initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<20. Liber Esdrae tertius**>

Capitulum 3

Numérotation du verset 3Esr. 3,1 XVI
Rex Darius fecit cenam magnam omnibus vernaculis suis et omnibus magistratibus Medie et Persidis
marg.| ita pharao, Assuerus et Herodes; e contra Luce. 14|||

2 Codd. : Tr621 (marg. al. man.) ; om. Rusch

1 Persidis] Persis Weber | 3Esr. 3, 1 (versio altera) : Et rex Darius ( inv. Tr621 ) facit aepulam (fecit epulum Tr621 ) grandem (-de Tr521 ) omnibus qui erant sub eo et omnibus vernaculis suis et omnibus principibus Medorum et Persarum P111 Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 3,2 
et omnibus purpuratis et pretoribus et consulibus et prefectis sub illo, ab India usque Ethiopiam centum viginti septem provinciis.

3Esr. 3, 2 (versio altera) : et omnibus regibus et ducibus et prepositis locorum et prefectis omnibus qui sub eo erant ab India usque Ethiopiam centum viginti octo regulis Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 3,3 XVII
Et cum manducassent et bibissent et satiati revertebantur, tunc Darius rex ascendit in cubiculo suo et dormivit et expergefactus est.

3Esr. 3, 3 (versio altera) : Et cum manducassent et bibissent satiati discesserunt. Tunc Darius rex recepit se in cubiculum suum et dormivit et expergefactus est Tr6211 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 3,4 
Tunc illi tres iuvenes, corporis custodes qui custodiebant {t. 2 : Erfurt, f. 154ra ; facsim., p. 307a} [Rusch, f. 154ra ] corpus regis, dixerunt alter alteri :

alteri] altero Weber
Numérotation du verset 3Esr. 3,5 
Dicamus unusquisque nostrum sermonem qui precellat; et cuiuscumque apparuerit sermo sapientior alterius, dabit illi Darius rex dona magna,

magna] + et epinicia magna Weber
Numérotation du verset 3Esr. 3,6 
purpura cooperiri et in auro bibere et super aurum dormire et currum aureo freno et cidarim byssinam et torquem circa collum,
Numérotation du verset 3Esr. 3,7 
et secundo loco sedebitur a Dario propter sapientiam suam et cognatus Darii vocabitur.

sedebitur] sedebit Weber
Numérotation du verset 3Esr. 3,8 
Tunc scribentes singuli suum verbum significaverunt et posuerunt subtus cervical Darii regis

significaverunt] signaverunt Weber
Numérotation du verset 3Esr. 3,9 
et dixerunt : cumque surrexerit rex, dabimus10  illi scripta nostra11  ; et quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis, quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut scriptum est.

cumque] cum Weber | 10  dabimus] dabunt Weber | 11  nostra] sua Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 3,10 XVIII
Unus scripsit : forte12  est vinum.13 

12  forte] fortius Weber 13  3Esr. 3, 10 (versio altera) : Et unus scripsit dicens fortius est vinum P111 Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 3,11 
Alius scripsit : fortior est rex.
Numérotation du verset 3Esr. 3,12 
Tertius14  scripsit : fortiores sunt mulieres, super omnia autem vincit veritas.

14  Tertius] + autem Weber
Numérotation du verset 3Esr. 3,13 
Et cum surrexisset rex, acceperunt scripta sua et dederunt illi et legit.
Numérotation du verset 3Esr. 3,14 
Et mittens vocavit omnes magistratus Persarum et Medos15  et purpuratos et pretores et prefectos.

15  Medos] Medorum Weber
Numérotation du verset 3Esr. 3,15 
et sederunt in concilio16  et lecta sunt scripta coram ipsis.

16  concilio] consilio Weber
Numérotation du verset 3Esr. 3,16 
Et dixit : vocate adolescentes, et ipsi indicabunt verba sua, et vocati sunt et introierunt.
Numérotation du verset 3Esr. 3,17 
Et dixit illis : indicate nobis de his que scripta sunt. Et cepit prior qui dixerat de fortitudine vini,
Numérotation du verset 3Esr. 3,18 
et dixit : Viri, quam prevalet vinum omnibus hominibus qui bibunt illud. Seducit mentem.
Numérotation du verset 3Esr. 3,19 
Itemque regis et orphani facit mentem unam, item servi ac liberi, pauperis et divitis
Numérotation du verset 3Esr. 3,20 
et omnem mentem convertit in securitatem et iocunditatem et non meminit omnem tristitiam et debitum.
Numérotation du verset 3Esr. 3,21 
Et omnia precordia facit honesta, et non meminit regem nec magistratum, et omnia per talenta loqui facit.17 

17  loqui facit] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 3,22 
Et non meminerunt cum biberunt amicitiam nec fraternitatem, sed post non multum18  sumunt gladios.

18  post - non multum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 3,23 
et cum a vino merserint et surrexerint, non meminerunt que gesserunt.
Numérotation du verset 3Esr. 3,24 
prol.| O viri, num19  precellit vinum ? Quis20  sic cogitat21  facere ? Et tacuit hoc dicto.
19  num] non Weber | 20  Quis] quod Weber | 21  cogitat] cogit Weber |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Esr. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber20.xml&chapitre=20_3)