initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<21. Liber Esdrae quartus**>

Capitulum 11

Numérotation du verset 4Esr. 11,1 XXX
Et vidi somnium et ecce ascendebat de mari aquila cui erant duodecim ale pennarum et capita tria.

1 Et Tr621 Rusch ] et factum est secunda nocte praem. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,2 
Et vidi et ecce expandebat alas suas in omnem terram et omnes venti celi insufflabant in eam et colligebantur.

in] ad Weber et] + nubes ad eam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,3 
Et vidi et de pennis eius nascebantur contrarie penne et ipse fiebant in pennaculis minutis et modicis.
Numérotation du verset 4Esr. 11,4 
Nam capita eius erant quiescentia et dimidium caput erat maius aliorum capitum sed ipsa quiescebat cum eis.

dimidium] de medium Weber sed] + et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,5 
Et vidi et ecce aquila volavit in pennis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea.
Numérotation du verset 4Esr. 11,6 
Et vidi quoniam subiecta erant ei omnia que sub celo et nemo illi contradicebat neque unus de creatura que est super terram.

quoniam] quomodo Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,7 
Et vidi et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pennis suis dicens :
Numérotation du verset 4Esr. 11,8 
Nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate,
Numérotation du verset 4Esr. 11,9 
Capita autem in novissimo serventur.
Numérotation du verset 4Esr. 11,10 
Et vidi et ecce vox non exibat de capitibus eius sed de medietate corporis eius.

exibat] exiebat Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,11 
Et numeravi contrarias pennas eius et ecce ipse erant octo.
Numérotation du verset 4Esr. 11,12 
Et vidi et ecce a dextera parte surrexit una penna et regnavit super omnem terram.
Numérotation du verset 4Esr. 11,13 
Et factum est cum regnaret, venit ei finis et non apparuit locus eius et sequens exsurrexit et regnabat. Ipsa10  multum tenuit tempus.

regnaret] + et Weber | apparuit] ita ut non appareret Weber | 10  Ipsa] Et praem. Tr621 Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 11,14 XXXI
Et factum est cum regnaret et veniebat finis eius ut non appareret sicut prior.
Numérotation du verset 4Esr. 11,15 
Et ecce vox emissa est illi dicens :
Numérotation du verset 4Esr. 11,16 
Audi tu que tanto11  tempore tenuisti terram. Hec annuntio tibi12  antequam incipias non apparere13   :

11  tanto] toto Weber | 12  Hec annuntio tibi] Hoc adnuntii Weber | 13  apparere] parere Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 11,17 
{t. 2 : Erfurt, f. 162vb ; facsim., p. 324b} [Rusch, f. 162vb ] Nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius.
Numérotation du verset 4Esr. 11,18 
Et levavit14  tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa.

14  levavit] + se Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,19 
Et sic contingebat et15  omnibus aliis16  singillatim principatum gerere et iterum nusquam comparere.

15  et] om. Weber 16  aliis Rusch Clementina ] alis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,20 
Et vidi et ecce in tempore sequentes penne erigebantur17  a dextera parte ut tenerent et ipse principatum; et ex his erant que tenebant sed tamen statim non comparescebant18  .

17  erigebantur] + et ipse Weber 18  comparescebant Weber ] compatescebant cacogr . Rusch , comparebant Cava M E Clementina
Numérotation du verset 4Esr. 11,21 
Nam et alique ex eis erigebantur sed non tenebant principatum.
Numérotation du verset 4Esr. 11,22 
Et vidi post hec et ecce non comparuerunt duodecim penne et duo pennacula.
Numérotation du verset 4Esr. 11,23 
Et nihil supererat19  in corpore aquile nisi duo20  capita quiescentia et sex pennacula.

19  supererat] superavit Weber 20  duo] tria Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,24 
Et vidi et ecce sex pennaculis divise sunt duo21  et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem. Nam quattuor manserunt in loco suo.

21  sex… divise sunt due] de sex… divisa sunt duo Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,25 
Et vidi et ecce hec22  subalares cogitabant se erigere et tenere principatus.

22  hec] he Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,26 
Et vidi et ecce una erecta est sed statim non comparuit.
Numérotation du verset 4Esr. 11,27 
Et secunde velocius quam priores non comparuerunt23  .

23  secunde velocius quam priores non comparuerunt] secunda et hec velocius quam prior non comparuit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,28 
Et vidi et ecce due que superaverunt apud semetipsas cogitabant et ipse regnare.
Numérotation du verset 4Esr. 11,29 
Et in eo cum cogitarent24  ecce unum25  quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat. Hoc enim erat duorum capitum maius26  .

24  cogitarent] + et Weber | 25  unum] + de Weber | 26  maius] maior Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 11,30 
Et vidi quoniam completa sunt27  duo capita secum,

27  quoniam completa sunt] quomodo complexa est Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,31 
et ecce conversum est caput cum his qui cum eo28  erant et comedit duas subalares que cogitabant regnare.

28  eo] ea Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,32 
Hoc autem caput perconterruit29  omnem terram et dominabatur in ea his qui habitant terram30  cum labore multo, et potentatum tenuit orbis31  terrarum super omnes alas que fuerunt.

29  perconterruit] percontinuit Weber | 30  dominabatur… terram] dominavit qui inhabitant in ea Weber | 31  orbis] orbem Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 11,33 
Et vidi post hec et ecce medium caput subito non comparuit, et hoc sicut ale.
Numérotation du verset 4Esr. 11,34 
Separaverunt32  autem duo capita, que et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea.

32  Separaverunt] Superaverunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,35 
Et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod33  a leva.

33  quod] + est Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,36 
Et audivi vocem dicentem mihi : Conspice contra te et considera quod vides.
Numérotation du verset 4Esr. 11,37 
Et vidi et ecce sicut leo concitatus34  de silva rugiens35  , et vidi36  quoniam emittebat vocem hominis ad aquilam. Et dixit dicens :

34  concitatus] suscitatus Weber | 35  rugiens] mugiens Weber | 36  vidi quoniam emittebat] audivi quomodo emisit Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 11,38 
Audi tu et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi :
Numérotation du verset 4Esr. 11,39 
Nonne tu es, que superasti de quattuor animalibus que feceram regnare in seculo meo37  , et ut per eos veniret finis temporum eorum38   ?

37  in seculo meo] seculi mei Weber 38  eorum] meorum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,40 
Et quartus veniens devicit omnia animalia que transierunt, et potentatum tenuit39  seculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitavit40  tot temporibus orbem terrarum cum dolo.

39  tenuit] tenens Weber 40  inhabitavit] inhabitabant Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,41 
Et iudicasti terram non cum veritate.
Numérotation du verset 4Esr. 11,42 
Tribulasti enim mansuetos et lesisti quiescentes41  et dilexisti mendaces et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt.

41  quiescentes] odisti verum dicentes Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,43 
Et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad Fortem.
Numérotation du verset 4Esr. 11,44 
Et respexit Altissimus superba42  tempora, et ecce finita sunt et scelera43  eius completa sunt.

42  superba] super sua Weber 43  scelera] secula Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,45 
Propterea44  non appareas, tu aquila et ale tue horribiles et pennacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum,

44  Propterea] + non apparens Weber
Numérotation du verset 4Esr. 11,46 
uti refrigeretur45  omnis terra et revertatur46  liberata de tua vi et speret iudicium {t. 2 : Erfurt, f. 163ra ; facsim., p. 325a} [Rusch, f. 163ra ] et misericordiam eius qui fecit eam.

45  refrigeretur] –geret Weber 46  revertatur] relevetur Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Esr. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber21.xml&chapitre=21_11)