initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<21. Liber Esdrae quartus**>

Capitulum 16

Numérotation du verset 4Esr. 16,1 
Ve tibi Babylon et Asia, ve tibi Egypte et Syria.
Numérotation du verset 4Esr. 16,2 
Precingite vos saccis et ciliciis et plangite filios vestros et dolete quoniam appropinquavit contritio vestra.

saccis et ciliciis et Ed1455 Ed1460 Rusch] saccos Wa | dolete Ed1455 ] + eos Wa | quoniam Ed1455 ] de his quia Wa |
Numérotation du verset 4Esr. 16,3 
Immissus est vobis gladius et quis est qui avertat illum ?

Immissus Ed1455 ] Missus Wa | vobis gladius Ed1455 ] inv. Wa | illum] eum Wa |
Numérotation du verset 4Esr. 16,4 
Immissus est in vobis ignis et quis est qui extinguat illum ?

Immissus est in] Missus est Wa illum] eum Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,5 
Immissa sunt vobis mala et quis est qui repellat ea ?

repellat] recutiet Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,6 
Numquid repellet10  aliquis leonem esurientem in silva aut11  extinguet ignem in stipula mox quando ceperit ardere12   ?

10  repellet] recutiet Wa | 11  aut] + numquid Wa | 12  in stipula… ardere] cum stramen incensum fuerit Wa |
Numérotation du verset 4Esr. 16,7 
Numquid repellet aliquis13  sagittam a sagittario forti missam14 

13  repellet aliquis Ed1460 Ed1462 Rusch Clementina] inv. Wb 14  Numquid repellet… missam] Aut numquid recutiet sagittam immissam a sagittario forte ? Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,8 
Dominus fortis immittit mala et quis est qui repellet ea ?15 

15  Dominus fortis immittit mala et quis est qui repellet ea Rusch] ... repellat ea Ed1462 , Dominus Deus mittit mala et quis recutiet ea Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,9 
Exiit16  ignis ex iracundia eius et quis est qui extinguat eum ?

16  Exiit Ed1460 Ed1462 Rusch] Exiet Wb, Et exiet Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,10 
Coruscabit et quis non timebit ? Tonabit et quis non pavebit17  ?

17  pavebit] horrebit Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,11 
Dominus comminabitur et quis non funditus conterretur a facie ipsius18   ?

18  comminabitur… ipsius] comminatur quis non conterretur a facie eius Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,12 
Terra tremuit et fundamenta eius, mare fluctuat de profundo, et fluctus eius disturbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius19  ,

19  Terra… eius] Tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,13 
quoniam fortis dextera eius que arcum tendit, sagitte20  eius acute que ab ipso mittuntur non deficient cum ceperint mitti in21  fines terre.

20  sagitte Rusch Clementina] sagitta Ed1460 Ed1462 21  dextera eius… mitti in] glorie qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, que dimissa est ab eo, non deficiet missa super Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,14 
Ecce mittuntur mala et non revertentur, donec veniant22  super terram.

22  veniant] venient Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,15 
Ignis succenditur et non extinguetur donec consumat fundamenta23  terre.

23  Ignis… fundamenta] Et ignis incendetur et non extinguetut donec excomedat frumenta Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,16 
Quemadmodum non redit sagitta missa a valido sagittario sic24  non revertentur mala que missa fuerint in terram25  .

24  sic] sicut Ed1460 Ed1462 25  Quemadmodum… terram Wa] Quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala que fuerint emissa in terram Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,17 
Ve mihi, ve mihi, quis me liberabit in illis diebus26   ?

26  i. d.] inv. Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,18 
Initium dolorum et multi gemitus, initium famis et multi interitus, initium bellorum et formidabunt potestates, initium malorum et trepidabunt omnes27  .

27  Initium dolorum… omnes] Initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium malor Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,19 
In his quid faciam cum venerint mala28   ?

28  In his… mala] ab eis quid facient cum venerint mala Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,20 
Ecce fames et plaga et tribulatio et angustia missa sunt flagella in emendatione29  .

29  Ecce fames… emendatione] Ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,21 
Et in his omnibus se non convertent ab iniquitatibus suis neque flagellorum memores erunt semper.30 

30  Et in his… semper] et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,22 
Ecce erit annone vilitas31  super terram sic32  ut putent sibi esse directam pacem et33  tunc germinabunt34  mala super terram, gladius, fames et magna confusio35  .

31  vilitas] + in brevi Wa | 32  sic] om. Wa | 33  et] om. Wa | 34  germinabunt] superflorescent Wa | 35  fames… confusio] et famis Wa |
Numérotation du verset 4Esr. 16,23 
A fame enim plurimi qui inhabitant terram interient et gladius perdet ceteros qui superaverint a fame36 

36  A fame enim… fame] et aporiant vitam super terram et gladius dispersit que superaverint a fame Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,24 
et mortui sicut37  stercora proicientur et non erit qui consoletur eos. Derelinquetur enim terra deserta et civitates eius deicientur.38 

37  sicut Ed1460 Ed1462 Rusch Clementina] tamquam Wb, quasi Wa 38  proicientur… deicientur] proicientur, et non habent qui consolentur eos et derelinquetur deserta terra et civitates eius demolientur Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,25 
Non derelinquetur qui colat39  terram et qui seminat eam.

39  qui colat] agricola qui colit Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,26 
Ligna dabunt fructus et quis vindemiabit illa40   ?

40  dabunt… vindemiabit] fructiferabunt et quis vindemiet illa Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,27 
Uva matura fiet et quis calcabit illam ? Erit enim locis magna desertio.41 

41  Uva… desertio] et uva tradet se ad vindemiam et quis alligabit eam erit enim et locis desertio multa Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,28 
Cupiet enim homo hominem videre vel vocem eius audire.42 

42  Cupiet enim… audire] concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius audire Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,29 
Relinquentur enim de civitate decem et duo de agro qui absconderint se in densis nemoribus43  {t. 2 : Erfurt, f. 165rb ; facsim., p. 329b} [Rusch, f. 165rb ] et scissuris petrarum44  .

43  de civitate… nemoribus] decem de civitate et duo ex agro qui absconderint se in silva Wa 44  et scissuris petrarum Ed1460 Ed1462 Rusch Clementina] et in fissuras petrarum Wa, et fissuris petrarum Wb
Numérotation du verset 4Esr. 16,30 
Quemadmodum derelinquuntur45  in oliveto et46  singulis arboribus tres aut47  quattuor olive

45  derelinquuntur Ed1460 Ed1462 Rusch Clementina] relinquentur Wa Wb | 46  et Ed1460 Ed1462 Rusch Clementina] in Wb | 47  et singulis… tres aut] tres vel quattuor olivae Wa |
Numérotation du verset 4Esr. 16,31 
aut sicut in vinea vindemiata racemi relinquuntur48  ab his qui diligenter vineam scrutantur49 

48  relinquuntur Ed1460 Ed1462 Rusch] relinquentur Wa Wb 49  racemi... scrutantur Rusch] et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter Wa
Numérotation du verset 4Esr. 16,32 
sic relinquentur50  in diebus illis tres aut51  quattuor52  scrutantibus domos eorum in romphea.

50  relinquentur] remanebunt Wa | 51  aut] vel Weber | 52  quattuor] + ab Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 16,33 
Et relinquetur terra deserta53  , et agri eius inveterabunt54  , et vie eius et omnes semite eius55  germinabunt spinas, eo quod non transient homines56  per eam.

53  t. d.] inv. Weber | 54  inveterabunt] inveteraverunt Weber | 55  eius] om. Weber | 56  homines] oves Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 16,34 
Lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros. Lugebunt filie earum non habentes adiutorium
Numérotation du verset 4Esr. 16,35 
sponsi earum. In bello consumentur et viri earum in fame exterentur.
Numérotation du verset 4Esr. 16,36 
Audite vero ista et cognoscite ea servi Domini.
Numérotation du verset 4Esr. 16,37 
Ecce verbum Domini, excipite illud57  ne diis credatis58  de quibus dicit Dominus :

57  illud] eum Weber 58  diis credatis] discredatis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,38 
Ecce appropinquant mala et non tardant59  .

59  tardant] tardantur Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,39 
Quemadmodum pregnans cum parit60  in nono mense filium suum61  appropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres62  dolores circumeunt63  ventrem eius et prodeunte64  infante de ventre non tardabunt65  uno puncto,

60  cum parit] om. Weber | 61  suum] + in Weber | 62  tres] + gementes Weber | 63  circumeunt] circum Weber | 64  prodeunte] prodiente Weber | 65  tardabunt] tardabit Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 16,40 
sic non morabuntur66  mala ad prodeundum67  super terram, et seculum gemet et dolores circumtenebunt illud68  .

66  morabuntur Rusch Ed1462 ] morabimur Ed1460 | 67  prodeundum] prodiendum Weber | 68  circumtenebunt illud] circumtenent illum Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 16,41 
Audite verbum, plebs mea. Parate vos in69  pugnam et70  in malis sic estote quasi advene terre :

69  in] ad Weber 70  et] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,42 
qui vendit quasi qui fugiat71  ; et qui emit quasi qui perditurus.

71  fugiat] fugiet Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,43 
prol.| Qui mercatur quasi qui fructum non capiat, et qui edificat quasi non habitaturus.
Numérotation du verset 4Esr. 16,44 
Qui seminat quasi qui non metet, sic et qui vineam putat quasi qui72  non vindemiaturus73  .

72  qui] om. Ed1460 Ed1462 Weber 73  qui non... vindemiaturus] non messem facturus et qui putat quasi non vindemiaturus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,45 
Qui nubunt sic quasi filios non facturi et qui non nubunt sic quasi vidui.
Numérotation du verset 4Esr. 16,46 
Propter quod qui laborant sine causa laborant.
Numérotation du verset 4Esr. 16,47 
Fructus enim illorum alienigene metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos.
Numérotation du verset 4Esr. 16,48 
Et qui negotiantur74  in rapina quantum diu75  exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas,

74  negotiantur] iter. Weber 75  quantum diu] quamdiu Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,49 
tanto magis adzelabor eos super peccata sua76  dicit Dominus.

76  sua] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,50 
Quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde,
Numérotation du verset 4Esr. 16,51 
sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in facie77  , cum venerit qui defendat exquirentem omne78  peccatum super terram.

77  facie] faciem Weber 78  omne] omnem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,52 
Propterea nolite similari ei79  nec operibus eius,

79  ei] eam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,53 
quoniam80  adhuc pusillum et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in vos81  .

80  quoniam] + ecce Weber 81  vos] nos Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,54 
Non dicat peccator se non82  peccasse quoniam carbones ignis comburet super caput eius qui dicit : non peccavi coram Deo et gloria ipsius.

82  se non] inv. ΩM Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,55 
Ecce Dominus cognoscet83  omnia opera hominum84  et adinventiones illorum et cogitationes85  illorum et corda illorum.

83  cognoscet] cognoscit Weber | 84  hominum] hominis Weber | 85  cogitationes] cogitationum Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 16,56 
Dixit enim86   : fiat terra et facta est, fiat celum et factum est,

86  Dixit enim] Qui dixit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,57 
Et in verbo illius stelle fundate sunt, et novit numerum stellarum.
Numérotation du verset 4Esr. 16,58 
Qui scrutatur87  abyssum et thesauros illarum88  qui mensus89  est mare et conceptum eius.

87  scrutatur] scrutat Weber | 88  illarum] illorum Weber | 89  mensus] metitus Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 16,59 
Qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquas90  verbo suo.

90  aquas] aquam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,60 
Qui extendit {t. 2 : Erfurt, f. 165va ; facsim., p. 330a} [Rusch, f.  165va ] celum quasi cameram91  super aquas fundavit eum.

91  cameram] + et om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,61 
Qui posuit in deserto fontes aquarum et super verticem92  montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti petra93  ut portaret terram94  .

92  verticem] vertices Weber | 93  petra] om. Weber | 94  portaret terram Ed1462 Rusch] potaret terram Clementina potaret terra Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 16,62 
Qui finxit hominem et posuit cor suum95  in medio corporis et misit ei spiritum96  , vitam et intellectum

95  suum] om. Weber 96  spiritum] + et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,63 
et spiramen97  Dei omnipotentis, qui fecit omnia et scrutinat omnia98  absconsa in absconsis terre99  .

97  spiramen] spiramentum Weber | 98  omnia] om. Weber | 99  terre] certe Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 16,64 
Hic novit adinventionem vestram et que cogitatis in cordibus vestris,
Numérotation du verset 4Esr. 16,II 
peccantes et volentes occultare peccata vestra100  .

100  peccantes... vestra Ed1462 Rusch Clementina] peccantes... peccata sua Ed1460 , ve peccantibus et volentibus occultare peccata sua Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,65 
Propter quod Dominus scrutinando scrutinavit101  omnia opera vestra102  et traducet vos omnes

101  scrutinavit] scrutinabit Weber 102  vestra] eorum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,66 
et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erunt103  que accusatores stabunt in die illo.

103  erunt] erint Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,67 
Quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Deo et angelis104  eius ?

104  Deo et angelis] Domino et gloria Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,68 III
Ecce iudex Deus, timete eum105  . Desinite a peccatis vestris et obliviscamini106  iniquitates vestras iam agere eas in107  sempiterno, et Deus educet108  vos et liberabit de omni tribulatione.

105  eum Tr621] + et Weber | 106  obliviscamini] obliviscimini Weber | 107  in] om. Weber | 108  educet] educabit Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 16,69 
Ecce enim incenditur ardor super vos turbe copiose, et rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisos109 

109  occisos] occisam
Numérotation du verset 4Esr. 16,70 
et qui consenserint eis erunt illis in derisum et in improperium et in conculcationem.
Numérotation du verset 4Esr. 16,71 
Erit enim locis locus110  et in vicinas civitates exsurrectio multa super timentes Dominum.

110  locis locus] Lociis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,72 
Erunt quasi insani nemini111  parcentes ad diripiendum et devastandum adhuc timentes Dominum,

111  nemini] neminem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,73 
quia devastabunt et diripient substantias et de domibus suis112  eos eicient.

112  et de domibus suis] eorum et de domo sua Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,74 
Tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod probatur ab igne.
Numérotation du verset 4Esr. 16,75 
Audite, dilecti113  mei, dicit Dominus. Ecce adsunt114  dies tribulationis, et de his liberabo vos.

113  dilecti] electi ΩM Weber 114  adsunt] assunt ΩM Ed1460 Ed1462
Numérotation du verset 4Esr. 16,76 
Ne timeatis nec hesitetis115  quoniam Deus dux vester est.

115  hesitetis ΩM Rusch] hesitemini Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,77 
Et qui servat mandata116  et precepta mea, dicit Dominus Deus, ne preponderent vos peccata vestra, ne117  superelevent se iniquitates vestre.

116  qui servat mandata] eorum qui servant ΩM, qui servatis mandata Weber 117  ne] nec ΩM Weber
Numérotation du verset 4Esr. 16,78 
Ve qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et spinis tegitur semita eius, per quam non transit118  homo, et excluditur et mittitur ad devorationem ignis.

118  transit ΩM] transiet Weber
Liber Esdre quartus explicit119  .

119  Liber Esdre quartus - explicit Rusch Weber ] om. ΩM, inv. Ed1460 Ed1462




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Esr. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber21.xml&chapitre=21_16)