initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<21. *Liber Esdrae quartus*>

Capitulum 4

Numérotation du verset 4Esr. 4,1 II
Et respondit ad me angelus qui missus est ad me, cui nomen Uriel,
Numérotation du verset 4Esr. 4,2 
et dixit mihi : Excedens excessit cor tuum in seculo hoc, et comprehendere cogitas viam Altissimi ?
Numérotation du verset 4Esr. 4,3 
Et dixi : Ita domine meus. Et respondit mihi et dixit : Tres vias {t. 2 : Erfurt, f. 158vb ; facsim., p. 316b} [Rusch, f. 158vb ] missus sum ostendere tibi et tres similitudines proponere coram te.
Numérotation du verset 4Esr. 4,4 
De quibus mihi si renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo viam quam desideras videre et docebo te unde sit cor malignum.

mihi si] inv. Weber | docebo] doceam Weber | unde sit] quare Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 4,5 
Et dixi : Loquere domine meus. Et dixit ad me : Vade pondera mihi ignis pondus aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem que preteriit.
Numérotation du verset 4Esr. 4,6 
Et respondi et dixi : Quis natorum poterit facere ut me interroges de his ?
Numérotation du verset 4Esr. 4,7 
Et dixit ad me : Si essem interrogans te dicens : quante habitationes sunt in corde maris, aut quante vene sunt in principio abyssi, aut quante vene sunt super firmamentum, aut qui sunt exitus paradisi,

essem] eram Weber sunt] sint Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,8 
diceres mihi fortassis in abyssum non descendi neque in infernum adhuc, neque in celum numquam ascendi.

diceres mihi fortassis] dicebas fortassis mihi Weber | celum] celis Weber | numquam] umquam Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 4,9 
Nunc autem non interrogavi te nisi de igne et vento et die per quem transisti et a10  quibus separari non potes, et non respondisti mihi de eis.

die] diem Weber 10  a] sine Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,10 
Et dixit mihi : Tu que tua sunt tecum coadolescentia non potes cognoscere.
Numérotation du verset 4Esr. 4,11 
Et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam ? Et iam exterius11  corrupto seculo intelligere corruptionem12  evidentem in facie mea ?13 

11  exterius] exterritus Weber | 12  corruptionem] incorruptionem Weber | 13  evidentem in facie mea] et cum hec audissem cecidi in faciem meam Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 4,12 
Et dixi illi : Melius erat nos non esse quam adhuc viventes14  vivere in impietatibus et pati et non intelligere de qua re.

14  esse quam adhuc viventes] adesse quam advenientes Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,13 III
Et respondit ad me et dixit : Proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi et cogitaverunt cogitationem
Numérotation du verset 4Esr. 4,14 
et dixerunt : Venite et eamus et faciamus ad mare bellum ut recedat coram nobis15  et faciamus nobis alias silvas.

15  nobis] nos Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,15 
Et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem et dixerunt : Venite ascendentes debellamus silvas16  campi ut et ibi consumemus nobismetipsis aliam regionem.

16  debellamus silvas] debellemus silvam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,16 
Et factus est cogitatus silve in vanum17  . Venit enim ignis et consumpsit eam.

17  vanum] vano Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,17 
Similiter et cogitatus fluctuum maris. Stetit enim arena et prohibuit eos18  .

18  eos] eam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,18 
Si enim esses19  iudex horum quem inciperes20  iustificare aut quem condemnare ?

19  esses] eras Weber 20  inciperes] incipiebas Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,19 
Et respondi et dixi : utique21  vanam cogitationem cogitaverunt. Terra enim data est silve et mari22  locus portare fluctus suos.

21  utique] utrique Weber 22  mari] maris Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,20 
Et respondit ad me et dixit : Bene tu iudicasti. Et quare non iudicasti tibimetipsi23   ?

23  tibimetipsi] –ipso Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,21 
Quemadmodum enim terra silve data est et mare fluctibus suis, sic24  qui super terram inhabitant que sunt super terram intelligere solummodo possunt et qui super celos que25  super altitudinem celorum.

24  sic] et Weber 25  que] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,22 IV
Et respondi et dixi : Deprecor te domine ut mihi detur26  sensus intelligendi.

26  detur] datus est Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,23 
Non enim volui interrogare de superioribus tuis27  sed de his que pertranseunt per nos quotidie, propter quid28  Israel29  datus30  in opprobrium gentibus quem dilexisti populum datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scripte nusquam sunt

27  tuis] viis Weber | 28  quid] quod Weber | 29  Israel] Israel Weber | 30  datus] + est Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 4,24 
et pertransivimus de seculo ut locuste, et vita nostra stupor et31  vapor. Et nec digni sumus misericordiam consequi.

31  stupor et] ut Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,25 
Sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos ? Et de32  his interrogavi

32  de] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,26 
et respondit ad me et dixit : Si fueris plurimum scrutatus33  frequenter miraberis. Quoniam festinans festinat seculum pertransire.

33  plurimum scrutatus] videbis et si vixeris Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,27 
Et non capit34  portare que in {t. 2 : Erfurt, f. 159ra ; facsim., p. 317a} [Rusch, f. 159ra ] futuris35  temporibus iustis repromissa sunt, quoniam plenum iniustitia36  est seculum hoc et infirmitatibus.

34  Et non capit] Non capiet Weber | 35  futuris] om. Weber | 36  iniustitia] mestitia Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 4,28 
De quibus autem interrogas, dicam37   : Seminatum est enim malum38  et necdum venit destructio39  ipsius.

37  De quibus... dicam] om. Weber | 38  malum] + quibus me interrogas de ea Weber | 39  destructio] destrictio Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 4,29 
Si ergo non inversum40  fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet41  ubi seminatum est bonum.

40  inversum] messum Weber 41  veniet] + ager Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,30 
Quoniam gramen42  seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generat43  usque cum veniat area.

42  gramen] granum Weber 43  generat] generabit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,31 
Estima autem apud te granum mali seminis quantum fructum impietatis generavit44  .

44  generavit] generaverit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,32 
Quando secate45  fuerint spice quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere.

45  secate] seminate Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,33 
Et respondi et dixi : Quo et quando hec ? Quare modici et mali anni nostri ?
Numérotation du verset 4Esr. 4,34 
Et respondit ad me et dixit mihi46   : Non festines tu47  super Altissimum. Tu enim festinas inaniter esse super ipsum. Nam excessus tuus multus48  .

46  mihi] om. Weber | 47  festines tu] festina spiritu Weber | 48  inaniter… multus] propter temet ipsum spiritum nam Excelsus pro multis Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 4,35 
Nonne de his interrogaverunt anime iustorum in promptuariis suis dicentes : Usquequo spero sic et quando veniet49  fructus aree mercedis nostre ?

49  veniet] venit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,36 
Et respondit ad ea Ieremiel50  archangelus et dixit : quando impletus fuerit numerus seminum51  vobis, quoniam in statera ponderavit seculum

50  Ieremiel] Hieremihel Weber 51  seminum in] similium Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,37 
et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora, et non commovit52  nec excitavit53  usque dum impleatur predicta mensura.

52  commovit] commovet F53  excitavit] excitabit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,38 
Et respondi et dixi : O dominator domine, sed et nos omnes pleni sumus impietate.
Numérotation du verset 4Esr. 4,39 
Et ne forte propter nos non impleantur54  iustorum aree55  , propter peccata inhabitantium super terram.

54  impleantur] impediatur Weber 55  aree] area Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,40 VI
Et respondit ad me et dixit : Vade et interroga pregnantem si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix eius retinere partum56  in semetipsa.

56  partum] fetus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,41 
Et dixi : Non potest domine. Et dixit ad me : In inferno promptuaria animarum matrici assimilata sunt.
Numérotation du verset 4Esr. 4,42 
Quemadmodum enim illa festinat57  que parit effugere necessitatem partus, sic et hec festinat reddere ea que commendata sunt.

57  illa festinat] festinavit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,43 
Ab initio58  tibi demonstrabitur de his que concupiscis videre.

58  inicio] + tunc Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,44 
Et respondi et dixi : Si inveni gratiam ante oculos tuos et si possibile est et si idoneus sum,
Numérotation du verset 4Esr. 4,45 
demonstra mihi59  si plus quam preteritum sit60  habet venire aut plura pertransierunt supra quam futurum est.

59  mihi] + et hoc Weber 60  preteritum sit] preteriti Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,46 
Quid61  pertransivit scio, quid autem
interl.| et quantum 62 

62  Codd. : Tr621 ; om. Rusch

61  supra quam futurum est. Quid] super nos quoniam quod Tr621 Weber
futurum63  sit ignoro.

63  futurum] futuri Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,47 VII
Et dixit ad me : Sta super dexteram partem et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis.
Numérotation du verset 4Esr. 4,48 
Et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me. Et factum est cum transiret flamma64  vidi et ecce superavit fumus.

64  flamma] + et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,49 
Post hec65  transiit coram me nubes plena aque et immisit pluviam impetu multam. Et cum transisset impetus pluvie superaverunt66  in ea gutte.
interl.| temporis vite hominis67 

67  Codd. : Tr621 ; om. Rusch

65  Post hec] Et post hoc Weber 66  superaverunt] et praem. Weber , superaverant Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 4,50 
Et dixit ad me : Cogita tibi. Sicut68  crescit pluvia amplius quam gutte, et ignis69  quam fumus, sic superabundavit que transivit mensura. Superaverunt autem gutte et fumus.

68  Sicut] + enim Weber 69  ignis] + amplius Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,51 
Et oravi et dixi : Putas vivo usque in diebus illis? Vel quid70  erit in diebus illis ?

70  quid] quis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 4,52 
Respondit ad me et dixit : De signis de quibus me interrogas71  , ex parte possum tibi dicere,
interl.| Christus lapis offensionis et scandali, lapis oc* sculptus primarius sta*72 

72  Codd. : Tr621 ; om. Rusch

71  interrogas Tr621 ] perrogas Weber
de vita autem tua non sum missus dicere tibi sed nescio.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Esr. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber21.xml&chapitre=21_4)