initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<19. *Liber Neemiae vel Esdrae secundus*>

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Esr. 7,1 
Postquam autem edificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores
interl.|  cantores sunt qui dulcedine celestis patrie pia voce predicant
marg.|  POSTQUAM  AUTEM etc. Mystice. Ubi Ecclesie murus collectis ad fidem novis populis vel correctis his qui erraverant edificatus fuit, mox ponende sunt value regularis discipline, ne diabolus qui quasi « leo rugiens » circuit ut in ovile Dei possit irrumpere.
marg.|  RECENSUI  IANITORES. Ianitores qui scilicet claves regni celorum perceperunt, ut dignos et humiles suscipiant superbos vero et indignos ab ingressu superne civitatis arceant dicendo : « Non est tibi pars neque sors in sermone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram Deo ».

a 1Pt. 5, 8.
b Act. 8, 21.
et levitas
interl.|  Levite sunt qui erga divini cultus obsequium semper vigilant
Numérotation du verset 2Esr. 7,2 
precepi Aneni fratri meo et Ananie principi domus de Hierusalem. Ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur.
Numérotation du verset 2Esr. 7,3 
Et dixi eis : Non aperiantur porte Hierusalem usque {t. 2 : Erfurt, f. 147ra ; facsim., p. 293a} [Rusch, f. 147ra ] ad calorem solis.
marg.|  NON  APERIANTUR  PORTE  HIERUSALEM  USQUE  AD  CALOREM  SOLIS. Id est toto tempore noctis ne aut in tenebris hostis irrumpat, aut aliquis civium incautus exiens ab hoste captus pereat. Quod {t. 2 : Erfurt, f. 147ra ; facsim., p. 293a} [Rusch, f. 147ra ] etiam tota nocte huius seculi custodes animarum debent vigilantes agere, ne illis negligenter agentibus diabolus cohortem fidelium turbans irrumpat, vel quemlibet perditurus rapiat. Apparente autem sole iustitie et clarescente luce beatitudinis future iam non erit opus claustris continentie, quia nec adversariis dabitur ultra facultas impugnandi vel temptandi eterna cum principe suo ultione damnatis, unde : « Et porte eius non claudentur per diem nox enim non erit illic » etc.

Apc. 21, 25.
Cumque adhuc assisterent clause porte sunt et oppilate et posui custodes de habitatoribus Hierusalem, singulos per vices suas
marg.|  ET  POSUI  CUSTODES. Custodes animarum non sunt de neophitis vel de plebe constituendi, sed de illis qui a certamine vitiorum Dei gratia liberati, iam mentem in   Hierusalem , id est in visione tranquille pacis habent quorum « conversatio in celis est ».
marg.|  Aliis enim consummato cursu de hac luce subtractis. Alii mox substituuntur ne umquam desint qui pacem Ecclesie excubando ambiant propter timores nocturnos, secundum illud : « Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ».
marg.|  Hec illi tempori typice conveniunt, quo seminato per apostolos longe lateque Dei verbo totus orbis novum fidei germen accepit, necdum Ecclesie edificate, sed tantum auditu verbi et sacramentis populi adhuc rudes erant imbuti. Ideo congregatis non solum optimatibus sed et vulgo diligenter eorum numerum recensere curavit, ut perspecta omnium summa discerneret qui in Hierusalem qui in aliis civitatibus habitare deberent.

Phil. 3, 20.
Ps. 44, 17.
et unumquemque contra domum suam.
marg.|  UNUMQUEMQUE. Sic enim custodia Ecclesie perficitur, si quisque ita sollicitudinem omnium fidelium gerat, ut specialiter eis quibus - Deo auctore - prelatus est curam diligentioris studii impendat.
Numérotation du verset 2Esr. 7,4 
Civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus edificate.
Numérotation du verset 2Esr. 7,5 
Dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo.

Deus - autem - dedit ΩS Ed1455 Rusch Clementina etc.] Dedit autem Deus inv Weber Cf. 1Esr. 2.
Numérotation du verset 2Esr. 7,6 
Isti filii provincie qui ascenderunt de captivitate transmigrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Hierusalem et in Iudeam unusquisque in civitatem suam.

transmigrantium ΩS Ed1455 Rusch etc.] migrantium Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,7 
Qui venerant cum Zorobabel, Iosue, Neemias, Azarias, Raamias, Naamin, Mardocheus, Belsar, Mespharat, Begguai, Naum, Baana. Numerus virorum populi Israel :

venerant] venerunt Weber | Iosue ΩSM Ed1455 Rusch Clementina etc.] Hiesue Weber | Naamin] Naamni Weber | Mespharat Ed1455 Rusch ] Mespharath Weber | Begguai] Beggoai Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,8 
filii Pharos : duo millia centum septuaginta duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,9 
Filii Saphatie : trecenti septuaginta duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,10 
Filii Area : sexcenti quinquaginta duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,11 
Filii Phetmoab filiorum Iosue et Ioab : duo millia octingenti decem et octo.

Iosue Ed1455 Rusch Clementina etc.] Hiesue Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,12 
Filii Elam : mille octingenti quinquaginta quattuor.
Numérotation du verset 2Esr. 7,13 
filii Zethua10   : nongenti11  quadraginta quinque.

10  Zethua Weber ] Cethua Rusch 11  nongenti Ed1455 Rusch ] octingenti Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,14 
Filii Zachai : septingenti sexaginta.
Numérotation du verset 2Esr. 7,15 
Filii Bennui : sexcenti quadraginta octo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,16 
Filii Bebai : sexcenti viginti octo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,17 
Filii Azgad : duo millia trecenti viginti duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,18 
Filii Adonicam12   : sexcenti sexaginta septem.

12  Adonicam] Adonicham Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,19 
Filii Beguai13   : duo millia sexaginta septem.

13  Beguai Ed1455 Rusch Clementina etc.] Baggoaim Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,20 
Filii Adin : sexcenti quinquaginta quinque.
Numérotation du verset 2Esr. 7,21 
Filii Ather filii Ezechie : nongenti14  octo.

14  nongenti Ed1455 Rusch etc.] nonaginta Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,22 
Filii Asem : trecenti viginti octo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,23 
Filii Besai : trecenti viginti quattuor.
Numérotation du verset 2Esr. 7,24 
Filii Areph : centum duodecim.
Numérotation du verset 2Esr. 7,25 
Numérotation du verset 2Esr. 7,26 
Viri Bethleem et Nethupha15   : centum octoginta octo.

15  Nethupha Rusch ] Neptupha ΛL Φ S2 ΩJM, Nepthupha ΨD, Netupha Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,27 
Viri Anathoth16   : centum viginti octo.

16  Anathoth Weber ; cf. 1Esr. 7, 23] Anathot ΩM Ed1455 Rusch etc.
Numérotation du verset 2Esr. 7,28 
Viri Bethamoth : quadraginta duo17  18  .

17  Bethamoth Rusch etc. Weber ] Bethazmoth Clementina 18  Cf. Ios. 15, 59 : Bethanoth.
Numérotation du verset 2Esr. 7,29 
Viri Chariathiarim Cephira et Beroth : septingenti quadraginta tres.
Numérotation du verset 2Esr. 7,30 
Viri Rama et Nebo19   : sexcenti viginti unus.

19  Nebo Ed1455 Rusch ] Geba Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,31 
Viri Machmas : centum viginti duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,32 
Viri Bethel et Chai20   : centum viginti tres.

20  Chai Ed1455 Rusch ] Hai Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,33 
Viri Nebo alterius : quinquaginta duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,34 
Viri Elam alterius : mille ducenti quinquaginta quattuor.
Numérotation du verset 2Esr. 7,35 
Filii Arem : trecenti viginti.
Numérotation du verset 2Esr. 7,36 
Filii Hiericho : trecenti quadraginta quinque.
Numérotation du verset 2Esr. 7,37 
Filii Lodadin21  et Ono : septingenti viginti unus.

21  Lodadin Ed1455 Rusch ] Lod Adid Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,38 
Filii Senaa : tria millia nongenti triginta.
Numérotation du verset 2Esr. 7,39 
Sacerdotes : filii Idaia in domo Iesue22  nongenti septuaginta tres.

22  Iesue Rusch Clementina ] Iosua Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,40 
Filii Emmer : mille quinquaginta duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,41 
Filii Phassur : mille ducenti quadraginta septem.
Numérotation du verset 2Esr. 7,42 
Filii Arem mille decem et septem. Levite :
Numérotation du verset 2Esr. 7,43 
filii Iosue et Cedmiel23  filiorum

23  Cedmi(h)el Ed1455 Rusch Clementina ] Cadmihel Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,44 
Oduie24   : septuaginta quattuor. Cantores :

24  Oduie] Oduia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,45 
filii Asaph centum quadraginta octo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,46 
Ianitores : filii Sellum, filii Ather, filii Thelmon25  , filii Accub, filii Atita26  , filii Sobai centum triginta octo.

25  Thelmon ΩSJ Ed1455 Rusch ] Telmon Weber 26  Atita Weber ] Athita Cava Ed1455 Rusch , Attita ΩS, Hatita Clementina
Numérotation du verset 2Esr. 7,47 
Nathinnei : filii Soa, filii Asupha27  , filii Thebaoth28  ,

27  Asupha ΩJ Ed1455 Rusch ] Asfa Weber 28  Thebaoth ΩSJ Ed1455 Rusch ] Tebaoth Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,48 
filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon29  , filii Lebana, filii Asaba30  , filii Selmon,

29  Phadon Rusch Clementina ] Fado Weber 30  Asaba] Hagaba Clementina , Agaba Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,49 
filii Anan, filii Geddel, filii Gaer31  ,

31  Gaer Rusch Weber ] Gaher ΩJ Clementina
Numérotation du verset 2Esr. 7,50 
filii Raahia32  , filii Rasin33  , filii Nechoda34  ,

32  Raahia Ed1455 Rusch ] Raaia Weber | 33  Rasin Ed1455 Clementina Rusch ] Rasim Weber | 34  Nechoda ΩJ Ed1455 Rusch ] Necoda Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,51 
filii Iezem35  , filii Aza, filii Phasea36  ,

35  Iezem Ed1455 Rusch (Iezê)] Gezem Weber 36  Phasea] Fasea Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,52 
filii Besai, filii Munim, filii Nephusim,
Numérotation du verset 2Esr. 7,53 
filii Bechue37  , filii Acupha, filii Azur38  ,

37  Bechue ΩM Ed1455 Rusch ] Becbuc Weber 38  Azur Ed1455 Rusch ] Arur Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,54 
filii Besluth39  , filii Maida40  , filii Arsa,

39  Besluth] scrips., Beslut Rusch , Besloth Weber 40  Maida Ed1455 Rusch ] Meida Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,55 
filii Bercos41  , filii Zizara42  , filii Thema,

41  Bercos Weber ] Berchos Rusch 42  Zizara] Sisara Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,56 
filii Nasia43  , filii Athupha44  ,

43  Nasia Ed1455 Rusch Clementina ] Nesia Weber 44  Athupha] Atipha Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,57 
filii servorum Salomonis, filii Sothai45  , filii Sophereth46  , filii Pheruda47  ,

45  Sothai] Sotai Weber | 46  Sophereth Weber ] Ed1455 Rusch tantum | 47  Pheruda Ed1455 Rusch ] Pherida Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 7,58 
filii Iahala48  , filii Dercon, filii Geddel49  ,

48  Iahala Rusch Weber ] Iac(h)ala Ω49  Geddel Weber ] Gedel Ed1455 Rusch , Ieddel Clementina
Numérotation du verset 2Esr. 7,59 
filii Saphatia, filii Achil50  , filii Phocereth qui erat ortus ex Asbaim51  filio Amon52  .

50  Achil] Athil Weber | 51  Asbaim] Sabaim Weber | 52  Amon] Ammon Rusch |
Numérotation du verset 2Esr. 7,60 
Omnes Nathinnei {t. 2 : Erfurt, f. 147va ; facsim., p. 294a} [Rusch, f. 147va ] et filii servorum Salomonis : trecenti nonaginta duo.
Numérotation du verset 2Esr. 7,61 
Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmala53   : Thelarsa, Cherub, Adon54  et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israel essent.

53  Thelmala Ed1455 Rusch ] Thelmella Weber 54  Adon] Addon Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,62 
Filii Dalaia, filii Tobia, filii Nechoda55   : sexcenti quadraginta duo.

55  Nechoda ΩJ Ed1455 Rusch ] Negoda ΩM ΩS, Necoda Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,63 
Et de sacerdotibus : filii Iobia56  , filii Accos, filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditidis57  uxorem et vocatus est nomine eorum.

56  Iobia Ed1455 Rusch ] Abia Weber 57  Galaaditidis Ω Ed1455 ] Galaaditis ΨD ΩM Clementina , Galaditidis ΩS, Galaditis Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,64 
Hi quesierunt Scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio.
Numérotation du verset 2Esr. 7,65 
Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus.
Numérotation du verset 2Esr. 7,66 
Omnis multitudo quasi unus quadraginta duo millia sexcenti sexaginta,
Numérotation du verset 2Esr. 7,67 
absque servis et ancillis eorum qui erant septem millia trecenti triginta58  septem et inter eos cantores et cantrices ducente59  .

58  triginta] + et Weber 59  ducente] + quadraginta quinque Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,68 
Equi eorum : sexcenti triginta septem, muli eorum : ducenti quadraginta quinque60 

60  Equi eorum… quinque Ed1455 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,69 
cameli : quadringenti triginta quinque, asini : sex millia septingenti viginti.
Numérotation du verset 2Esr. 7,70 
Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
Numérotation du verset 2Esr. 7,71 
Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia et argenti mnas61  duo millia ducentas.

61  mnas Ω Rusch Clementina ] minas Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,72 
Et quod dedit reliquus populus auri drachmas viginti millia et argenti mnas62  duo millia et tunicas sacerdotales sexaginta septem.

62  mnas Ω Rusch Clementina ] minas Weber
Numérotation du verset 2Esr. 7,73 
Habitaverunt autem sacerdotes et levite et ianitores et cantores et reliquum vulgus et {t. 2 : Erfurt, f. 147vb ; facsim., p. 294b} [Rusch, f. 147vb ] Nathinnei et omnis Israel in civitatibus suis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Esr. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber19.xml&chapitre=19_7)