initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<21. *Liber Esdrae quartus*>

Capitulum 13

Numérotation du verset 4Esr. 13,1 XXXIII
Et factum est post dies septem, et somniavi somnium {t. 2 : Erfurt, f. 163va ; facsim., p. 326a} [Rusch, f. 163va ] nocte.
Numérotation du verset 4Esr. 13,2 
Et ecce de mari ventus exsurgebat ut conturbaret omnes fluctus eius.
Numérotation du verset 4Esr. 13,3 
Et vidi, et ecce convalescebat ille homo cum nubibus celi et ubi vultum suum vertebat ut consideraret, tremebant omnia que sub eo videbantur

convalescebat ille] convolabat ipse Weber vertebat] convertebat Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,4 
et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui audiebant voces eius. Sicut quiescit terra quando senserit ignem.

quiescit terra] liquescit cera Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,5 
Et vidi post hec, et ecce congregabatur multitudo hominum, quorum non erat numerus, de quattuor ventis celi, ut debellarent hominem qui ascenderat de mari.

Cf. Mt. 24, 31; Mc. 13, 27.
Numérotation du verset 4Esr. 13,6 
Et vidi, et ecce sibimetipsi sculpserat montem magnum et volavit super eum.

sibimetipsi sculpserat] sibimetipso sculpsit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,7 
Ego autem quesivi videre regionem vel locum unde sculptus esset mons et non potui.
Numérotation du verset 4Esr. 13,8 
Et post hec vidi, et ecce omnes qui congregati sunt ad eum ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare.
Numérotation du verset 4Esr. 13,9 
Et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas bellicosum, nisi solummodo vidi,
Numérotation du verset 4Esr. 13,10 
quoniam emisit de ore suo sicut fluctum ignis, et de labiis eius spiritum flamme et de lingua eius emittebat scintillas et tempestates.

quoniam emisit] quomodo emittit Weber et tempestates et commixta sunt simul omnia hec, fluctus et multitudo tempestat] tempestatis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,11 
et concidit super multitudinem in impetu que erat pugnare, et succendit omnes ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis et fumi odor. Et vidi et extimui10  .

multitudinem in impetu que] multitudinis impetum quod paratum Weber | pulvis] + cineris Weber | 10  extimui] extiti Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 13,12 
Et post hoc11  vidi ipsum hominem descendentem de monte et vocantem12  ad se multitudinem aliam pacificam.

11  hoc] hec Weber 12  vocantem] advocantem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,13 
et accedebat13  ad eum vultus hominum multorum, quorumdam gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis qui offerebantur. Et egrotavi14  a multitudine pavoris expergefactus sum et15  dixi :

13  accedebat] accedebant Weber | 14  Et egrotavi] et ego Weber | 15  et propter hom. Ed1460 Ed1462 Rusch ] + deprecatus sum Altissimum et Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 13,14 
Tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia hec et dignum me habuisti ut susciperes deprecationem meam
Numérotation du verset 4Esr. 13,15 
et nunc demonstra mihi adhuc16  interpretationem somnii huius.

16  adhuc] + et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,16 
sicut enim existimo in sensu meo, ve qui derelicti fuerint in diebus illis. Et multo plus ve his qui non sunt derelicti.
Numérotation du verset 4Esr. 13,17 
Qui enim non sunt derelicti tristes erant17  .
interl.|  vel : erunt 18 

18  Codd. : Tr621 ; om. Rusch

17  erant Tr621 ] erunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,18 
Intelligo nunc19  que sunt reposita in novissimis diebus et occurrent20  eis sed et his21  qui derelicti sunt.

19  Intelligo nunc] intelligentes Weber | 20  occurrent] non occurrentes Weber | 21  his] om. Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 13,19 
Propter hoc venerunt enim in22  pericula magna et necessitates multas, sicut ostendunt somnia hec.

22  venerunt enim in] ve viderunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,20 
Attamen facilius est periclitantem venire in hunc23  quam pertransire sicut nubem a seculo et nunc24  videre que contingunt25  in novissimo. Et respondit ad me et dixit :

23  hunc] hec Weber | 24  nunc] non Weber | 25  contingunt] contigerunt Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 13,21 
Et visionis interpretationem dicam tibi26  et de quibus locutus es adaperiam tibi.

26  tibi] + sed Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,22 
Quoniam de his dixisti27  qui derelicti sunt28  , hec interpretatio :

27  de his - dixisti] inv. Weber 28  sunt] + et de his qui non derelicti sunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,23 
qui aufert29  periculum30  illo tempore, hic se custodivit. Qui in periculo incederunt, hi sunt qui habent opera31  et fidem ad Fortissimum.

29  aufert] afferet Weber | 30  periculum] + in Weber | 31  hic se custodivit… opera] ipse custodibt qui in periculo inciderint qui habent operas Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 13,24 
Scito ergo, quoniam magis beatificati sunt qui derelicti super eos qui mortui sunt.
Numérotation du verset 4Esr. 13,25 
He interpretationes visionis32   : quia vidisti virum ascendentem de corde maris,

32  He interpretationes visionis] Interpretatio enim visionis hec Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,26 
ipse est quem conservavit33  Altissimus {t. 2 : Erfurt, f. 163vb ; facsim., p. 326b} [Rusch, f. 163vb ] multis temporibus qui per semetipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti sunt.

33  conservavit] conservat Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,27 
Et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem et tempestatem,
Numérotation du verset 4Esr. 13,28 
et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum, corrupit34  enim impetum eius multitudinis que venerat35  expugnare eum, hec interpretatio :

34  corrupit] corrumpit Weber 35  venerat] + ad Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,29 
Ecce dies veniunt quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt
Numérotation du verset 4Esr. 13,30 
et veniet in excessu36  mentis super eos qui inhabitant terram.

36  in excessu] excessus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,31 
Et alii alios37  cogitabunt debellare38  , civitates civitatem39  locus locum et gens adversus gentem et40  regnum adversus regnum.

37  alii alios] in alisalio Weber | 38  debellare] bellare Weber | 39  civitatem] + et Weber | 40  adversus gentem et] ad gentem et Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 13,32 
Et erit cum fient hec et contingent signa que ante ostendi tibi, et tunc revelabitur filius meus quem vidisti ut41  virum ascendentem.

41  ut] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,33 
Et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et derelinquet unusquisque in regione sua bellum suum quod habent ad alterutrum42 

42  regione… alterutrum] regionem suam et bellum quod habent in alterutro Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,34 
et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut43  volentes venire et expugnare eum.

43  sicut] + vidisti Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,35 
Ipse autem stabit super cacumen montis Sion.
Numérotation du verset 4Esr. 13,36 
Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et edificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus.
Numérotation du verset 4Esr. 13,37 
Ipse autem filius meus arguet que advenerunt gentes impietates eorum, has que tempestati appropinquaverunt propter44  mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari,

44  appropinquaverunt propter] appropiaverunt et inproperabit coram eis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,38 
que assimilate sunt flamme, et perdet eos sine labore per45  legem que igni assimilata est.

45  per] et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,39 
Et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam multitudinem pacificam,
Numérotation du verset 4Esr. 13,40 
he46  sunt decem47  tribus que captive facte sunt de terra sua in diebus Osee48  regis quem captivum duxit Salmanasar rex Assyriorum, et transtulit eos trans flumen, et translati sunt in terram49  aliam.

46  hec] he Weber | 47  decem] novem Weber | 48  Osee] Iosie Weber | 49  terram] tetram cacogr. Rusch |
Numérotation du verset 4Esr. 13,41 
Ipsi autem sibi dederunt consilium hoc ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem, ubi numquam50  inhabitavit genus humanum

50  numquam inhabitavit] + quisquam inhabitavit ibi Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,42 
vel ibi servare51  legitima sua que non fuerant servantes in regione sua.

51  vel ibi servare] ut vel ibi observarent Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,43 
Per introitus autem angustos fluminis Euphraten introierunt.
Numérotation du verset 4Esr. 13,44 
Fecit enim eis tunc Altissimus signa et statuit venas fluminis usquequo transirent.
Numérotation du verset 4Esr. 13,45 
Per eam enim regionem erat via multa itineris anni unius et dimidii, nam regio illa vocatur Arzareth52  .

52  Azareth] Azar Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,46 
Tunc53  inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore et nunc iterum ceperint54  venire,

53  Tunc] et praem. Weber 54  ceperint] ceperunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,47 
iterum Altissimus statuet55  venas fluminis ut possint transire, propter hec56  vidisti multitudinem57  cum pace.

55  statuet] statuit Weber | 56  hec] hoc Weber | 57  multitudinem] + collectam Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 13,48 
Sed et qui derelicti sunt de populo tuo hi suntqui inveniuntur58  intra terminum meum.

58  hi sunt qui inveniuntur] qui invenientur Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,49 
Factum59  erit ergo quando incipiet perdere multitudinem earum que collecte sunt gentes, proteget eos60  qui superaverunt61  populum

59  Factum] Sanctum Weber | 60  eos] om. Weber | 61  superaverunt] superaverit Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 13,50 
et tunc ostendet eis multa plurima portenta.
Numérotation du verset 4Esr. 13,51 
Et dixi ego : Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi virum ascendentem de corde maris. Et dixit mihi :
Numérotation du verset 4Esr. 13,52 
Sicut non potes hec62  vel scrutinari63  vel scire que sunt64  in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram videre filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei.

62  potes hec] potest hoc Weber | 63  scrutinari] –nare Weber | 64  que sunt] quis quid sit Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 13,53 
Hec est interpretatio somnii quod65  vidisti, {t. 2 : Erfurt, f. 164ra ; facsim., p. 327a} [Rusch, f. 164ra ] et propter quod illuminatus es hec solus.

65  quod] quem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,54 
Dereliquisti enim tuam66  et circa meam67  vacasti legem et quesisti68  .

66  tuam] tua Weber | 67  meam] mea Weber | 68  legem et quesisti] et legem meam exquisisti Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 13,55 
Vitam enim tuam disposuisti in sapientia69  et sensum tuum vocasti matrem.

69  sapientia] –tiam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,56 
Et propter hoc ostendi tibi70  merces apud Altissimum. Erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar et exponam tibi gravia et mirabilia.

70  tibi] + hec Weber
Numérotation du verset 4Esr. 13,57 XXXIV
Et profectus sum et transii71  in campum, multum glorificans et laudans Altissimum de mirabilibus que per tempus faciebat,

71  transii Rusch Weber ] transivi Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 13,58 
et quoniam gubernat ipsum72  et que sunt in temporibus illata. Et sedi ibi tribus diebus.

72  ipsum] + tempora Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Esr. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber21.xml&chapitre=21_13)