initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<20. Liber Esdrae tertius**>

Capitulum 4

Numérotation du verset 3Esr. 4,1 XIX
Et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis.

1 3Esr. 4, 1 (versio altera) : Et cepit sequens loqui qui dixerat fortiorem esse regem et dixit Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 4,2 
O viri, num precellunt homines qui terram et mare obtinent et omnia que in eis sunt ?

num] non Weber in eis-sunt] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,3 
Rex autem super omnia precellit et dominatur eorum, et omne quodcumque dixerit illis faciunt.
Numérotation du verset 3Esr. 4,4 
Et si miserit illos ad bellatores, vadunt et demoliunt montes et muros et turres,
Numérotation du verset 3Esr. 4,5 
iugulantur et iugulant, et regis verbum non pretereunt. Nam si vicerint, afferunt regi omnia quecumque predati fuerint.
Numérotation du verset 3Esr. 4,6 
Similiter et alia omnia. Quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes afferunt tributa regi.

Similiter et alii omnes] Semper et alia omnia et Weber afferunt] + regi et alter alterum cogentes afferunt Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,7 
Et ipse unus solus si dixerit occidite, occidunt. Dixerit : remittere, remittunt;

si] etsi Weber | occidite] occidere Weber | Dixerit remittite] Dixit remittere Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 4,8 
dixerit percutite, percutiunt; dixerit exterminate10  , exterminant; dixerit edificate11  , edificant;

dixit percutere] dixerit percutite Weber | 10  dixerit exterminate] dixit exterminare Weber | 11  dixerit edificate] dixit edificare Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 4,9 
dixerit excidite12  , excidunt; dixerit plantate13  , plantant.

12  dixerit excidite] dixit excidere Weber 13  dixerit plantate] dixit plantare Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,10 
Et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt et super hoc14  ipse recumbit15  et bibit et dormit.

14  hoc] hec Weber 15  recumbit] et manducat Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,11 
Hi autem custodiunt in circuitu eum et non possunt ire singuli {t. 2 : Erfurt, f. 154rb ; facsim., p. 307b} [Rusch, f. 154rb ] facere opera sua, sed16  indicto audientes sunt ei.

16  sed] + nec Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,12 
Viri17  , quomodo non precellit rex qui sic diffamatur ? Et tacuit.

17  Viri] prem. O Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,13 XX
Tertius, qui dixerat de mulieribus et veritate, hoc18  est Zorobabel, cepit loqui :

18  hoc] hic Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,14 
Viri, non magnus rex et multi homines nec vinum precellit. Quis est ergo qui dominatur eorum ?
Numérotation du verset 3Esr. 4,15 
Nonne mulieres genuerunt regem et omnem populum qui dominantur mari et terre
Numérotation du verset 3Esr. 4,16 
et ex illis nati sunt, et ipse educaverunt eos qui plantaverunt vineas, ex quibus vinum fit ?
Numérotation du verset 3Esr. 4,17 
Et ipse faciunt stolas omnium hominum, et ipse faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus.
Numérotation du verset 3Esr. 4,18 
Si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie,
Numérotation du verset 3Esr. 4,19 
omnia hec relinquentes in eam intendunt et aperto ore conspiciunt, et eam magis alliciunt19  quam aurum et argentum et omnem rem pretiosam20  .

19  magis alliciunt] eligunt magis Weber 20  pretiosam] speciosam Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,20 
Homo patrem suum21  relinquit22  qui enutriit illum23  et suam regionem, et ad mulierem suam coniungit se.

21  patrem suum] inv. Weber | 22  relinquit] derelinquit Weber | 23  illum] eum Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 4,21 
Et cum muliere remittit animam, et neque patrem meminit neque matrem neque regionem.
Numérotation du verset 3Esr. 4,22 
Et hinc oportet vos scire quoniam mulieres dominantur vestri. Nonne doletis24   ?

24  doletis] + et laboratis, et omnia mulieribus confertis et datis Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,23 
Et accipit homo gladium suum et vadit in via furta facere et homicidia et mare navigare et flumina,
Numérotation du verset 3Esr. 4,24 
et leonem videt et in tenebris ingreditur et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas, amabili sue affert.
Numérotation du verset 3Esr. 4,25 
Et iterum diligit homo uxorem suam25  magis quam patrem aut matrem.

25  uxorem suam] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,26 
Et multi dementes facti sunt propter uxores suas26  et servi facti sunt propter illas

26  uxores suas] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,27 
et multi perierunt et iugulati sunt et peccaverunt propter mulieres.
Numérotation du verset 3Esr. 4,28 
Et nunc credite mihi quia27  magnus est rex in potestate sua, quoniam omnes regiones verentur tangere eum.

27  credite mihi quia] mihi non creditis nonne Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,29 
Videbam tamen Apemen, filiam Bezacis Mirifici, concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram,
Numérotation du verset 3Esr. 4,30 
et auferentem diadema de capite eius28  et imponentem sibi et palmis cedebat regem de sinistra manu.

28  eius] regis Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,31 
Et super hoc29  rex aperto ore intuebatur eam et si arriserit 30  ei, ridet. Nam si indignata31  fuerit ei blanditur32  , donec reconcilietur33  in gratiam.

29  hoc] hec Weber | 30  arriserit] adriserit Weber | 31  indignata] indignara cacogr . Weber | 32  blanditur] + ei Weber | 33  reconcilietur] + ei |
Numérotation du verset 3Esr. 4,32 
O viri, cur non sunt fortiores mulieres34   ?

34  sunt fortiores mulieres] fortiores sunt mulieres que ista agunt Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,33 
Et tunc rex et purpurati intuebantur in35  alterutrum. Et inchoavit loqui de veritate :

35  in] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,34 
O viri, nonne fortes sunt mulieres ? Magna est terra et excelsum est celum et velox cursus solis36  ; convertit in gyro celum37  in locum suum in una die.

36  solis] + quoniam Weber 37  celum] celi et rursum revertitur Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,35 
Nonne magnificus est qui hec facit ? Et veritas magna et fortior pre omnibus.
Numérotation du verset 3Esr. 4,36 
Omnis terra veritatem invocat, celum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum.
Numérotation du verset 3Esr. 4,37 
Vinum iniquum, iniquus rex, inique mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua illorum omnia opera38  , et non est in ipsis veritas et in sua iniquitate peribunt.

38  illorum - omnia opera] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,38 
Et veritas manet et invalescit in eternum, et vivit et obtinet in secula seculorum.
Numérotation du verset 3Esr. 4,39 
Nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed que iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis et omnes benignantur in operibus eius.
Numérotation du verset 3Esr. 4,40 
Et non est in {t. 2 : Erfurt, f. 154va ; facsim., p. 308a} [Rusch, f. 154va ] iudicio eius iniquum sed39  fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium evorum. Benedictus Deus veritatis.

39  sed] eique Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,41 XXI
Et desiit loquendo. et omnes populi40  clamaverunt et dixerunt : magna est41  veritas et prevalet.42 

40  omnes populi] omnis populus Weber | 41  est] om. Weber | 42  3Esr. 4, 41 (versio altera) : Tunc omnis populus clamavit et dixit : Magna est veritaset prevalet omnibus Tr621 |
Numérotation du verset 3Esr. 4,42 
Tunc rex ait illi : pete si quid vis amplius quam que scripta sunt, et dabo tibi secundum quod inventus es sapientior proximis et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis.
Numérotation du verset 3Esr. 4,43 XXII
Tunc ait regi : memor esto voti tui43  quod vovisti edificare Hierusalem in die qua regnum accepisti,

43  tui] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,44 
et omnia vasa que accepta sunt ex Hierusalem remittere, que separavit Cyrus quando mactavit Babyloniam, et voluit44  remittere ea ibi.

44  voluit] vovit Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,45 
et tu voluisit45  edificare templum quod incenderunt Idumei, quando exterminata est Iudea a Chaldeis.

45  voluisti] vovisti Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,46 
Et nunc hoc est quod postulo domine46  et quod peto, hoc47  est maiestas a te48  postulo, ut facias votum quod vovisti regi celi ex ore tuo.

46  domine] a te domine rex Weber | 47  hoc] et hec Weber | 48  te] + quam Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 4,47 
Tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit epistolam49  ad omnes dispensatores et prefectos et purpuratos ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes edificare Hierusalem.

49  epistolam] ei epistolas Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,48 
Et omnibus prefectis qui erant in Syria50  et Phenice et Libano scripsit epistolas ut traherent51  ligna cedrina a Libano in Hierusalem ut52  edificarent cum eis civitatem.

50  Syria] Coelensyria Weber | 51  traherent] transveherent Weber | 52  ut] et prem. Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 4,49 XXIII
Et scripsit omnibus Iudeis qui ascendebant a regno in Iudeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et prefectum non supervenire ad ianuas ipsorum,
Numérotation du verset 3Esr. 4,50 
et omnem regionem quam obtinuerant esse immunem eis, et Idumei relinquent53  castella que obtinent Iudeorum,

53  relinquent] reliquant Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,51 
et in structuram templi dare54  per singulos annos talenta viginti usque dum edificaretur55 

54  dare] dari Weber 55  edificaretur] peredificaretur Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,52 
et super sacrarium holocaustomata hostilare56  quotidie, sicut habent preceptum, alia talenta decem offerre per singulos annos

56  hostilare] ustilari Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,53 
et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut esset libertas, tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus sacerdotibus qui precedunt57  .

57  precedunt] procedunt Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,54 
Scripsit autem et quantitatem et sacram stolam iussit dari in qua deservirent58 

58  in qua deservirent] qua deservirent in ea Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,55 XXIV
et levitis scripsit dare precepta59  usque in diem qua consummabitur domus et Hierusalem extruetur.60 

59  dare precepta] dari prebita Weber 60  3Esr. 4, 55 (versio altera) : Et levitis scripsit stipendia usque in diem consumationis templi Iherusalem Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,56 
Et omnibus custodientibus civitatem scripsit dare61  eis sortes et stipendia.62 

61  dare] dari Weber 62  3Esr. 4, 56 (versio altera) : omnibus custodientibus civitatem scripsit dari eis possessiones et stipendia Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,57 
Et dimisit omnia vasa que separaverat Cyrus a Babylonia et omnia quecumque dixit Cyrus et63  ipse precepit fieri et mitti Hierusalem.64 

63  et] + fieri etiam Weber 64  3Esr. 4, 57 (versio altera) : Et revocavit omnia vasa que voverat Cyrus rex revocare in Iherusalem a Babylone. Et omnia que dixerat Cyrus facere et revocare in Iherusalem et ipse preceps fieri Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,58 XXV
Et cum processisset ille adolescens, elevans faciem65  in Hierusalem benedixit regem celi66 

65  faciem] + in celum et Weber 66  3Esr. 4, 58 (versio altera) : {VII} Et cum iussisset rex hec omnia levavit faciem suam Zorobabel ad celum contra Ierusalem et benedixit Deum eeli Tr621, f. 190vb
Numérotation du verset 3Esr. 4,59 
et dixit : abs te est victoria et abs te est sapientia et claritas, et ego servus tuus67  sum.

67  servus tuus] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,60 
Benedictus es qui dedisti mihi sapientiam et tibi confitebor68  , Domine69  patrum nostrorum.

68  confitebor] confiteor Weber 69  Domine] + Deus Weber
Numérotation du verset 3Esr. 4,61 
Et accepit epistolas et profectus est in Babyloniam et venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia.
Numérotation du verset 3Esr. 4,62 
Et benedixerunt Deum patrum suorum, quoniam dedit illis remissionem et refrigerium,70 

70  3Esr. 4, 62 (versio altera) : Et benedixerunt Deum patrum suorum quia dedit eis remissionem et refrigerium Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 4,63 
ut ascenderent et edificarent Hierusalem et templum, ubi nominatum est nomen eius in ipso et exultabant cum musicis et letitia diebus septem.71 

71  3Esr. 4, 63 (versio altera) : ut ascendentes edificent ( inv. Tr621 ) Ierusalem et templum in quo edificato {pleonasmos} invocatum est nomen eius in ipso et cimbalis percuciebant cum musicis in gaudio magno diebus septem Tr621 Sabatier




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Esr. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber20.xml&chapitre=20_4)