initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<21. *Liber Esdrae quartus*>

Capitulum 14

Numérotation du verset 4Esr. 14,1 
Et factum est tertio die et ego sedebam sub quercu,
Numérotation du verset 4Esr. 14,2 
Et ecce vox exivit contra me de rubo et dixit : Esdra, Esdra. Et dixi : Ecce ego, Domine. Et surrexi super pedes meos. Et dixit ad me :
Numérotation du verset 4Esr. 14,3 
Revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Egypto
Numérotation du verset 4Esr. 14,4 
et misi eum et eduxi populum meum de Egypto, et adduxi eum super montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis
Numérotation du verset 4Esr. 14,5 
et enarravi ei mirabilia multa et ostendi ei temporum secreta et finem et precepi ei dicens :

et] + temporum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,6 
Hec in palam facies verba et hec abscondes.
Numérotation du verset 4Esr. 14,7 
Et nunc tibi dico :
Numérotation du verset 4Esr. 14,8 
signa que demonstravi et somnia que vidisti et interpretationes quas tu vidisti in corde tuo repone ea.

vidisti] audisti Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,9 
Tu enim recipieris ab hominibus, converteris residuum cum consilio meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur tempora.

hominibus] + et Weber consilio] filio Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,10 
Quoniam seculum perdidit iuventutem suam et tempora appropinquant senescere.
Numérotation du verset 4Esr. 14,11 
Duodecim enim partibus divisum est seculum, et transierunt eius decima et dimidium decime partis,

decima] decem iam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,12 
supersunt autem eius post medium decime partis.

supersunt] superant Weber post] due pre Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,13 
Nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptele,

corruptele] corrupte vite Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,14 
et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his.
Numérotation du verset 4Esr. 14,15 
Que enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum deteriora facient.

facient] facientur Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,16 
Quantum enim invalidum fiet10  seculum a senectute, tantum multiplicabuntur11  super inhabitantes mala.

10  fiet] fieri Weber 11  multiplicabuntur] –bunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,17 
Prolongavit enim se12  magis veritas et appropinquavit mendacium. Iam enim festinat13  venire, quam vidisti in visionem.

12  se] om. Weber 13  festinat] + aquila Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,18 XXXV
Et respondi et14  dixi coram te, Domine.

14  et] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,19 
Ecce enim ego abibo sicut precepisti mihi, et corripiam presentem populum. Qui autem iterum nati fuerint, quis commonebit ?
Numérotation du verset 4Esr. 14,20 
Positum est ergo seculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine,
Numérotation du verset 4Esr. 14,21 
quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit que a te facta sunt vel que incipient opera15  .

15  opera] opere Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,22 
Si enim inveni in te gratiam16  , immitte in me spiritum sanctum, et scribam omne quod factum est in seculo ab initio, que erant in lege tua scripta, ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint vivere in novissimis vivant.

16  in te gratiam] gratiam coram te Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,23 
Et respondit ad me et dixit : Vadens congrega populum et dices ad eos ut {t. 2 : Erfurt, f. 164rb ; facsim., p. 327b} [Rusch, f. 164rb ] non querant te17  diebus quadraginta.

17  querant te] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,24 
Tu autem prepara tibi buxos multos et accipe tecum Saream, Dabriam, Selemiam, Ethanum et Asiel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter.
Numérotation du verset 4Esr. 14,25 
Et venies huc18  , et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus que non extinguetur quoadusque finiantur que incipies scribere.

18  huc] hic Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,26 
Et tunc perfectis19  quedam palam facies, quedam sapientibus absconse trades. In crastinum enim hac hora incipies scribere.

19  tunc perfectis] cum perfeceris Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,27 
Et profectus sum, sicut mihi precepit, et congregavi omnem populum et dixi :
Numérotation du verset 4Esr. 14,28 
Audi Israel verba hec :
Numérotation du verset 4Esr. 14,29 
Peregrinati20  sunt patres nostri ab initio in Egypto et liberati sunt inde

20  Peregrinati] peregrinantes praem. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,30 
et acceperunt legem vite quam non custodierunt, quam21  et vos post eos transgressi estis.

21  quam… quam] quem… quem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,31 
Et data est vobis terra in sortem et22  terra Sion et patres vestri et vos23  iniquitatem fecistis et non servastis vias quas precepit vobis24  Altissimus.

22  et] in Weber | 23  et patres vestri - et vos] inv. Weber | 24  precepit vobis] inv. Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 14,32 
et25  iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat.

25  et] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,33 
Et nunc vos hic estis et fratres vestri introrsum26  vestrum sunt.

26  introrsum] introrsus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,34 
Si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini.
Numérotation du verset 4Esr. 14,35 
Iudicium enim post mortem veniet, quando iterum revivescemus, et tunc iustorum nomina parebunt et impiorum facta ostendentur.
Numérotation du verset 4Esr. 14,36 
Ad me igitur27  nemo accedat nunc, neque requirat28  me usque diebus quadraginta.

27  igitur] autem Weber 28  requirat] requirent Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,37 
Et accepi quinque viros, sicut mandavit mihi, et profecti sumus in campum29  et mansimus ibi.

29  campum] campo Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,38 
Et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens : Esdra, aperi os tuum et bibe quo te potavero30  .

30  quo te potavero] quod te potiono Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,39 
Et aperui os meum, et ecce calix plenus porrigebatur mihi. Hoc erat plenum sicut aqua, color autem eius ut ignis similis.
Numérotation du verset 4Esr. 14,40 
Et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum cruciabatur31  intellectum et in pectus meum increscebat sapientia. Nam spiritus meus conservabatur memoria32  ,

31  cruciabatur] eructabatur Weber 32  conservabatur memoria] conservabat memoriam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,41 
Et apertum est os meum et non est clausum amplius.
Numérotation du verset 4Esr. 14,42 
Altissimus33  dedit intellectum quinque viris et scripserunt que dicebantur excessiones34  notis quas non sciebant35  .

33  Altissimus] + autem Weber | 34  excessiones Ed1460 Ed1462 Rusch ] ex successione Weber | 35  sciebant Ed1460 Ed1462 Rusch ] + et sederunt quadraginta diebus ipsi autem per diem scribebant Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 14,43 
Nocte autem manducabant panem. Ego autem per diem loquebar et per noctem36  non tacebam.

36  per noctem Ed1460 Ed1462 Rusch ] nocte Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,44 
Scripti sunt autem in quadraginta dies37  libri nongenti quattuor.

37  dies Ed1460 Ed1462 Rusch ] diebus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,45 
Et factum est cum complessent38  quadraginta dies, locutus39  est Altissimus dicens : priora que scripsisti in palam pone, et legant digni et indigni.

38  complessent] complevissent Ed1460 Ed1462 , completi essent Tr621 Weber 39  locutus Ed1460 Ed1462 Rusch ] et praem. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 14,46 
Novissimos autem septuaginta conservabis ut tradas eos sapientibus de populo tuo.
Numérotation du verset 4Esr. 14,47 
In his enim est vena intellectus et sapientie fons et scientie flumen. Et feci sic.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Esr. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber21.xml&chapitre=21_14)