initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<20. Liber Esdrae tertius**>

Capitulum 1

Numérotation du verset 3Esr. 1,1 
Et fecit Iosias Pascha in Hierosolymis Domino et immolavit Phase quarta decima luna primi mensis,

1 fecit ΩD P18 P59 Rusch] egit S Ω Tr621 Sabatier Clementina Weber, factum est P16744 | 2 Iosias... Domino Amiens10 Q Ω P18 P59 Tr621 Rusch Clementina etc.] pacha in Ierusalem Domino ΩM, pascham iherusalem domino deo P16744 , + suo Weber | 3 Phase P18 Rusch Weber] Pascha S Tr621 ΩM Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 1,2 
statuens sacerdotes per vices dierum stolis amictos in templo Domini.

per] secundum ΩM per vices dierum stolis amictos ΩSJ P18 P59 Rusch Clementina] secundum vices dierum vestitos stolas {vel stolis sec. man.} Tr621 ΩM , per vices stolas amictos Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,3 
Et dixit levitis sacris servis Israel ut sanctificarent se Domino in positione sancte arce Domini in domo quam edificavit Salomon filius David rex.

sancte arce Domini Ω Rusch Clementina] Domini sanctam arcam Weber 3Esr. 1, 3 (versio altera) : Dixitque levitis : sacrificate vos Domino. Et posuerunt archam sanctam in templo quod edificavit Salomon filius David rex Tr621 ΩM Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 1,4 
Non erit vobis tollere super humeros eam. Et nunc deservite Domino vestro et curam agite gentis illius Israel ex parte secundum pagos et tribus vestras10 

vestro] nostro Weber | ex parte] et parate Weber | 10  vestras] nostras Weber | 3Esr. 1, 4 (versio altera) : et dixit non portabitis archam in humeris –III- nunc (= P111 Sabatier, nc Tr621) autem servite Domino Deo vestro et populo eius Israel et componite domos (domus Sabatier) cognationum vestrarum secundum vices dierum vestrorum Tr621 Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 1,5 
secundum Scripturam David regis Israel et secundum magnificentiam Salomonis filii eius, omnes11  in templo et secundum particulam principatus paternam vestram eorum12  qui stant in conspectu fratrum13  filiorum Israel :

11  omnes] et praem. Weber | 12  eorum] + Levitarum Weber | 13  fratrum] + vestrorum Weber | 3Esr. 1, 5 (versio altera) : secundum Scripturam David regis Israel et secundum constitutionem regis Salomonis filii eius et state in sancto secundum divisiones principatus cognationum verstrarum levitarum fratrum vestrorum qui ante vos fuerunt. Et pars domus cognationis levitis Tr621 Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 1,6 
Immolate Pascha et sacrificia parate fratribus vestris et facite secundum preceptum Domini quod datum est Moysi.14 

14  3Esr. 1, 6 (versio altera) : Et immolate pascha secundum immolationem {immolationis / irit’ ?} {debitam consuetam} et sacrificate sacrificia fratribus vestris secundum constitutionem Dei que data est per manum Moysi Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 1,7 
Et donavit Iosias in plebem que inventa est ovium15  , agnorum et hedorum et caprarum triginta millia, vitulos tria millia.16 

15  ovium] oves Weber 16  3Esr. 1, 7 (versio altera) : Et donavit Iosias populo oves et agnos et hedos XXX millia et vitulorum tria millia Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 1,8 
Hec de regalibus data sunt secundum promissionem populo et sacerdotibus in Pascha17  oves numero duo millia ac vituli centum18  .

17  Pascha proper hom. Rusch Ed1460 Ed1462 ] + et Levitis. et dedit Helchias et Zaccharias et Hellus prepositi domus ipsis sacerdotibus in pascha Weber 18  ac vituli centum Amiens10 Ω Rusch Clementina] sescentas vitulos trecentos Weber | 3Esr. 1, 8 (versio altera) : de substantia regis data sunt. Et principes eius dederunt inicia populo et levitis. Elchias et Zacharias et Suelus principes templi Dei sacerdotibus dederunt ad Pascha ovium duo millia septingenta vitulos sexcenti Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 1,9 
Et Iechonias et Semeios19  et Nathanael fratres20  et Asabias et Oziel et Choraba21  in Phase oves quinque millia, vitulos quingentos22  .

19  Semeios] Sameas Weber | 20  fratres] frater Weber | 21  Choraba] scrips., Coraba Rusch, Ioram tribuni dederunt Levitis Weber | 22  quingentos] septingentos Weber | 3Esr. 1, 9 (versio altera) : Et Iechonias et Baneas et Semeas (Semeias Sabatier) et Natanahel fratres eius et Samias et Oziel et Ioram prefecti initia {initianda} dederunt levitis ad pascha ovium quinque millia et vitulos quingentos Tr621 Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 1,10 
Et cum hec23  fierent eleganter steterunt sacerdotes et levite habentes azyma per tribus 24 

23  cum hec] inv. Weber 24  3Esr. 1, 10 (versio altera) (§2t ): et directa est servitus et steterunt decenter sacerdotes et levite in stationibus suit et habebant azima secundum constitutionem ad dividendum ea populo secundum preceptum regis Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 1,11 
Et secundum partes principatus patrum in conspectu populi offerrebant25  Domino secundum ea que in libro Moysi scripta sunt26  . 27 

25  offerebant] offere Weber | 26  sunt] + et sic ad diluculum Weber | 27  3Esr. 1, 11 (versio altera) : Et immolaverunt pacha marg.| et effuderunt sacerdotes sanguinem manibus suis et immolaverunt holocausta et sic tradiderunt eis secundum divisionem cognationum ut offerrent coram populo Dei sicut scriptum est in libro Moysi Tr621 Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 1,12 
Et assaverunt Phase igni28  prout oportebat et hostias coxerunt in emolis et in29  ollis cum benevolentia.30 

28  igni] igne Weber | 29  in] om. Weber | 30  3Esr. 1, 12 (versio altera) : Et immolaverunt vitulos et assaverunt pascha sicut oportet (oportebat Sabatier) et de sacrificio coxerunt in vasis ereis et ollis cum bono odore Tr621 Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 1,13 
Et attulerunt31  omnibus qui erant ex plebe. Et post hec paraverunt sibi et sacerdotibus.32 

31  attulerunt] tulerunt Weber 32  3Esr. 1, 13 (versio altera) : et obtulerunt omnibus filiis populi et ex hic composuerunt sibi et sacerdotibus fratribus suis et filiis Aaron Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 1,14 
Sacerdotes enim offerebant33  adipes usque dum finita esset hora et levite paraverunt sibi et fratribus suis filiis Aaron.34 

33  offerebant] + hostias et Weber 34  3Esr. 1, 14 (versio altera) : Sacerdotes enim inponebant adipes et holocausta usque in noctem. [§3t] Et levite composuerunt sibi et fratribus suis filiis Aaron et psalmos percutiebant {percutiendo in psalterio reddebant modulationes} Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 1,15 
Et sacrificatores35  filii Asaph erant super ordinem eorum secundum preceptum David. Et Asaph et Zacharias et Ieddimus36  qui erat a rege37 

35  sacrificatores] sacri cantores Weber | 36  Ieddimus] Ieddinus Weber | 37  3Esr. 1, 15 (versio altera) : Et (+ psalmos Sabatier) decantabant (decantandant marg.| Tr621) filii Asaph in ordine suo secundum mandata David et Asaph et Zacharias et Sedecim (Sedecton Sabatier) prophete regis {Iosie} et principes Tr621 |
Numérotation du verset 3Esr. 1,16 
et ostiarii per singulas ianuas, ita quod38  non prevaricaret unusquisque suam39  . Fratres enim illorum40  paraverunt illis.41 

38  quod] ut Weber | 39  suam] suum vicem Weber | 40  illorum] ipsorum Levite Weber | 41  3Esr. 1, 16 (versio altera) : et ostiarii portarum non discedebant unusquisque a servitute sua quia hii fratres eorum levite composuerunt eis Tr621 |
Numérotation du verset 3Esr. 1,17 
Et consummata sunt que pertinebant ad sacrificium Domini.42 

42  3Esr. 1, 17 (versio altera) : Et directus (directum Sabatier) est et consumatus est ordo sacrificii Domini Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 1,18 
In43  illa die egerunt44  Phase et offerrebant45  hostias super Domini sacrificium46  secundum preceptum regis Iosie.47 

43  In Q Tr621 Ω Rusch Clementina] om. Weber | 44  egerunt Phase Ω Rusch Clementina] agi Weber | 45  offerebant] offeri Weber | 46  sacrificium] sacrarium Weber | 47  3Esr. 1, 18 (versio altera) : In illa die ut facerent Pascha et offerent holocausta et inponerent sacrificia super altare (aram Sabatier) Domini secundum preceptum regis Iosie Tr621 Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 1,19 II
Et egerunt48  filii Israel qui inventi sunt in tempore illo Phase49  et diem festi50  azymorum per dies septem51  .

48  egerunt] fecerunt Tr621 Sabatier | 49  Phase] Pascha S Tr621 Sabatier | 50  festi] festum Tr621 Sabatier Weber | 51  per septem dies] septem diebus Tr621 Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 1,20 
Et non est celebratum Phase tale52  in Israel a temporibus Samuel53  prophete.

52  Phase tale] Pascha talis S, pascha simile Tr621 Sabatier53  a temporibus Samuel] a t. Samuhelis S Ω Clementina, a diebus Samuel Tr621 Sabatier (ab hinc nondum percontuli versionem alteram)
Numérotation du verset 3Esr. 1,21 
Et omnes reges Israel non celebraverunt tale Pascha54  quale egit Iosias et sacerdotes et levite et Iudei et omnis Israel qui inventi sunt in commoratione Hierosolymis.

54  tale pascha] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,22 
Octavo decimo anno regnante Iosia celebratum est Phase.
Numérotation du verset 3Esr. 1,23 
Et directa sunt {t. 2 : Erfurt, f. 153rb ; facsim., p. 305b} [Rusch, f. 153rb ] opera Iosie in conspectu Domini sui in corde pleno metuentia
Numérotation du verset 3Esr. 1,24 
et que circa illum quidem conscripta sunt in pristinis temporibus, de eis qui peccaverunt quique irreligiosi fuerunt in Dominum pre omni gente55  et regnum et qui non quesierunt56  verba Domini super Israel.

55  omni gente] omnem gentem Weber 56  quesierunt] querunt ipsum et Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,25 III
Et post omnem actum hunc Iosie ascendit pharao rex Egypti veniens57  in Charchamis ab itinere58  super Euphraten et exivit in obviam illius59  Iosias.

57  veniens] + bellum abicere Weber | 58  ab itinere] om. Weber | 59  illius] illi om. Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 1,26 
Et misit rex Egypti ad Iosiam dicens : quid mihi et tibi est rex Iude?
Numérotation du verset 3Esr. 1,27 
Non sum60  missus a Domino ut pugnem contra te61  . Super Euphraten enim bellum meum est. Festinans62  descende.

60  sum] + ad te Weber | 61  ut pugnem contra te] om. Weber | 62  Festinans] Et Dominus mecum est prem. Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 1,28 
Et non est reversus Iosias63  super currum suum64  sed expugnare eum conabatur, non attendens verbum prophete65  ex ore Domini.66 

63  reversus Iosias] inv. Weber | 64  suum] om. Weber | 65  prophete] prophetie Weber | 66  3Esr. 1, 28 (versio altera) : Et noluit revocare rex (om. P111 Sabatier) Iosias currum suum et conposuit adversus eum bellum non respiciens verba (verbo P111 Sabatier) Ieremie prophete de ore Domini Tr621 Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 1,29 
sed constituit ad eum bellum in campo Maggedo67  . Et descenderunt principes ad regem Iosiam.

67  Maggedo] Metedaus Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,30 
Et dixit rex pueris suis : amovete me a prelio. Infirmatus sum enim valde. Et statim amoverunt eum pueri ipsius de acie.
Numérotation du verset 3Esr. 1,31 
Et ascendit super currum secundarium suum, et perveniens Hierosolymam vita functus est et sepultus est in paterno sepulcro.
Numérotation du verset 3Esr. 1,32 
Et in tota Iudea lugebant Iosiam68  et qui presidebant cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem et datum est hoc fieri semper in omne genus Israel.

68  Iosiam] + et lamentabat Hieremias propheta pro Iosiam Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,33 
Hec autem prescripta69  sunt in libro historiarum regum Iudee et singula gesta actus Iosie et eius gloria70  et intellectus eius in lege Domini, queque gesta sunt ab eo et que non, scripta71  sunt in libro regum Israel et Iude72  .

69  prescripta] proscripta Weber | 70  et eius gloria] eius glorie Weber | 71  non scripta] nunc conscriptaWeber | 72  Iude] Iuda Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 1,34 IV
Et assumentes qui erant ex gente Iechoniam filium Iosie constituerunt regem pro Iosia patre suo, cum esset annorum triginta73  trium.

73  triginta] viginti Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,35 
Et regnavit super Israel mensibus tribus. Et amovit eum74  rex Egypti ne regnaret in75  Hierosolymis.

74  amovit eum] amoto eo Weber 75  in] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,36 
Et mulctavit76  gentem argenti talenta centum et auri talentum unum77  .

76  Et mulctavit] Multavit Weber 77  talentum unum] talenta decem Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,37 V
Et constituit rex Egypti78  Ioachim fratrem ipsius regem Iude et Hierusalem79 

78  Egypti] + regem Weber 79  3Esr. 1, 37 (versio altera) : ipsius] eius Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 1,38 
et alligavit magistratus Ioachim et Zaracelem80  fratrem suum et81  apprehendens reduxit in Egyptum82  .

80  Et Zaracelem] Zaracele Weber | 81  et] om. Weber | 82  in Egyptum] Egypto Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 1,39 
Annorum83  erat Ioachim viginti quinque, cum regnare cepisset in terra Iuda et84  Hierusalem, et fecit malum85  in conspectu Domini.

83  Annorum] + autem Weber | 84  regnare cepisset in terra Iuda et] regnaret in terra Iudee et in Weber | 85  malum] malignum Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 1,40 
Post hunc autem ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et alligans eum in areolo86  vinculo perduxit in Babyloniam

86  areolo] ereo Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,41 
et sacra vasa87  Domini accepit Nabuchodonosor et tulit et consecravit in templo suo in Babylonia.

87  sacra vasa] de sacris vasis Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,42 
Nam de immunditia illius et irreligiositate scriptum est in libro temporum regum.
Numérotation du verset 3Esr. 1,43 VI
Et regnavit Ioachim filius ipsius pro eo. Cum autem constitutus est88  , erat annorum octo.89 

88  est] esset Weber 89  3Esr. 1, 43 (versio altera) : Et regnavit Ioachim filius eius pro eo. Cum autem constitutus (Quancstitut’ est P111*, sec. man. corr. : Quan.do. c..., quando c. Sabatier) est erat annorum octo Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 1,44 
Regnavit autem menses tres et dies decem in Hierusalem, et fecit malum90  in conspectu Domini.91 

90  malum] malignum Weber 91  3Esr. 1, 44 (versio altera) : et regnavit mensibus tribus et diebus decem in Ierusalem et malefecit in conspectu Domini Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 1,45 
Et post annum mittens Nabuchodonosor transmigravit eum in Babylonia92  simul cum sacris vasis Domini.

92  Babylonia] –niam Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,46 VII
et constituit Sedechiam regem Iuda93  et Hierusalem cum esset annorum viginti unius. Regnavit autem annis undecim.

93  Iuda] Iudee Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,47 
Et fecit malum94  in conspectu Domini et non est veritus a verbis que dicta sunt ab Ieremia propheta ex ore Domini

94  malum] malignum Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,48 
et adiuratus a rege Nabuchodonosor periurans95  discessit et indurata {t. 2 : Erfurt, f. 153va ; facsim., p. 306a} [Rusch, f. 153va ] cervice sua et corde suo transgressus est legitima Domini Dei Israel.

95  periurans] in nomine Domini peierans Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,49 
Et duces populi Domini96  multa inique gesserunt et impie egerunt super omnes imunditias gentium et polluerunt templum Domini quod sanctum97  erat in Hierosolymis.

96  Domini] et sacerdotum Weber 97  sanctum] sacratum Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,50 
Et misit Deus patrum ipsorum per angelum suum revocare eos propter quod parceret illis et tabernaculo suo.
Numérotation du verset 3Esr. 1,51 
Ipsi vero subsannabant in angelis eius et qua die locutus est Dominus, erant illudentes prophetis98  eius.

98  prophetis] –tas Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,52 
Quiusque99  ad iracundiam concitatus est100  super gentem suam propter irreligiositatem suam101  , precepit ascendere reges Chaldeorum.

99  Quiusque] Quoadusque Weber | 100  est] om. Weber | 101  irreligiositatem suam] inreligiositates Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 1,53 
Hi occiderunt iuvenes eorum102  in gladio in circuitu sancti templi eorum, et non pepercerunt iuveni et seni et virgini103  et adolescenti104  .

102  eorum] illorum Weber | 103  et seni - et virgini] inv. Weber | 104  adolescenti] + eorum Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 1,54 
Sed omnes traditi sunt in manus ipsorum et omnia sacra vasa Domini105  et regales apothecas resumentes tulerunt in Babyloniam

105  Domini] + magna et pusilla et arcam Domini Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,55 
et incenderunt domum Domini et demolierunt muros Hierusalem et turres eius incenderunt in igne.
Numérotation du verset 3Esr. 1,56 
Et consummaverunt et omnia honorifica eius et106  ad nihilum redegerunt et reliquos a gladio duxerunt107  in Babylonem.

106  et] om. Weber 107  a gladio duxerunt] abduxerunt a gladio Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,57 
Et erant servi illius108  usque dum regnarent Perse, in repletione verbi Domini in ore Ieremie,

108  illius] + et filii illius Weber
Numérotation du verset 3Esr. 1,58 
quousque benigne ageret terra sabbata sua. Omni tempore desertionis sue sabbatizavit in applicatione109  annorum septuaginta septem110  .

109  applicatione] adimpletione Weber 110  septem] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Esr. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber20.xml&chapitre=20_1)