum.
Numérotation du verset 2Esr. 4,16 
Et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lancee et scuta et arcus et lorice et principes post eos in omni domo Iuda.
marg.|  MEDIA  PARS. Beda VenerabilisBEDA. Notandum quia non solum media pars iuvenum faciebat opus et pars media parata erat ad bellum, sed et idem iuvenes qui faciebant opus gladio erant accincti. Tanta enim versutia hostis antiqui, tantus est furor malite eius contra Ecclesiam, ut non solum predicatores veritatis {t. 2 : Erfurt, f. 145vb ; facsim., p. 290b} [Rusch, f. 145vb ] sed et ipse populus Dei semper debeat contra vigilare et quasi in acie stare. Edificantes enim gladio accinguntur renes, cum hi qui presunt bonis operibus insistere vel sibi commissos curant regulari ratione disponere, hoc enim est vivos lapides in edificio sancte civitatis competenter locare qui fluxa luxurie in se acumine verbi Dei satagunt restringere.
marg.|  Nec pretereundum est quod cum David vel Salomon eandem civitatem edificarent, nihil de armatis structoribus vel adversariis impugnantibus dicitur sed destructa propter peccata maiori labore industria reficitur. Similis autem est edificatio spiritalis que in animarum salute geritur, ut in baptismo renati per fidem et confessionem sancte Trinitatis sine labore per gratiam Dei civitas et domus eius efficiamur et si post diabolo suadente vel seducente ad peccata relabimur et virtutum menia hostis victor igne vitiorum deicit, necesse est graviori studio afflictionis vigiliarum et artioris vite bonorum operum edificia reparare. Nam expertis vitiorum illecebris difficilius caremus quam incognitus. Minorisque laboris est incognitam cavere carnis voluptatem quam reiicere cognitam.
Numérotation du verset 2Esr. 4,17 
Edificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium,
Numérotation du verset 2Esr. 4,18 
edificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et edificabant et clangebant bucina {t. 2 : Erfurt, f. 145vb ; facsim., p. 290b} [Rusch, f. 145vb ] iuxta me.
Numérotation du verset 2Esr. 4,19 
Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi : Opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero,
Numérotation du verset 2Esr. 4,20 
in loco quocumque audieritis clangorem tube illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis.
Numérotation du verset 2Esr. 4,21 
Et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurore donec egrediantur astra.
Numérotation du verset 2Esr. 4,22 
In tempore quoque illo dixi populo : Unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum.
marg.|  ET  SINT  VOBIS. Beda VenerabilisBEDA. Nota quantum studium in operando habuerint qui etiam nocte in labore persisterunt sicut Paulus qui nocte et die operabatur manibus suis, ne quem credentium victum querendo fatigaret nisi forte ita sibi per vices succedebant ad operandum, ut alii per diem laborarent in opere muri alii contra hostium incursores agerent excubias noctis. Nam et nostre civitatis extructores utrumque simul faciunt. Ipsi enim qui ficeles instruendo Ecclesiam edificant infideles etiam et contradicentes arguendo ab Ecclesia repellunt.

Cf. 1Cor. 4, 12 ; 2Th. 3, 8.
Numérotation du verset 2Esr. 4,23 
Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Esr. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber19.xml&chapitre=19_4)