initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<19. Liber Neemiae vel Esdrae secundus**>

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Esr. 6,1 
Factum est autem, cum audisset Sanaballath, et Tobias et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod edificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis.

1 Tobias] Tobia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,2 
Miserunt Sanaballath et Gosem ad me dicentes : Veni et percutiamus fedus pariter in viculis in campo uno. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
marg.| marg.| PERCUTIAMUS. Beda Venerabilis BEDA. Hostes sancte civitatis persuadebant Neemie in campestria descendere et fedus pacis secum inire mactatis simul vitulis in testimonium compacti federis, sed ille ne opus religiosum negligatur in montanis perseverat. Sic et heretici et catholici falsi volunt cum veris catholicis pacis consortium habere, non ut ipsi ad arcem catholice fidei et operationis ascendant, sed ut eos potius, quos in culmine virtutum commorantes aspiciunt, ad infima operum vel pravorum dogmatum descendere cogant. Bene autem  in campo uno volunt cum Neemia pactum inire, quia in eadem libertate latioris vite quam sequuntur omnes consequenter resolvi desiderant. Bene idem {t. 2 : Erfurt, f. 146va ; facsim., p. 292a} [Rusch, f. 146va ] pactum cum eo in vitulis pariter mactatis volunt inire, quia falsi fratres orationis sue vel actionis Deo hostias una cum veris catholicis gestiunt offerre ut veri fideles crediti per victimam communionis veros catholicos corrumpere possint. Sed Neemias personam fidelium doctorum tenens, nec ad profanos descendere, nec eorum hostiis inquinari consentit, sed inceptis virtutum operibus devotus persistit et quo acrius terrere nituntur, eo magis bene operando ipsis terribilis efficitur. Unde in sequentibus dicitur :  Omnes autem hi terrebant nos etc. Similiter ergo nos in spiritali structura, quia versutus hostis semper manus nostras temptat impedire curemus eas semper divino auxilio confortare.||

uno plerique codd. Rusch] Ono Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,3 
Misi ergo ad eos nuntios {t. 2 : Erfurt, f. 146va ; facsim., p. 292a} [Rusch, f. 146va ] dicens : Opus grande ego facio et non possum descendere ne forte negligatur cum venero et descendero ad vos.
Numérotation du verset 2Esr. 6,4 
Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis iuxta sermonem priorem.
Numérotation du verset 2Esr. 6,5 
Et misit ad me Sanaballath iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistolam habebat in manu scriptam hoc modo.
Numérotation du verset 2Esr. 6,6 
In gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudei cogitetis rebellare et propterea edifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam.
Numérotation du verset 2Esr. 6,7 
Et prophetas posueris qui predicent de te in Hierusalem dicentes : Rex in Iudea est. Auditurus est rex verba hec. Idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter.
Numérotation du verset 2Esr. 6,8 
Et misi ad eos dicens : Non est factum secundum verba hec que tu loqueris de corde enim tuo tu componis hec.
Numérotation du verset 2Esr. 6,9 
Omnes enim hi terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostre ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas.

enim] autem Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,10 
Et ingressus sum
marg.| marg.| ET INGRESSUS. Pulsatus insidiis hostium Neemias domum Samaie quasi amici et fratris ingreditur, sed ipsum insidiatorem et hostem invenit tamquam externorum donis et amicitia corruptum. Semper enim electi habent foris pugnas intus timores, nec solum apostoli sed et prophete periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis ex falsis fratribus suspectam vitam agebant.||
domum Samaie filii Dalaie filii Metabeel secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis, quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te.
Numérotation du verset 2Esr. 6,11 
Et dixi : Num quisquam similis mei fugit ? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet ? Non ingrediar.
Numérotation du verset 2Esr. 6,12 
Et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me {t. 2 : Erfurt, f. 146vb ; facsim., p. 292b} [Rusch, f. 146vb ] et Tobias et Sanaballath conduxissent eum.
Numérotation du verset 2Esr. 6,13 
Acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberem malum quod exprobrarent mihi.

haberem] haberent Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,14 
Memento mei Domine pro Tobia et Sanaballath iuxta opera eorum talia, sed et Noadie prophete et ceterorum prophetarum qui terrebant me.

mei Domine] inv. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,15 
Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebus.
marg.| marg.| MENSIS  ELUL. Beda Venerabilis BEDA. Qui secundum Hebreos sextus est et apud Romanos september appellatur. Et recte murus sancte civitatis sexto anni mense completur, ut etiam hoc tempore perfecta fidelium, vel penitentie, vel innocentie actio designetur. Senario enim perfectio boni operis designatur. Vel quia Deus sexto die creationem mundi consummavit et in septimo requievit. Vel quia nos in sex huius seculi etatibus bonis operibus desudare, in septima autem que est in alia vita sabbatum animarum voluit sperare. Recte etiam vicesimo quinto eiusdem mensis die completur propter quinque sensus corporis quorum ministerio bona foris operari debemus. Sicut enim quinarius simplex solet hos sensus significare, ita per seipsum multiplicatus et ad vicesimum quintum perductus eosdem maiori perfectione demonsrat. Perficimus ergo muros Hierusalem vicesimo quinto mensis sexti, cum omnes sensus corporis nostri diligenter divinis mancipatis ministeriis cepta virtutum {t. 2 : Erfurt, f. 146vb ; facsim., p. 292b} [Rusch, f. 146vb ] studia ad finem firma perducimus queque ad munitionem catholice pacis fideliter agere ceperimus efficaciter iuvante Deo complemus. Bene etiam muri quinquaginta duobus diebus dicuntur esse completi. Quinquagesimus enim penitentie et remissionis est psalmus in quo de huius edificatione civitatis orans propheta dicit : « Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion ut edificentur muri Hierusalem ». Quinquagesimo die dominice resurrectionis Spiritus sanctus advenit per quem devotio nobis penitendi et penitentibus venia confertur. Duo autem sunt precepta caritatis Dei scilicet amor et proximi, quibus data nobis per ipsum sanctum indulgentia peccatorum pro eterna vita laborare iubemus. Ideoque murum reedificantes cives quinquaginta duobus diebus restaurant, quia hec est iustorum in hac vita perfectio ut que deliquerunt penitendo per gratiam divine inspirationis castigent et deinceps se in Dei et proximi dilectione in bonis operibus adornent.||

Cf. Gn. 1, 31 ; Gn. 2, 2.
Ps. 50, 20.
Cf. Mt. 21, 37-40.
Numérotation du verset 2Esr. 6,16 
Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universe gentes
marg.| marg.| UNIVERSE  GENTES. Beda Venerabilis BEDA. Qui autem structores sancte civitatis terrere volebant, ut ab opere retarderent completa constructione timent et animo concidunt scientes quod edificatio illa Deo auctore cepta esset et completa. Sic in Ecclesia cum virtutum structura firma surrexerit, timent immundi spiritus et viribus nostris temptatio eorum repellitur et ad nostram victoriam proficit. Heretici quoque et falsi catholici constanti bonorum fide per dilectionem operante aut corriguntur emendati, aut caventur manifestati et ab Ecclesia expulsi.||
que erant in circuitu nostro et conciderent intra semetipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
Numérotation du verset 2Esr. 6,17 
Sed et in diebus illis multe optimatum Iudeorum epistole mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos.

optimatum] optimatium Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,18 
Multi enim erant in Iudea habentes iuramentum eius quia gener erat Sechenie filii Iorei et Iohannan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachie,

Iorei] Orei Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,19 
sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Esr. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber19.xml&chapitre=19_6)