initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<21. *Liber Esdrae quartus*>

Capitulum 15

Numérotation du verset 4Esr. 15,1 I
Ecce loquere in aures plebi mee sermones prophetie quos immisero in os tuum, dicit Dominus,

1 Incipit liber Esdre quintus praem. Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 15,2 
et fac ut in carta scribantur quoniam fideles et veri sunt.

ut Tr621 Ed1455 Rusch ] om. Weber scribantur Tr621 Ed1455 Rusch ] scribi eos Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,3 
Ne timeas a cogitationibus adversum te nec turbent te incredulitates dicentium,

turbent Tr621 Ed1455 Ed1462 Rusch ] turbant Ed1460 , conturbent Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,4 
quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur.
Numérotation du verset 4Esr. 15,5 
Ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium et famem et mortem et interitum,
Numérotation du verset 4Esr. 15,6 
propter quod superpolluit iniquitas omnem terram et adimpleta sunt opera {t. 2 : Erfurt, f. 164va ; facsim., p. 328a} [Rusch, f. 164va ] nociva illorum.

superpolluit Tr621 Ed1455 Ed1460 Ed1462 Rusch ] superposuit Weber | adimpleta Tr621 Ed1455 Ed1460 Ed1462 Rusch ] adimplete Weber | opera Tr621 Ed1455 Rusch ] operationes Weber | nociva illorum Tr621 Ed1455 Rusch ] eorum Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 15,7 
Propterea dicit Dominus :
Numérotation du verset 4Esr. 15,8 
Iam non silebo de impietatibus eorum que10  irreligiose agunt, nec sustinebo in his que inique exercent. Ecce sanguis innoxius et tristis11  clamat ad me, et anime iustorum clamant perseveranter.

de impietatibus Tr621 Ed1455 Rusch ] impietates Weber | 10  que Ed1460 Rusch ] qui Tr621 | 11  et tristis Rusch ] et iustus Tr621 Ed1455 Ed1460 Ed1462 Clementina Weber , om. Amiens10 |
Numérotation du verset 4Esr. 15,9 
Vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innoxium12  ex illis ad me.

12  innoxium Tr621 Ed1455 Ed1460 Ed1462 Rusch ] innocuum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,10 II
Ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. Iam non patiar illum habitare in terra Egypti,
Numérotation du verset 4Esr. 15,11 
sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam13  plaga sicut prius, et corrumpam omnem terram14  eius.

13  percutiam Ed1460 Ed1462 Rusch ] Egyptum Tr621 Weber 14  o. t. Tr621 Ed1460 Ed1462 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,12 
Lugebit15  Egyptus et fundamenta eius plaga verberata16  et castigatione quas inducet ei Deus17  .

15  Lugebit Ed1460 Ed1462 Rusch ] Lugeat Tr621 Weber | 16  plaga Ed1460 Ed1462 Rusch ] a praem. Tr621 Weber ] | 17  plage… Dei Ed1460 Ed1462 Rusch ] a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 15,13 
lugebunt18  cultores operantes terram quoniam deficient semina eorum ab uredine et grandine et sidere terribili19  .

18  Lugebunt Ed1460 Ed1462 Rusch ] lugeant Tr621 Weber 19  ab uredine… terribili] et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,14 III
Ve seculo et qui habitant in eo20  .

20  eo] eum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,15 
quia appropinquavit gladius et contritio eorum21  , et exsurget gens super22  gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum.

21  contritio eorum] extritio illorum Weber 22  super] contra Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,16 
Erit enim inconstabilitio23  hominibus, et alii aliis invalescentes24  non curabunt regem suum et principem vie gestorum25  suorum in potentia sua.

23  inconstabilitio] constabilitio Weber | 24  aliis aliis invalescentes] alisalios supervalescentes Weber | 25  vie gestorum] megestanorum Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 15,17 
Concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit.
Numérotation du verset 4Esr. 15,18 
Propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent.
Numérotation du verset 4Esr. 15,19 
Non miserebitur homo proximum suum26  ad irritum faciendum27  domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam.

26  proximum suum] proximo suo Weber 27  faciendum] + in Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,20 IIII
Ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terre ad me verendum28  , qui sunt ab oriente et ab austro29  ab euro et a Libano, ad convertendos in se et reddere que dederunt illis.

28  me verendum] movendum Weber 29  ab oriente et ab austro] a borea et a noto et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,21 
Sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinu30  ipsorum. Hec dicit Dominus Deus :

30  sinu eorum] sinum ipsorum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,22 
Non parcet dextera mea super peccatores31  nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram.

31  peccatores] peccantes Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,23 
Exiit32  ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terre et peccatores quasi stramen incensum.

32  Exiit] Et praem. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,24 
Ve eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit Dominus.
Numérotation du verset 4Esr. 15,25 
Non parcam illis. Discedite, filii, a potestate33  . Nolite contaminare sanctificationem meam

33  a potestate Rusch Clementina ] apostatae Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,26 
quoniam novit Dominus omnes qui delinquunt34  in illum35  . Propterea tradidit36  eos in mortem et in occisionem.

34  quoniam… delinquunt] novit Deus qui peccant Weber | 35  illum] eum Weber | 36  tradidit] tradet Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 15,27 
Iam enim venerunt super orbem terrarum mala et manebitis in illis. Non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum.
Numérotation du verset 4Esr. 15,28 V
Ecce visio horribilis et facies illius ab oriente.
Numérotation du verset 4Esr. 15,29 
Et exient nationes draconum Arabum in curribus37  multis, et sicut flatus eorum numerus38  fertur super terram ut iam39  timeant et trepident40  omnes qui illos audient

37  curribus] curris Weber | 38  sicut flatus eorum numerus] sibilatus eorum a die itineris Weber | 39  iam] etiam Weber | 40  trepident] trepidentur Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 15,30 
carmonii insanientes in ira et41  exient ut apri42  de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terre Assyriorum43  .

41  et] om. Weber | 42  ut apri] om. Weber | 43  Assyriorum] + in dentibus suis Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 15,31 
Et post hec supervalescent dracones44  nativitatis sue memores45  , et convertent46  se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos.

44  supervalescent dracones] supervalescet draco Weber | 45  sue memores] memoria sue Weber | 46  convertent] si converterint Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 15,32 
Isti47  turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam,

47  Isti] Et praem. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,33 
et48  territorio Assyriorum {t. 2 : Erfurt, f. 164vb ; facsim., p. 328b} [Rusch, f. 164vb ] subsessor obsedebit49  eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitu50  illorum et contentio in reges ipsorum51  .

48  et] + a Weber | 49  obsedebit] subsedebit Weber | 50  exercitu] exercitum Weber | 51  contentio… ipsorum] inconstabilitio in regno illorum Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 15,34 VI
Ecce nubes52  ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et facies earum53  horrida valde, plena ire et procelle.

52  nubes] nubs Weber 53  earum] illorum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,35 
Et collident se invicem et collident54  sidus copiosum super terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem55 

54  collident] effundent Weber 55  ventrem] + equi Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,36 
et fumus56  hominis usque ad subtramen57  cameli. Et erit timor et tremor multus super terram,

56  fumus] femur Weber 57  usque ad subtramen] et suffraginem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,37 
et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor apprehendet illos. Et post hec movebuntur nimbi copiosi
Numérotation du verset 4Esr. 15,38 
a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente.
Numérotation du verset 4Esr. 15,39 
Et superinvalescent venti ab oriente et recludent eam58  et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritationem59  ab orientalem ventum60  et occidentem violabitur.

58  eam] eum Weber | 59  exteritationem] exteritionem Weber | 60  ventum] notum Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 15,40 
Et exaltabuntur nubes magne et valide plene ire et sidus, ut exterreant61  omnem terram et inhabitantes eam, et infundent62  super omnem locum63  altum et eminentem sidus terribile,

61  exterreant] exterant Weber | 62  infundent] fundent Weber | 63  locum] om. Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 15,41 
ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi64  plenitudine aquarum multarum65  .

64  rivi] + a Weber 65  multarum] illarum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,42 
Et demolientur66  civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et fenum67  pratorum et frumenta eorum.

66  demolientur] demolient Weber 67  fenum] fena Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,43 
Et transibunt constantes68  usque Babylonem et exterrent eam.

68  constantes] constanter Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,44 
Convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam. Et subibit pulvis et fumus usque in69  celum, et omnes in circuitu lugebunt eam,

69  ad Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,45 
et qui sub ea remanserint servient his qui70  exterruerunt.

70  sub ea… qui] subremanserint servientes his qui eam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,46 
Et tu Asia concors71  in specie Babylonis et gloria persone eius,

71  concors] consors Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,47 
ve tibi, misera, propter quod assimilasti ei et72  ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis qui tecum semper cupierunt73  fornicari.

72  et] om. Weber 73  tecum… cupierunt] te cupierunt semper Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,48 
Odibilem imitata es in omnibus operibus eius et in74  adinventionibus eius. Propterea dicit Deus :

74  in] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,49 
Immittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, a violatione et morte75  et gloria virtutis tue.

75  a violatione et morte] ad violationem et mortem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,50 
Sicut flos siccabitur cum exsurget ardor qui emissus est super te76 

76  te] + et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,51 
infirmaberis ut paupercula plagata et castigata a mulieribus ut non possint te77  suscipere potentes et amatores.

77  ut paupercula… te] et paupera a plaga et mastigata a vulneribus ut non possis tuos Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,52 
Numquid ego sic zelabo te, dicit Dominus,
Numérotation du verset 4Esr. 15,53 
nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussionem78  manuum et diceres79  super mortem eorum cum inebriata esses80   :

78  percussionem] –ne Weber | 79  diceres] dicens Weber | 80  esses] es Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 15,54 
exorna speciem vultus tui ?
Numérotation du verset 4Esr. 15,55 
Merces fornicationis tue in sinu tuo propter hoc redditionem accipies81  .

81  fornicationis tue in sinu tuo propter hoc redditionem accipies Ed1460 Ed1462 Rusch ] fornicarie in sinus tuos propterea redditionem percipies Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,56 
Sicut facis82  electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et tradet te in malum83  .

82  facis Ed1460 Ed1462 Rusch ] facies Weber 83  malum Ed1460 Ed1462 Rusch ] malis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,57 
Et nati tui fame interient et tu romphea cades, et civitates tue conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent.
Numérotation du verset 4Esr. 15,58 
Et qui sunt in montibus fame peribunt et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame et sitis84  aque.

84  et sitis Rusch ] panis et siti Ed1460 Ed1462 Clementina Weber
Numérotation du verset 4Esr. 15,59 
Infelix per maria venies et rursum accipies mala85 

85  <4Esr. 15, 59-16, 78> Codd. : Ed1460 Ed1462 Rusch ; Wb = Edminor., p. 1970b-1974b (S C M E ; Clementina; b = Bensly ) Wa = Weber, p. 1970a-1974a (Amiens10) | Infelix… mala Ed1460 Ed1462 Rusch Wb ] propter priora misera es et iterum excipies mala Wa | per maria Ed1460 Ed1462 Rusch Clementina ] primaria Tr621 (f. 199va in calce col.)M Wb
Numérotation du verset 4Esr. 15,60 
et in transitu86  allident civitatem occisam87  et exterrent aliquam portionem terre tue et partem glorie tue exterminabunt88  {t. 2 : Erfurt, f. 165ra ; facsim., p. 329a} [Rusch, f. 165ra ] rursum revertentes conversam89  .

86  transitu Ed1460 Ed1462 Rusch Wb (SE) cum Wa ] transitum Tr621 Wb | 87  occisam Rusch Clementina ] otiosam Ed1460 Ed1462 Tr621 Wb ( SM ), oditam Wa | 88  aliquam portionem… exterminabunt Ed1460 Ed1462 Wb ] eam portionem aliquam glorie tue et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia Wa | 89  conversam Rusch Ed1460 Ed1462 ] + a Babylonia subversa Wb, ad Babyloniam (Babylonem Clementina ) subversam Wb (S) Clementina |
Numérotation du verset 4Esr. 15,61 
Et demolita eris illis pro stipula et ipsi erunt tibi ignis et devorabunt te90 

90  Et demolita eris illis pro stipula et ipsi erunt tibi ignis et devorabunt te Ed1460 Ed1462 Wb ] extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis Wa
Numérotation du verset 4Esr. 15,62 
et civitates tuas terram tuam et montes tuos omnes silvas tuas et lignum fructiferum igni comburent91  .

91  et civitates tuas... comburent Ed1455 Ed1460 Ed1462 Rusch Clementina ] Omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument Wa
Numérotation du verset 4Esr. 15,63 
Filios tuos captivos ducent et censum tuum in predam92  habebunt et gloriam faciei tue exterminabunt.93 

92  in predam Ed1455 Rusch Wb (ME) Clementina ] preda Wb 93  Filios... exterminabunt Ed1455 Rusch ] et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam faciei tue exterminabunt Wa




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Esr. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber21.xml&chapitre=21_15)