initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<20. *Liber Esdrae tertius*>

Capitulum 8

Numérotation du verset 3Esr. 8,1 XLI (XXI)
Et post hunc regnante Artaxerxe Persarum rege, accessit Esdras filius Azarie, filii Helchie, filii Solome,

1 Solome] Saleme Weber | 3Esr. 8, 1 (versio altera) : {XXI} Et post hec verba regnante Arthaxerse rege Persarum ascendit Esdras filius Aruel filii Azarie filii Celcie filii Selomi (Selem Tr621 ) Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 8,2 
filii Sadoc, filii Achitob, filii Ameri, filii Azael, filii Bocci, filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazari, filii Aaron primi sacerdotis.

Sadoc] Sadduc Weber | Azael] Azaei Weber | Bocci] Bocce Weber | Abisue] Abisei Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 8,3 
Hic Esdras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi, que data est a Domino Israel dicere et facere.
Numérotation du verset 3Esr. 8,4 
Et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius.
Numérotation du verset 3Esr. 8,5 
Et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israel et sacerdotibus et levitis et sacris cantoribus templi et ostiariis et servis templi in Hierusalem,
Numérotation du verset 3Esr. 8,6 
anno septimo regnante Artaxerxe, in quinto mense; hic annus septimus est regni, exeuntes de Babylonia novilunio quinti mensis,

exeuntes] + enim Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,7 
venerunt Hierosolymam iuxta preceptum illius secundum prosperitatem itineris a Domino ipso data eis.

preceptum illius secundum] prebitam illis Weber data eis] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,8 XLII
In his enim Esdras magnam disciplinam obtinebat ne pretermitteret quicquam eorum que essent ex lege Domini et preceptis, et docendo universum Israel omnem iustitiam et iudicium.

iudicium] iudicia Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,9 
Accedentes autem qui scribebant scripta Artaxerxis regis, tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerxe rege ad Esdram sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius exemplum subiectum est10   :

10  exemplum subiectum - est] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,10 
Rex Artaxerxes Esdre sacerdoti et lectori legis Domini salutem.
Numérotation du verset 3Esr. 8,11 
Humanior11  ego iudicans in12  beneficiis precepi eis13  qui desiderant ex gente Iudeorum sua sponte et ex sacerdotibus et levitis qui sunt in regno meo comitari tecum in Hierusalem.

11  Humanior] Humaniora Weber | 12  in] etiam Weber | 13  eis] eos Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 8,12 
Si qui ergo cupiunt ire tecum, conveniant et proficiscantur, sicut placuit mihi et septem amicis meis consiliariis,
Numérotation du verset 3Esr. 8,13 
ut visitent ea que aguntur secundum Iudeam et Hierusalem observantes sicut habes in lege Domini,
Numérotation du verset 3Esr. 8,14 
et ferant munera Domino Israel, que vovi ego et amici, Hierusalem et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in regione Babylonie, Domino in Hierusalem cum illo,
Numérotation du verset 3Esr. 8,15 
quod est donatum14  pro ipsa gente in templo15  Domini eorum quod est in Hierusalem, ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros et arietes et agnos et hedos et que his sunt congruentia,

14  est donatum] inv. Weber 15  templo] templum Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,16 
ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Hierusalem.
Numérotation du verset 3Esr. 8,17 
Et omnia quecumque volueris cum patribus16  tuis facere auro et argento, perfice pro voluntate tua17  secundum preceptum Domini Dei tui

16  patribus] fratribus Weber 17  tua] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,18 
et sacrosancta vasa, que data sunt tibi ad opera domus Domini18  tui qui est in Hierusalem,

18  Domini] + Dei Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,19 
et cetera quecumque tibi subvenerint ad opera19  templi Dei tui, dabis de regali gazophylacio,

19  opera] operam Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,20 
cum volueris cum fratribus tuis facere auro et argento {t. 2 : Erfurt, f. 156rb ; facsim., p. 311b} [Rusch, f. 156rb ] perfice secundum voluntatem Domini20  .

20  cum volueris… Domini Ω Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,21 
Et ego quidem rex Artaxerxes precepi custodibus thesaurorum Syrie et Phenicis, ut quecumque scripserit Esdras sacerdos et lector legis Domini21  , diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter22  autem

21  Domini] + excelsi Weber 22  similiter] + et Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,22 XLIII
et usque ad frumenti modios centum et vini amphoras centum, et alia quecumque abundant sine taxatione.23 

23  3Esr. 8, 22 (versio altera) : Similiter et frumenti choros centum et vini choros centum et sal sine mensura et cetera sine mensura Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 8,23 
Omnia secundum legem Dei24  fiant Deo altissimo, ne25  forte exsurgat ira in regno regis et filii26  et filiorum eius.

24  legem Dei] inv. Weber | 25  ne] qua Webe | 26  et filii] om. Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 8,24 XLIV
Vobis autem dicitur ut omnibus sacerdotibus et levitis et sacris cantoribus et27  servis templi et scribis templi huius

27  cantoribus] + templi et ianitoribus Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,25 
nullum tributum neque ulla alia indictio irrogetur, nec habeat quisquam28  potestatem obicere29  eis quicquam.

28  quisquam Ω Rusch Clementina etc.] quisque Weber 29  obicere Weber ] obiicere Rusch
Numérotation du verset 3Esr. 8,26 
Tu autem Esdras, secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria et Phenice, et omnes qui legem Dei tui noverunt doce30 

30  doce] docebis Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,27 
ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecunie multatione vel abductione.
Numérotation du verset 3Esr. 8,28 
Et dixit Esdras scriba : Benedictus Dominus patrum nostrorum31  , qui dedit hanc voluntatem32  in cor regis, clarificare domum suam que est in Hierusalem33  ,

31  nostrorum] meorum Tr621 Weber | 32  hanc voluntatem] hec Tr621 Weber | 33  3Esr. 8, 28 (versio altera) : § Et dixit Esdras Benedictus Dominus patrum meormu qui dedit hec in dore regis ut glorificet templum eius quod est in Ierusalem Tr621 Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 8,29 
et me honorificavit in conspectu regis et consiliariorum et amicorum eius et purpuratorum eius.
Numérotation du verset 3Esr. 8,30 
Et ego constans animo factus sum secundum opitulationem Domini Dei mei,
Numérotation du verset 3Esr. 8,XLV 
et congregavi ex Israel viros, ut simul ascenderent mecum.
Numérotation du verset 3Esr. 8,31 
Et hi sunt prepositi secundum suas patrias et principatus portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxerxis regis :
Numérotation du verset 3Esr. 8,32 
ex filiis Phares : Gersomus, ex filiis Siemarith34  , Amenus35  , filiorum David Accus36  filius Scecilie37  ,

34  Siemarith] Iemarut Weber | 35  Amenus] Amielus Weber | 36  Accus] Attus Weber | 37  Scecilie] Secelie Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 8,33 
ex filiis Phares Zacharias et cum eo reversi sunt viri centum quinquaginta,
Numérotation du verset 3Esr. 8,34 
ex filiis ductoris Moabilionis38  Zaraei et cum ipso viri ducenti quinquaginta39  ,

38  Moabilionis] Moad Ilionas Weber 39  quinquaginta] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,35 
ex filiis Zacues40  Iechonias Zechoeli41  et cum ipso viri ducenti quinquaginta42  , ex filiis Sala43   : Maasias44 

40  Zacues] Zathues Weber | 41  Zechoeli] Zetheeli Weber | 42  quinquaginta] om. Weber | 43  Sala] Addeni Weber | 44  Maasias] filius Ionathe et cum ipso viri ducenti quinquaginta ex filiis Olam Esias Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 8,36 
Gotholie et cum ipso viri septuaginta,
Numérotation du verset 3Esr. 8,37 
ex filiis Saphatie45  Zarias Micheli et cum ipso viri octoginta,

45  Saphatie] Safatie Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,38 
ex filiis Iob Abdias Ieheli46  et cum ipso viri ducenti duodecim,

46  Ieheli] Iezeli Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,39 
ex filiis Banie Salimoth filius Iosaphie et cum ipso viri centum sexaginta,
Numérotation du verset 3Esr. 8,40 
ex filiis Beer Zacharias Bebei et cum ipso viri ducenti octo,
Numérotation du verset 3Esr. 8,41 
ex filiis Ezead47  Iohannes Azechan48  et cum ipso viri centum decem;

47  Ezead] Asath Weber 48  Iohannes Azechan] Iochannes Acarie Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,42 
ex filiis Adonicam ipsis postremis.
Numérotation du verset 3Esr. 8,XLVI 
Et hec sunt nomina eorum : Eliaphalam49  filius Gebel50  et Semeias51  et cum ipso viri septuaginta52  .

49  Eliaphalam] Elifalam Weber | 50  Gebel] Iebel Weber | 51  Semeias] Sameas Weber | 52  septuaginta] + ex filiis Banee filius Zaccuri et cum ipso viri septuaginta Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 8,43 
et congregavi eos ad fluvium qui dicitur Thia, et metati illic sumus triduo, et recognovi eos.
Numérotation du verset 3Esr. 8,44 
Et ex filiis sacerdotum et levitarum non inveni illic.
Numérotation du verset 3Esr. 8,45 
Et misi ad Eleazarum et Eccelom et Masman et Maloban et Enaatha53  et Samea54  et Ioribum Nathan55  Ennagan56  Zachariam et Mosollamum, ipsos ductores et peritos.

53  Enaatha] Enaatam Weber | 54  Samea] Sameam Weber | 55  Nathan] Natham Weber | 56  Ennagan Weber ] Enuagan Ruch |
Numérotation du verset 3Esr. 8,46 
Et dixi eis ut venirent ad Luddeum57  qui erat apud locum gazophylacii.

57  Luddeum] + ductorem W
Numérotation du verset 3Esr. 8,47 
Et mandavi eis ut dicerent Luddeo et fratribus eius et illis qui erant in gazophylacio,
Numérotation du verset 3Esr. 8,XLVII 
ut mitterent nobis eos qui sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri.58 

58  3Esr. 8, 47 (versio altera) : Mittite nobis qui sacerdotium agant in templo Domini Tr621, f. 192va Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 8,48 
Et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei nostri viros peritos ex filiis Mooli filii Levi filii Israel, Sebebian et filios et fratres qui {t. 2 : Erfurt, f. 156va ; facsim., p. 312a} [Rusch, f. 156va ] erant decem et octo,
Numérotation du verset 3Esr. 8,49 
Asbian et Amin59  ex filiis filiorum Chananei et filii eorum viri viginti.

59  Amin] Annun Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,50 
Et ex his qui in templo serviebant, quos dedit David et ipsi principes ad operationem levitis, templo servientium ducenti viginti. Omnium nomina significata sunt in scripturis.
Numérotation du verset 3Esr. 8,51 
Et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini60  ut quererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum erant et61  filiis et pecoribus propter insidias.

60  Domini] + Dei nostri Weber 61  et] ex Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,52 
Erubui enim petere a rege62  pedites et equites in comitatu, tutele gratia contra adversarios nostros.

62  a rege] regem Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,53 
Diximus enim regi quoniam virtus Domini erit cum eis qui inquirunt eum in omni affectu.
Numérotation du verset 3Esr. 8,54 
Et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum hec, quem et propitium habuimus, et compotes facti sumus Deo nostro63  .

63  Deo nostro] Domini nostri Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,55 
Et separavi ex plebis prepositis et sacerdotibus templi viros duodecim, et Sedebian et Asannan64  et cum eis ex fratribus eorum viros decem.

64  Asannan] Asamian Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,56 
Et appendi eis aurum et argentum 65  et vasa sacerdotalia domus66  Dei nostri que donaverat rex et consiliarii eius et principes et omnis Israel.

65  aurum et argentum] inv. Weber 66  domus] + domini Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,57 
Et cum appendissem, tradidi argenti talenta centum quinquaginta et vasa argentea talentorum centum et auri talenta centum
Numérotation du verset 3Esr. 8,58 
et vasorum aureorum species viginti et vasa erea de bono eramento splendentia duodecim auri speciem reddentia.
Numérotation du verset 3Esr. 8,59 XLVIII
Et dixi eis : Et vos sancti estis Domino, et vasa67  sunt sancta et aurum et argentum votum est Domino Deo patrum nostrorum.

67  vasa] que Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,60 
Vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis prepositis et sacerdotibus et levitis et principibus civitatum Israel in Hierusalem in pastoforio domus68  Dei nostri.

68  domus] + domini Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,61 
Et hi qui susceperunt sacerdotes et levite aurum et argentum et vasa intulerunt in Hierusalem69  in templum Domini.

69  intulerunt in Hierusalem] que erant in Hierusalem intulerunt Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,62 
Et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi, usquequo introivimus in Hierusalem70  .

70  Hierusalem] + secundum potentem manum Domini Dei nostri, que super nos erat et liberavit nos ab omnibus inimicis nostris et venimus in Hierusalem Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,63 
Et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei nostri Marimoth filio Iori sacerdoti.
Numérotation du verset 3Esr. 8,64 XLIX
et cum ipso erat Eleazar filius Phinees, et erant cum ipsis Iosadus71  filius Iesu et Medias72  Banni filius levite, ad numerum et ad pondus universa.

71  Iosadus] Iosabdus Weber 72  Medias] Moedias et Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,65 
Et scriptum est pondus ipsorum eadem hora.
Numérotation du verset 3Esr. 8,66 
Qui autem venerunt ex captivitate obtulerunt sacrificium Domini Israel tauros duodecim pro omni Israel arietes octoginta sex,
Numérotation du verset 3Esr. 8,67 
agnos septuaginta duos, hircos pro peccato duodecim, et pro salute vaccas duodecim, omnia in73  sacrificium Domini.

73  in] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,68 
Et relegerunt precepta regis regalibus dispensatoribus et subregulis Celesyrie et Phenicis, et honorificaverunt gentem et templum Domini.
Numérotation du verset 3Esr. 8,69 L
Et consummatis his accesserunt ad me prepositi dicentes : Non segregaverunt genus Israel et principes et sacerdotes et levite74 

74  3Esr. 8, 69 (versio altera) : {XXIII} Et his perfectis accesserunt principes ad Esdras dicentes Non sutinet gens Israel et sacerdotes et Levite Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 8,70 
et alienigene gentes et nationes terre immunditias suas a Chananeis et Etheis75  et Pherezeis et Iebuseis et Moabitis et Egyptiis et Idumeis.

75  Etheis Rusch ] Hettheis Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,71 
Coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi et filii eorum, et commixtum est semen sanctum alienigenis gentibus {t. 2 : Erfurt, f. 157vb ; facsim., p. 312b} [Rusch, f. 157vb ] terre ; et participes erant prepositi et magistratus iniquitatis eius76  ab initio ipsius rei.

76  eius] huius Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,72 LI
Et mox ut audivi ista, conscidi vestimenta et sacram tunicam, et lacerans capillos capitis et barbam sedi dolens et mestus.
Numérotation du verset 3Esr. 8,73 
Et convenerunt77  quotquot tunc movebantur in verbo Domini Dei Israel, ad me lugentem78  super iniquitatem istam. Et sedebam tristis usque ad vespertinum sacrificium.

77  convenerunt] ad me Weber 78  ad me lugentem] me lugente Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,74 
Et surgens a ieiunio, conscissa habens vestimenta et sacram tunicam, ingeniculans et extendens manus ad Dominum
Numérotation du verset 3Esr. 8,75 
dicebam : Domine, confusus sum et reveritus sum ante faciem tuam.
Numérotation du verset 3Esr. 8,76 
Peccata enim nostra multiplicata sunt super capita nostra, et iniquitates nostre exaltate sunt usque ad celum,
Numérotation du verset 3Esr. 8,77 
quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno peccato usque ad diem hunc79  .

79  ad diem hunc] in hunc diem Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,78 
Et propter peccata nostra et patrum nostrorum sumus traditi cum fratribus nostris et cum sacerdotibus nostris regibus terre in gladium et captivitatem et depredationem cum confusione usque in hodiernum diem.
Numérotation du verset 3Esr. 8,79 LII
Et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs te, Domine Deus, et relinque80  nobis radicem et nomen in locum sanctificationis tue,

80  et relinque] derelinque Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,80 
detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare nobis cibum in tempore servitutis nostre.
Numérotation du verset 3Esr. 8,81 
Et cum serviremus, non fuimus81  derelicti a Domino Deo nostro, sed constituit nos in gratia ponens nobis reges Persarum dare82  cibum

81  fuimus] sumus Weber 82  ponens… dare] penes reges Persarum dare nobis Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,82 
et clarificare templum Domini nostri et edificare deserta Sion, dare nobis stabilitatem in Iudea et83  Hierusalem.

83  et] + in Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,83 
Et nunc quid dicemus, Domine, habentes hec ? Transgressi enim sumus precepta tua que dedisti in manus puerorum tuorum prophetarum,
Numérotation du verset 3Esr. 8,84 
dicens : Quoniam terra, in qua84  introistis possidere hereditatem eius, terra polluta est coinquinationibus alienigenarum terre et immunditie illorum repleverunt eam totam immunditia sua.

84  qua] quam Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,85 
Et nunc filias vestras non coniungetis filiis eorum85  , et filias eorum non accipietis filiis vestris.

85  eorum] illorum Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,86 
Et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore ut invalescentes manducetis optima terre et hereditatem distribuatis filiis vestris usque in evum.
Numérotation du verset 3Esr. 8,87 LIII
Et que contingunt nobis, omnia fiunt propter opera nostra maligna et magna peccata nostra.86 

86  3Esr. 8, 87 (versio altera) : Quia que (Que enim Tr621) contingunt nobis omnia propter facta (peccata Tr621) nostra pessima et propter magna peccata nostra fiunt Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 8,88 
Et dedisti nobis talem radicem et rursum reversi sumus transgredi legitima tua, uti commisceremur immunditie alienigenarum gentium terre huius.
Numérotation du verset 3Esr. 8,89 
Nonne irasceris nobis perdere nos, quoadusque non relinquatur radix et nomen nostrum ?
Numérotation du verset 3Esr. 8,90 
Domine Deus Israel, verax es. Derelicta est enim87  radix usque in hodiernum diem.

87  est enim] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 8,91 
Ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris. Non est enim adhuc stare ante te in his.
Numérotation du verset 3Esr. 8,92 LIV
Et cum adorando confiteretur Esdras flens humi prostratus ante templum, congregati sunt ante eum ex Hierusalem turba magna valde, viri et mulieres et iuvenes et iuvencule. Fletus enim erat magnus in ipsa multitudine.88 

88  3Esr. 8, 92 (versio altera) : Et cum oraret Esdras et confiteretur Deo ( om. Tr621) plorans et iacens in terra ante templum Dei congregati sunt ad eum de Ierusalem turbe multe valde viri et mulieres et iuvenes. Fletus enim magnus erat in multitudine populi Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 8,93 LV
Et, cum clamasset Iechonias Ieheli ex filiis Israel, dixit Esdre : Nos in Dominum peccavimus, quod collocavimus nobis in matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus {t. 2 : Erfurt, f. 157ra ; facsim., p. 313a} [Rusch, f. 157ra ] terre.89 

89  3Esr. 8, 93 (versio altera) : {XXIIII} Et exclamavit Iheconias filius Iehelu unus te populo Israel et dixit Esdre (Esdra Sabatier) nos peccavimus adversus Dominum et duximus uxores alienigenas de gentibus terre Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 8,94 
Et nunc es90  super omnem Israel. In his ergo sit iusiurandum a Domino91  , expellere omnes uxores nostras que ex alienigenis sunt cum filiis earum,92 

90  es] est Weber | 91  a Domino] ad Dominum Weber | 92  3Esr. 8, 94 (versio altera) : Et nunc (+ quisquis est Tr621) de populo Israel in hoc sit nobis iuratio ad dominum ut remittamus (remittemus Sabatier) uxores nostras que sunt de alienigenis cum filiis earum (eorum Tr621 ) P111 Tr621 Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 8,95 
sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini. Exsurgens explica.93 

93  3Esr. 8, 95 (versio altera) : Et quotquot (quidquid P111, marg. “Leg.” Sabatier ) consenserunt legi Moysi exurgentes dixerunt Esdre : Surge et perfice Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 8,96 
Ad te enim spectat hoc negotium et nos tecum sumus. Viriliter fac.94 

94  3Esr. 8, 96 (versio altera) : Ad te enim causa hec ( P111 Sabatier , hec causa Tr621 ) pertinet et nos tibi consentimus confortare et fac. Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 8,97 
Et exsurgens Esdras adiuravit principes sacerdotum et levitas et omnem Israel facere secundum hec, et iuraverunt.95 

95  3Esr. 8, 97 (versio altera) : Exurgens Esdras adiuravit principes tribuum sacerdotum et Levitarum et omnem populum (omnis populus Tr621) Israel ut facerent secundum hec omnia et iuraverunt Tr621 Sabatier




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Esr. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber20.xml&chapitre=20_8)