initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<20. Liber Esdrae tertius**>

Capitulum 6

Numérotation du verset 3Esr. 6,1 
In secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et Zacharias {t. 2 : Erfurt, f. 155va ; facsim., p. 310a} [Rusch, f. 155va ] filius Addin prophete apud Iudeam et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israel super eos.

1 3Esr. 6, 1 (versio altera) : § In secundo autem anno regni Darii prophetaverunt Aggeus et Zacharias filius Sadoch prophete super Iudeos qui erant in Iudea et in Ierusalem in nomine Domini Dei Israel Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 6,2 
Tunc stans Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt edificare domum Domini que est in Hierusalem,
Numérotation du verset 3Esr. 6,3 
cum adessent eis prophete Domini et adiuvarent eos.
Numérotation du verset 3Esr. 6,XXXVIII 
In ipso tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syrie et Phenicis et Satrabuzanes et sodales eius

3Esr. 6, 3 (versio altera) -XXXVIII : In illo tempore venit super eos Sisenes prefectus Syrie et Phenecis et Sarrabuzanes et contubernales eorum Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 6,4 
et dixerunt eis : quo precipiente vobis domum hanc edificatis et tectum istud et alia omnia perficitis ? Et qui sunt structores qui hec edificant ?
Numérotation du verset 3Esr. 6,5 
Et habuerunt gratiam visitatione facta super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudeorum.

visitatione facta] visitationis facte Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,6 
Et non sunt impediti edificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur.
Numérotation du verset 3Esr. 6,7 
Exemplum epistole quam miserunt Dario : Sisennes, subregulus Syrie et Pheniciset Satrabuzanes et sodales eius in Syria et Phenice presides regi Dario salutem.
Numérotation du verset 3Esr. 6,8 
Omnia nota sint domino regi quod cum advenissemus in regionem Iudee et introissemus in Hierusalem, invenimus edificantes domum Dei magnam

domino] + nostro Weber | quod] quia Weber | invenimus] + Iudeos Weber | domum] + Dei Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 6,9 
et templum ex lapidibus politis et magnis et pretiosis materiis in parietibus;

et] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,10 
et opera illa instanter fieri et suffragare et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime perfici.
Numérotation du verset 3Esr. 6,11 
Tunc interrogavimus seniores dicentes : quo permittente vobis edificatis domum istam et opera hec fundatis ?
Numérotation du verset 3Esr. 6,12 
Ideo autem interrogavimus ut notum faceremus tibi homines et prepositos et nominum Scripturam prepositorum postulavimus illos.

interrogavimus] + eos Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,13 
At illi responderunt nobis dicentes : Nos sumus servi Domini qui fecit celum et terram.
Numérotation du verset 3Esr. 6,14 
Et edificabatur hec domus ante annos istos10  multos a rege Israel magno et fortissimo et consummata est.

10  annos istos] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,15 
Et quoniam patres nostri exacerbantes erant, peccaverunt in Deum11  Israel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonie, regis Chaldeorum

11  Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,16 
et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum duxerunt in Babyloniam.
Numérotation du verset 3Esr. 6,17 
In primo12  anno regnante Cyro rege13  Babylonie, scripsit Cyrus rex domum hanc edificare14 

12  primo] + autem Weber | 13  rege] in regione Weber | 14  3Esr. 6, 17 (versio altera) : In primo autem anno regnante Cyro (+ rege Tr621 ) regionis Babylonie scripsit rex Cyrus edificare templum hoc Tr621 Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 6,18 
et illa sacra vasa aurea et argentea que abstulerat15  Nabuchodonosor de domo que est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salmanasaro subregulo.

15  abstulerat] extulerat Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,19 
Et preceptum est eis, ut offerrent16  hec vasa et reponerent in templo quod erat in Hierusalem, et ipsum templum17  Dei18  edificare in loco suo.

16  offerrent] ferent Weber | 17  ipsum templum] inv. Weber | 18  Dei] Domini Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 6,20 
Tunc Salmanasarus subiecit fundamenta domus Domini que est in Hierusalem et exinde usque nunc edificatur et non accepit consummationem.
Numérotation du verset 3Esr. 6,21 
Nunc ergo si19  iudicatur, rex20  , perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis que sunt in Babylonia.

19  si] + hoc Weber 20  rex] a te o praem. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,22 
Et si inventum fuerit consilio Cyri regis ceptam esse structuram domus Domini que est in Hierusalem, et iudicatur21  a domino rege nostro, scribat de his nobis.

21  iudicatur] iudicabitur Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,23 
Tunc Darius rex22  precepit inquiri in bibliothecis23  , et inventus est in Ecbatanis, oppido quod est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista :

22  Darius rex] inv. Weber 23  bibliothecis Ω Rusch Clementina ] + que erant in Babylonia Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,24 XXXIX
Anno primo regnante Cyro, rex Cyrus precepit domum {t. 2 : Erfurt, f. 155vb ; facsim., p. 310b} [Rusch, f. 155vb ] Domini que est in Hierusalem edificare, ubi incendebant igni assiduo;
Numérotation du verset 3Esr. 6,25 
cuius altitudo sit cubitorum decem24  , et latitudo cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo; et impendia dari de domo Cyri regis;

24  decem Ω Rusch Clementina etc.] sexaginta Sabatier Weber , quadraginta Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 6,26 
et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, que extulit Nabuchodonosor in domum Domini que est25  in Hierusalem26  ubi erant posita ut ponantur illic.

25  in domum Domini que est] de domo que erat Weber 26  Hierusalem] + in Babyloniam, restitui in domum que est in Hierusalem Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,27 
Et precepit curam agere Sisennem, subregulum Syrie et Phenicis27  , et Satrabuzanen28  et sodales eius et qui ordinati erant in Syria et Phenice presides, ut abstinerent se ab eodem loco29  .

27  Phenicis] Foenices Weber | 28  Satrabuzanen] scrips. , Satrabuzanê Rusch , Satrabozanen Weber | 29  loco Ω Rusch Clementina ] + sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudee et seniores Iudeorum domum Domini illam edificare eodem loco Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 6,28 
Et ego quoque precepi in totum edificare et prospexi30  , ut adiuvet31  eos qui sunt ex captivitate Iudeorum, donec consummeretur32  templum edis Domini;

30  prospexi Ω Rusch Clementina ] prospici Weber | 31  adiuvet] adiuvent Weber | 32  consummeretur] consummetur Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 6,29 
et a vexatione33  tributorum Celesyrie34  et Phenicis diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium Domini, Zorobabel prefecto ad tauros et arietes et agnos,

33  vexatione] ab exactione Weber 34  Celesyrie] Syrie Coeles Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,30 
similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in Hierusalem dictaverint35  consumi quotidie sine ulla dilatione,

35  dictaverint] dictaverunt Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,31 
ut offerantur libationes summo Deo36  pro rege et pueris eius, et orent pro ipsorum vita.

36  summo Deo] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,32 
Et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his que scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis propriis et37  suspendantur, et bona ipsorum regi ascribantur.

37  et] + super hoc Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,33 
Propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam que est in Hierusalem.
Numérotation du verset 3Esr. 6,34 
Ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum hec fieri.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Esr. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber20.xml&chapitre=20_6)