initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<20. Liber Esdrae tertius**>

Capitulum 9

Numérotation du verset 3Esr. 9,1 
Et exsurgens Esdras ab ante atrium templi, abiit in pastoforium Ionathe filii Nasabi.

1 Nasabi] Nasibi Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,2 
Et hospitatus illic, non gustavit panem nec aquam bibit, super iniquitates multitudinis.

super Ω Rusch Clementina] lugens praem. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,3 LVI
Et facta est predicatio in omni Iudea et in Hierusalem omnibus qui erant ex captivitate in Hierusalem congregati

in Hierusalem congregati] congregari in Hierusalem Weber 3Esr. 9, 3 (versio altera) : Et predicatum est per universam Iudeam et in civitatem (-tate Tr621) Ierusalem omnibus qui erant de captivitate ut congregarentur in Ierusalem Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 9,4 
et quicumque non occurrerit biduo vel triduo diei secundum iudicium assidentium seniorum, tollerentur facultates sue, et ipse alienus iudicaretur a multitudine captivitatis.

vel] aut Weber | tollerentur] tollentur Weber | sue] eius Weber | iudicaretur] iudicabitur iW |
Numérotation du verset 3Esr. 9,5 
Et congregati sunt omnes qui erant ex tribu Iuda et Beniamin in tribus diebus in Hierusalem. Hic mensis est nonus, dies mensis vicesimus.

dies mensis vicesimus] vicesima mensis Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,6 
Et sedit10  omnis multitudo in area templi, trementes propter hiemem presentem.

10  sedit] assedit Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,7 
Et exsurgens Esdras dixit illis : Vos inique fecistis collocando vobis in matrimonium uxores alienigenas ut adderetis ad peccata Israel.
Numérotation du verset 3Esr. 9,8 
Et nunc date confessionem et magnificentiam Domino Deo patrum nostrorum
Numérotation du verset 3Esr. 9,9 
et perficite voluntatem ipsius et discedite a gentibus terre et ab uxoribus alienigenis.
Numérotation du verset 3Esr. 9,10 LVII
Et clamavit omnis multitudo et dixerunt11  magna voce : Sicut dixisti faciemus.

11  et dixerunt] populi et dixit Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 9,11 
Sed quoniam multitudo magna est et tempus hibernum12  est et non possumus in subsidiati13  stare, et hoc opus non est nobis unius diei neque bidui, multum enim14  in his peccavimus,

12  hibernum] hiberni Weber | 13  insubsidiati] in subsidiali parte Weber | 14  enim] om. Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 9,12 
stent prepositi multitudinis et omnes qui nobiscum inhabitant et quotquot habent uxores apud se15  alienigenas,

15  uxores - apud se] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,13 
et assistant accepto tempore ex16  omni loco presbyteri et iudices, usquequo solvant iram Domini negotii huius.

16  ex] et praem. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,14 
Ionathas17  autem filius Ezeli et Ozias18  Techam19  susceperunt secundum hec, et Bosoramus et Levis et Sabbatheus simul cooperati sunt cum illis.

17  Ionathas] Ionatha Weber | 18  Ozias Weber] Osias Rusch | 19  Techam] Thochani Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 9,15 
Et steterunt20  secundum hec omnia universi qui erant ex captivitate.

20  steterunt] fecerunt Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,16 
Et elegit sibi viros Esdras sacerdos, principes magnos de patribus eorum secundum nomina, et consederunt novilunio mensis decimi examinare negotium istud.
Numérotation du verset 3Esr. 9,17 
Et determinatum est de viris qui habebant uxores alienigenas usque ad neomenias21  primi mensis.

21  neomenias] neomenia Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,18 LVIII
et inventi sunt ex sacerdotibus permixti22  qui habebant alienigenas uxores :

22  permixti] commixti Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,19 
ex filiis Iesu filii Iosedech et fratribus eius Maseas et Eliezerus et Ioribus et Ioadeus.
Numérotation du verset 3Esr. 9,20 
et iniecerunt manus ut expellerent uxores suas, et ad litandum in exorationem23  arietem pro ignorantia sua.

23  exorationem] exoratione Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,21 
Et ex filiis Semmeri24  Maseas25  et Esses et Ieelech26  et Azarias.

24  Semmeri] Emmeri Weber | 25  Maseas] Masseas ΩJ Weber | 26  Ieelech] Ieel Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 9,22 
Et ex filiis Fosere27   : Lisomasias28  , Ismaenis29  et Nathanae30  iussio reddus31  et Talsas

27  Fosere ΩJ Rusch Clementina] Fosor Weber | 28  Lisomasias] Liiomasias ΩJ, Limosias Clementina, Elionia Assias Weber | 29  Ismaenis] scrips., Hismaenis ΩJ Rusch, Ismahelus Weber | 30  Nathanae ΩJ Rusch] Nathanaelus Weber | 31  iussio reddus sic Rusch Clementina] Iussioiedus ΩS, Ioceddeus Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 9,23 
Et ex levitis Iorabdus32  et Semeis et Colius et Calitas et Facteas33  et Coluas {t. 2 : Erfurt, f. 157rb ; facsim., p. 313b} [Rusch, f. 157rb ] et Elionas ;

32  Iorabdus Rusch] Iosabdus ΩJ, Iozabdus Weber 33  Facteas Rusch] Facieas ΩJ, Fatheas Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,24 
et34  ex sacris cantoribus Eliasib35  Zaccurus ;

34  Et] om. Weber 35  Eliasib] Elyasubus ΩJ, Eliasubus Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,25 
et36  ex ostiariis Sallumus et Tolbanes ;

36  Et] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,26 
et ex Israel : ex filiis Foroosi37  Remias38  et Geddias39  et Melchias et Michelus40  et Eleazarus et Gemmebias41  et Baninas42  ;

37  Foroosi ΩJ Rusch] Foro Ozi Clementina, Foroos Weber | 38  et Remias ΩJ Rusch Clementina] Ieremias Weber | 39  Geddias ΩJ Rusch] Ieddias Weber | 40  Michelus] Mielus Weber | 41  Gemmebias] Iemmebias Weber | 42  Baninas ΩJ Weber] Bãnas Rusch |
Numérotation du verset 3Esr. 9,27 
et ex filiis Iolamam43  Chamas44  et Zacharias, Iezrelus et Ioddius45  et Erimoth46  et Elias ;

43  Iolamam ΩJ Rusch] Iolam Weber | 44  Chamas] Mamthanias Weber | 45  Ioddius] Iobdius ΩS Weber | 46  Erimoth ΩS] êmoth Rusch, Herimoth Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 9,28 
et ex filiis Zathoim47   : Eliadas et Eliasimus48  Zochias49  et Larimoth et Zabdis50  et Tebedias51   ;

47  Zathoim] Zaton ΩS, Zathom Weber | 48  Eliasumus ΩJ Rusch] Eliasimus Weber | 49  Zochias] et praem. ΩS, et Othias Weber | 50  Zabdis ΩJ Rusch] Zabdus Weber | 51  Tebedias ΩJ Rusch] Zebedias Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 9,29 
ex52  filiis Zebes53   : Iohannes et Ananias54  et Zabdias et Emens55  ;

52  ex] om. Weber | 53  Zebes] Bebe Weber | 54  Ananias Weber] Amanias Rusch | 55  Emens] Emethis Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 9,30 
et ex filiis Banni : Olamus et Malluchus et Ieddeus et Iasub et Asabus56  et Ierimoth;

56  Asabus] Asubus Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,31 
et ex filiis Addin Naathus et Moosias et Caleus57  et Raanas, Maaseas58  , Mathathias et Beseel et Bonnus et Manasses;

57  Caleus] Calchurus Weber 58  Maaseas] et Baseas Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,32 
et ex filiis Nuae59   : Noneas et Aseas60  et Melchias et Sameas et Simon, Beniamin et Malchus et Marras;

59  Nuae] Nue Weber 60  Aseas] Afeas Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,33 
et ex filiis Asom : Carianeus, Mathathias et Bannus et Eliphalach61  et Manasses et Semei;

61  Eliphalach Rusch] Elifalat Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,34 
et ex filiis Banni : Ieremias et Moadias62  et Abramus et Ioel et Baneas et Pelias et Ionas et Marimoth et Eliasib et Mathaneus et Eliasis et Orisas63  et Dielus et Semedius64  et Sambris et Iosephus ;

62  Moadias] Moodias Weber | 63  Orisas] Zorisas Weber | 64  Semedius] Samadius Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 9,35 
et ex filiis Nobei : Idelus et Mathathias et Sabadus et Zecheda Sedmi65  et Iessei Baneas.

65  Zecheda Sedmi Ed1455 Ed460 Ed1462 Rusch] Zetheda Sedim ΩS, Zetheda Sednu Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,36 LIX
Omnes isti coniunxerunt sibi uxores alienigenas et dimiserunt eas cum filiis.66 

66  3Esr. 9, 36 (versio altera) : Hi omnes duxerunt alienigenas uxores et reliquerunt eas cum filiis Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 9,37 
Et inhabitaverunt sacerdotes et levite et qui erant ex Israel in Hierusalem et in tota regione novilunio67  mensis septimi. Et erant filii Israel in commorationibus suis.

67  novilunio] una praem. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,38 
Et congregata est omnis multitudo simul in aream que est ab oriente porte sacre.
Numérotation du verset 3Esr. 9,39 
Et dixerunt Esdre pontifici et lectori ut afferret legem Moysi que tradita est a Domino Deo Israel.68 

68  3Esr. 9, 39 (versio altera) : Et dixit Esdra princeps (principes P111) sacerdotum et lector ut afferrent librum legis Moysi qui traditus est a Domino Deo (om. Tr621) Israel Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 9,40 
Et attulit Esdras pontifex legem omni multitudini eorum a viro usque ad mulierem et omnibus sacerdotibus, audire legem novilunio mensis septimi.69 

69  3Esr. 9, 40 (versio altera) : Et adtulit Esdra princeps (Sabatier, principibus P111 Tr621) sacerdotum omnem legem et legit universo populo a viro usque ad mulierem et omnibus sacerdotibus audire legem Domini neomenia septimi mensis Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 9,41 
Et legebat in area que est ante sacram portam templi a prima luce usque ad vesperam coram viris et mulieribus.
Numérotation du verset 3Esr. 9,LX 
Et dederunt omnes sensum ad legem.70 

70  3Esr. 9, 41 (versio altera) : Et legebat ante ianuam templi contra aream a prima luce usque ad medium diem in conspectu virorum et mulierum. Et dedit omnis populus sensum suum ut intelligerent legem Dei Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 9,42 
Et stetit Esdras sacerdos et lector legis super ligneum tribunal quod fabricatum erat71  .

71  erat ΩS Weber] ê Rusch | 3Esr. 9, 42 (versio altera) : Et stetit Esdras (Esdra P111 Sabatier) princeps sacerdotum et lector super tribunal ligneum quod fabricatum erat ( Tr621, fecerat sec. man. antiqua in ras. P111² Sabatier) Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 9,43 
Et steterunt ad eum Mathathias, Samus, Ananias, Azarias, Urias, Ezechias et Balsamus ad dexteram,
Numérotation du verset 3Esr. 9,44 
et ad sinistram Faldeus, Misael, Malachias, Abusthassabus, Nabadias et Zacharias.
Numérotation du verset 3Esr. 9,45 
Et assumpsit Esdras librum coram omni multitudine. Presidebat enim in gloria in conspectu omnium.
Numérotation du verset 3Esr. 9,46 
Et cum absolvisset legem, omnes erecti72  steterunt. Et benedixit Esdras Dominum Deum altissimum, Deum Sabaoth omnipotentem.

72  erecti Rusch Clementina] recti ΩJ Weber
Numérotation du verset 3Esr. 9,47 
Et respondit omnis populus : amen. Et elevatis sursum manibus procidentes in terram adoraverunt Dominum.
Numérotation du verset 3Esr. 9,48 
Iesus et Banaeus73  et Sarebias74  et Iaddimus75  et Accubus et Sabbatheus et Calithes et Azarias et Ioradus et Anaaias76  et Philias, levite

73  Banaeus] Baneus Weber | 74  Sarebias] Sarabias Weber | 75  Iaddimus] Iiadinus Weber | 76  Anaaias] Ananias Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 9,49 
qui docebant legem Domini et in multitudine legebant legem Domini et preferebant singuli eos qui intelligebant lectionem. 77 

77  3Esr. 9, 49 (versio altera) : et docebant legem Domini inspirantes singuli intelligentibus lectionem {misterio sicut ibi : qui tribuit vobis spiritum} Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 9,50 
Et dixit Atharathes78  Esdre pontifici et lectori et levitis qui docebant multitudinem79 

78  Atharathes Rusch Clementina] Adtarates ΩJ, Attarates Weber, Aparages Sabatier 79  3Esr. 9, 50 (versio altera) : Et dixit Aparages Esdre principi sacerdotum et lectori et Levitis docentibus populum Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 9,51 LX
dicens : Dies hic sanctus est80  Domino. Et omnes flebant cum audissent legem. 81 

80  sanctus est ΩJ Rusch] inv. Weber 81  3Esr. 9, 51 (versio altera) : Dies hic sanctus est Domino et omnes plorabunt audientes legem Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 9,52 
Et dixit Esdras82   : Digressi ergo manducate pinguissima queque {t. 2 : Erfurt, f. 157va ; facsim., p. 314a} [Rusch, f. 157va ] et bibite dulcissima queque et mittite munera his qui non habent.83 

82  Et dixit Esdras Rusch Clementina] om. ΩJ Weber 83  3Esr. 9, 52 (versio altera) : Et dixit Esdra : Ite nunc manducate pingudinem et bibite dulcedinem et mittite missoria (Tr621 Sabatier, missoriae P111 ) his qui non habent Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 9,53 
Sanctus est enim hic84  dies Domini et nolite mesti esse. Dominus enim clarificabit85  vos.86 

84  hic] om. Weber | 85  clarificabit Rusch Clementina] -vit Weber | 86  3Esr. 9, 53 (versio altera) : Sanctus enim dies est Domino et nolite contristari. Dominus enim clarificavit vos (nos Tr621). Tr621 Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 9,54 
Et levite denuntiabant in publico omnibus dicentes : Dies hic sanctus est. Nolite mesti esse.87 

87  3Esr. 9, 54 (versio altera) : Et Levite preceperunt populo ut tacerent dicentes : Sanctus est hic dies, nolite tristes esse Tr621 Sabatier
Numérotation du verset 3Esr. 9,55 
Et abierunt omnes manducare et bibere et epulari et dari88  munera his qui non habebant ut epulentur89  . Magnifice enim sunt exaltati verbis quibus edocti sunt. 90 

88  dari Rusch] dare Clementina Weber | 89  habebant ut epulentur ΩJ Rusch] habebant ut epularentur Clementina, habent ut epulentur Weber | 90  3Esr. 9, 55 (versio altera) : Et abierunt omnes manducare et bibere et epulari magnifice. Inspirati sunt enim in verbis que didicerant Tr621 Sabatier |
Numérotation du verset 3Esr. 9,56 
Et congregati sunt universi91  in Hierusalem, celebrare letitiam secundum testamentum Domini Dei Israel.92  Liber Esdre tertius explicit.93 

91  universi] + qui sunt P59* (cancel.) | 92  3Esr. 9, 56 (versio altera) : et coadunati sunt omnes in Ierusalem iocundari secundum dispositionem Domini Dei Israel Tr621 Sabatier | 93  Liber... explicit] Explicit liber Esrae tertius Weber, Explicit Hesdre liber primus de templi restitutione P111 Sabatier, om. Tr621 P59 |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Esr. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber20.xml&chapitre=20_9)