initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<20. Liber Esdrae tertius**>

Capitulum 7

Numérotation du verset 3Esr. 7,1 
Tunc Sisennes, subregulus Celesyrie et Phenicis et Satrabuzanes et sodales eius obsecuti his que a Dario rege erant decreta,

1 Phenicis] Foenicen Weber 2 erant decreta] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,2 
insistebant sacrosancta opera diligentissime cooperantes cum senioribus Iudeorum, principibus Syrie.

sacrosancta opera] sacrosanctis operibus Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,3 
Et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zacharia prophetis.
Numérotation du verset 3Esr. 7,4 
et consummaverunt omnia per preceptum Domini Dei Israel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxerxis regis Persarum.

omnia] ea Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,5 
Et consummata est domus nostra usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis.

nostra] sancta Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,6 XL (XIX)
Et fecerunt filii Israel et sacerdotes et levite et ceteri qui erant ex captivitate, qui appositi sunt, secundum ea que scripta sunt in libro Moysi.

3Esr. 7, 6 : {XIX} Et fecerunt filii Israel et sacerdotes et Levite et ceteri qui erant de captivitate qui iuncti sunt eis secundum legem que scripta sunt in libro Moysi Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 7,7 
Et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos
Numérotation du verset 3Esr. 7,8 
et hedos pro peccatis universi Israel duodecim secundum numerum tribuum Israel.
Numérotation du verset 3Esr. 7,9 
Et steterunt sacerdotes et levite amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israel secundum librum Moysi et ostiarii per singulas ianuas.
Numérotation du verset 3Esr. 7,10 XLI (XX)
Et egerunt filii Israel cum his qui erant ex captivitate illud Phase quarta decima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et levite.

3Esr. 7, 10 (versio altera) : {XX} Et fecerunt filii Israel cum his qui erant de captivitate Pascha quarta decima die mensis primi qui (quando Tr621 ) sacrificati sunt sacerdotes et Levite pariter Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 7,11 
Omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati quia levite simul omnes sanctificati sunt.

Omnes] Et praem. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,12 
Et immolaverunt Phase universi {t. 2 : Erfurt, f. 156ra ; facsim., p. 311a} [Rusch, f. 156ra ] filii captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimetipsis.

universi filii] universis filiis Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,13 
Et manducaverunt filii Israel qui erant ex captivitate, omnes qui remanserant10  ab omnibus execrationibus gentium terre querentes Dominum,

10  remanserant] recesserant Weber
Numérotation du verset 3Esr. 7,14 
et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini11  ,

11  3Esr. 7, 14 (versio altera) : Et adduxerunt soleria {sollempnia Tr621 Sabatier } azymorum septem diebus epulantes in conspectu Domini Tr621 Sabbatier
Numérotation du verset 3Esr. 7,15 
quoniam convertit consilium12  regis Assyriorum in eos13  , confortare manus eorum ad opera14  Domini Dei Israel.

12  consilium Weber ] concilium Rusch | 13  eos] eis Weber | 14  opera] + manus Weber |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Esr. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber20.xml&chapitre=20_7)