|
<19. *Liber Neemiae vel Esdrae secundus*>Capitulum 9
Numérotation du verset
2Esr. 9,1
In die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Israel in ieiunio et in saccis et humus super eos.
marg.|
IN
DIE
AUTEM. Beda VenerabilisBEDA. Notanda correcti populi devotio. Completa enim rite sollemnitate, uno tantum intermisso die mox in ieiunio et penitentia sponte convenerunt, ut quod gerendum audierant diligenter gererent, separando scilicet seipsos mente et corpore a consortio eorum qui a Domino alieni sunt ne per eorum consortium in similia mala reciderent que vix post longa tempora evaserant. Nos igitur quidquid in publica sinaxi vel auditorio faciendum cognovimus, mutua inter nos collocutione tractemus et qualiter singula castigatione {t. 2 : Erfurt, f. 148vb ; facsim., p. 296b}
[Rusch, f. 148vb ] cordis vel corporis complere valeamus sollerter perquiramus. Maxime autem probatur vite correctionis industria cum subditur :
Et consurrexerunt ad standum
etc.
Numérotation du verset
2Esr. 9,2
Et separatum est semen filiorum Israel ab omni filio alienigena et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum.
Numérotation du verset
2Esr. 9,3
Et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die et quater in nocte1
confitebantur et adorabant Dominum Deum suum.
marg.|
ET
2
CONSURREXERUNT. Quis non miretur tantum populum tantam habuisse pietatis curam ut
quater in die
, id est mane hora tertia, sexta et nona quibus orationi vel psalmodie vacandum erat, auditui legis divine se traderet quo innovata in Deum mente purior et devotior ad deprecandum3
eius misericordiam rediret, et
in nocte quater
excusso torpore4
somni ad confitendum peccata et veniam postulandam5
exsurgeret. Unde, ut reor, mos in Ecclesia pulcherrimus inolevit6
ut per singulas divine psalmodie horas lectio de veteri et novo Testamento cunctis audientibus dicatur et sic apostolicis et propheticis confirmati verbis ad instantiam orationis genua flectant et nocturnis horis cum a ceteris laboribus cessatur divinis lectionibus aures liberius commodantur7
.8
a
a
Cf. Beda Venerabilis, In Esr. et Neh., lib. 3, CCSL 119A, p. 372.1318-1332 : « Quis enim non miretur tantum populum tam eximiam habuisse curam pietatis ut quater in die, hoc est primo mane tertia hora sexta et nona quibus orationi siue psalmodiae uacandum erat, auditui se legis diuinae contraderent quo innouata in deum mente purior ac deuotior ad deprecandam eius misericordiam rediret sed et in nocte quater excusso torpore somni ad confitenda peccata sua et postulandam ueniam exsurgerent. Quo exemplo reor in ecclesia morem inoleuisse pulcherrimum ut per singulas diurnae psalmodiae horas lectio una de ueteri siue nouo testamento cunctis audientibus ex corde dicatur et sic apostolicis siue propheticis confirmati uerbis ad instantiam orationis genua flectant sed et horis nocturnis cum a laboribus cessatur operum liberas auditui lectionum diuinarum aures accommodent ». 1
in nocte ΩS ΩJ
Rusch
]
om. Weber
2
Et] B<eda>
praem.
T20
|
3
deprecandum] –dam T20
|
4
torpore] tempore T20
|
5
postulandam] –lendam T20
|
6
ut reor mos in Ecclesia pulcherrimus inolevit] in ecclesia mos inolevit ut reor pulcherrimus T20
|
7
commodantur] –dentur T20
|
Numérotation du verset
2Esr. 9,4
Surrexerunt9
autem super gradum levitarum Iosue10
et Bani et11
Cedmiel, Remmi12
, Sabnia13
, Abani14
, Sarebias, Bani et Chanani15
et inclamaverunt voce magna16
Dominum Deum suum.
9
Surrexerunt ΩS ΩJ
Ed1455
Rusch Clementina
] Surrexit
Weber
|
10
Iosue] Iesue ΩJ
|
11
et
Ed1455
Rusch
…
Clementina
]
om. Weber
|
12
Remmi
Rusch
, Remni
Ed1455
]
om. Weber
|
13
Sabnia
Ed1455
Rusch
] Sebnia
Weber
|
14
Abani
Ed1455
Rusch
] Bani
Weber
|
15
et Chanani ΦVP ΨD
Rusch
(Thanani cacogr. )…
Clementina
]
om.
Ω, Chanani
Ed1455
Weber
|
16
v. m.]
inv
Ed1455
|
Numérotation du verset
2Esr. 9,5
Et dixerunt levite Iosue et Cedmiel, Bonni, Asebia, Serebia, Arebia17
, Adaia18
, Sebna, Fataia : Surgite19
, benedicite Domino Deo vestro20
ab eterno usque in eternum et benedicant nomini glorie tue excelso in omni benedictione et laude.
17
Arebia ΩJ ΩM P16744
Ed1455
Rusch
]
om. Weber
|
18
Adaia] Odaia
Clementina
, Odoia P16744
Weber
|
19
Surgite
Rusch
] Locutus est Esdras in aures populi dicens
praem. P16744,
+ et
Cava Σ
T ΩS
|
20
vestro] nostro
M² E
ΩM ΩS
|
Numérotation du verset
2Esr. 9,6
Et dixit Esdras21
:
marg.|
ET
DIXIT
ESDRAS. Usque ad finem orationis vel confessionis eius quod supra dictum est, quia confitebantur peccata sua et peccata patrum suorum plenius Esdra deprecante qualiter factum sit ostenditur.
21
Et dixit Esdras]
om. Weber
Tu ipse, Domine, solus tu fecisti celum et22
celum celorum et omnem exercitum eorum, terram et universa que in ea sunt, maria et omnia que in eis sunt et tu vivificas omnia hec et exercitus celi te adorat.
22
et]
om. Weber
Numérotation du verset
2Esr. 9,7
Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen eius Abraham23
23
Cf. Gn. 17, 5.
Numérotation du verset
2Esr. 9,8
et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo fedus ut dares ei terram Chananei, Ethei24
, Amorrei et Pheresei25
et Iebusei et Gergesei, ut dares semini eius et implesti verba tua quoniam iustus es.
24
Ethei ΩS ΩJ
Ed1455
Rusch
] Chetthei
Weber
25
Pheresei] Ferezei
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 9,9
Et vidisti afflictionem {t. 2 : Erfurt, f. 148vb ; facsim., p. 296b}
[Rusch, f. 148vb ] patrum nostrorum in Egypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrum26
.
26
Cf. Ex. 3, 7.
Numérotation du verset
2Esr. 9,10
Et dedisti signa atque27
portenta in pharaone28
et in universis servis eius et in omni populo terre illius, cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die.
27
atque
Rusch Clementina
] et
Weber
28
Pharaone Ω
Ed1455
Rusch Clementina
] Pharao
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 9,11
Et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicco29
30
, persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas31
.
29
sicco Ω
Rusch Clementina
] sicca
Weber
|
30
Cf. Ex. 14, 22.
|
31
Cf. Ex. 15, 5.
|
Numérotation du verset
2Esr. 9,12
Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebantur32
.
32
Cf. Ex. 13, 21.
Numérotation du verset
2Esr. 9,13
Ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de celo et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis cerimonias et precepta bona33
.
33
Cf. Ex. 19, 20.
Numérotation du verset
2Esr. 9,14
Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et cerimonias et legem precepisti eis in manu Moysi servi tui.
Numérotation du verset
2Esr. 9,15
Panem quoque de celo dedisti eis in fame eorum34
et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis35
, ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
34
Cf. Ex. 16, 8.35
Cf. Ex. 17, 6.
Numérotation du verset
2Esr. 9,16
Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua.
Numérotation du verset
2Esr. 9,17
Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum que feceras eis. Et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem. Tu autem Deus propitius, clemens et misericors36
, longanimis et multe miserationis non dereliquisti eos
36
Cf. Ex. 34, 6.
Numérotation du verset
2Esr. 9,18
et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem37
et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Egypto feceruntque blasphemias magnas.
37
Cf. Ex. 32, 4.
Numérotation du verset
2Esr. 9,19
Tu autem in misericordiis {t. 2 : Erfurt, f. 149ra ; facsim., p. 297a}
[Rusch, f. 149ra ] tuis multis non dimisisti eos in deserto, columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam38
et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.
38
viam Ω
Ed1455
Rusch Clementina
] via
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 9,20
Et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos39
et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti.
39
Cf. Nm. 11, 25.
Numérotation du verset
2Esr. 9,21
Quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit40
, vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt attriti.
40
Cf. Ex. 16, 35.
Numérotation du verset
2Esr. 9,22
Et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basan41
.
41
Cf. Nm. 21, 33-34 ; Ps. 134, 11.
Numérotation du verset
2Esr. 9,23
Et multiplicasti filios eorum42
sicut stellas celi43
et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent.
42
multiplicasti - filios eorum
Ed1455
Rusch Clementina
]
inv. Weber
43
Cf. Gn. 26, 4.
Numérotation du verset
2Esr. 9,24
Et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terre Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terre ut facerent eis sicut placebat illis.
Numérotation du verset
2Esr. 9,25
Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis, cisternas ab aliis fabricatas, vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et impinguati sunt et abundaverunt44
deliciis in bonitate tua magna.
44
abundaverunt] abundavere
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 9,26
Provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et proiecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandes45
.
45
Cf. 3Rg. (1Rg.) 19, 10 ; 2Par. 24, 19 ; Mt. 23, 37.
Numérotation du verset
2Esr. 9,27
Et dedisti eos in manu hostium suorum et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis sue clamaverunt ad te et tu de celo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salverent46
{t. 2 : Erfurt, f. 149rb ; facsim., p. 297b}
[Rusch, f. 149rb ] eos de manu hostium suorum47
.
46
salverent] salvaverunt
Weber
47
Idc. 3, 9.
Numérotation du verset
2Esr. 9,28
Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos. Conversique sunt et clamaverunt ad te. Tu autem de celo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus.
Numérotation du verset
2Esr. 9,29
Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt que faciet homo et vivet in eis et dederunt humerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt.
Numérotation du verset
2Esr. 9,30
Et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
Numérotation du verset
2Esr. 9,31
In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem48
nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens es tu49
.
Numérotation du verset
2Esr. 9,32
Nunc itaque Deus noster50
magne, fortis et terribilis, custodies51
pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos, reges nostros, principes nostros et sacerdotes nostros, prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.
50
noster] + Deus
Weber
51
custodies] custodiens
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 9,33
Et tu iustus in omnibus que venerunt super nos quia veritatem fecisti nobis52
, nos autem impie egimus.
52
nobis ΩS ΩJ
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
2Esr. 9,34
Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non attenderunt mandata tua et testimonia tua que testificatus es in eis.
Numérotation du verset
2Esr. 9,35
Et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu {t. 2 : Erfurt, f. 149va ; facsim., p. 298a}
[Rusch, f. 149va ] eorum, non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis.
Numérotation du verset
2Esr. 9,36
Ecce nosipsi hodie servi sumus et terra53
quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius et que bona sunt eius et nos ipsi servi sumus in ea.
53
terra Ω
Ed1455
Rusch Clementina
] terram
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 9,37
Et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus.
Numérotation du verset
2Esr. 9,38
Super omnibus ergo his nosipsi percutimus fedus
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 149va ; facsim., p. 298a}
[Rusch, f. 149va ]
PERCUTIMUS
FEDUS. Ostendit quanta devotione omnes persone eorum novum post festa Scenophegie conventum fecerint, ut scilicet tota se intentione a scelerum contagiis expurgatos, divino federi coniungerent et federis sancti condicionem sermone firmarent et scripto, et sic ab impiorum consortio separati securiores replerent opus quod dudum ceperant, id est ut congruos urbis cives de numero impiorum instituerent.
et scribimus et signant principes nostri levite nostri et sacerdotes nostri.
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Esr. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber19.xml&chapitre=19_9) |