initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<21. *Liber Esdrae quartus*>

Capitulum 5

Numérotation du verset 4Esr. 5,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 159rb ; facsim., p. 317b} [Rusch, f. 159rb ] De signis autem : ecce dies venient, in quibus apprehendentur qui inhabitant terram in censu multo, et abscondetur veritatis via, et sterilis erit a fide regio.

1 in quibus] et Weber | 2 inhabitant] super Weber | 3 censu] excessu Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 5,2 
Et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides et super quam audisti olim

quam Weber ] quem Rusch
Numérotation du verset 4Esr. 5,3 
et erit impositio vestigio quam nunc vides regnare regionem, et videbunt eam desertam.

impositio] incomposita Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,4 
Si autem tibi dederit Altissimus vivere, videbis post tertiam tubam, et relucescet subito sol noctu et luna ter in die

videbis] et praem. Weber | tubam Rusch Clementina ] turbatam Weber | ter in die] interdie Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 5,5 
et de ligno sanguis
interl.| cruxis Christi

stillabit et lapis dabit vocem suam et populi commovebuntur10  .

10  commovebuntur propter h om. Ed1460 Ed1462 Rusch ] + et gressus commutabuntur Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,6 
et regnabit quem non sperant qui inhabitant super terram; et volatilia commigrationem facient11  .

11  commigrationem facient] [ lac. ] faciant Tr621
Numérotation du verset 4Esr. 5,7 
Et mare Sodomiticum12 
interl.| mundus qui est mare magnum13 

13  Codd. : Tr621 ; om. Rusch

12  Sodomiticum] Sodomitum Weber
pisces reiiciet
interl.| huius mundi tribulatione14 
interl.| vel in mysterio15 

14  Codd. : Tr621 ; om. Rusch
15  Codd. : Tr621 ; om. Rusch
et dabit vocem noctu quam16  non noverant multi. Omnes autem audient vocem eius.

16  quam] quem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,8 
Et chaos fiet per loca multa, et ignis frequenter remittetur17  et bestie agrestes transmigrabunt18  et mulieres menstruate parient19  monstra,

17  remittetur] emittetur Weber | 18  transmigrabunt] + regionem suam Weber | 19  menstruate parient] inv. Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 5,9 
et in dulcibus aquis salse invenientur
interl.|  heretici immundi20 
interl.| falsi fratres21 

20  Codd. : Tr621 ; om. Rusch
21  Codd. : Tr621 ; om. Rusch
et amici omnes semetipsos expugnabunt et abscondetur tunc sensus et intellectus separabitur in promptuarium suum.
Numérotation du verset 4Esr. 5,10 
Et queretur a multis et non invenietur et multiplicabitur iniustitia et incontinentia super terram.
Numérotation du verset 4Esr. 5,11 
Et interrogabit regio proximam suam et dicet : Numquid per te pertransiit iustitia iustum faciens ? Et hoc22  negabit.

22  hoc] hec Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,12 
Et erit in illo tempore et sperabunt homines et non impetrabunt, laborabunt et non dirigentur vie eorum.
Numérotation du verset 4Esr. 5,13 
Hec signa dicere tibi permissum est mihi. Et si oraveris iterum et ploraveris sicut et nunc et ieiunaveris septem diebus, audies iterato horum maiora.
Numérotation du verset 4Esr. 5,14 
Et evigilavi, et corpus meum horruit valde et anima mea laboravit ut deficeret.
Numérotation du verset 4Esr. 5,15 
Et tenuit me qui venit angelus qui loquebatur in me, et confortavit me et statuit me super pedes.
Numérotation du verset 4Esr. 5,16 VIII ΩM Tr
Et factum est in nocte secunda, et venit ad me Salathiel23  dux populi et dixit mihi : ubi eras et quare vultus tuus tristis ?

23  Salathiel] Phalthihel Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,17 
Aut nescis quoniam tibi creditus est Israel in regione transmigrationis eorum ?
Numérotation du verset 4Esr. 5,18 
Exsurge ergo et gusta panem24  et non derelinquas nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum.

24  panem] + alicuius Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,19 
Et dixi ei : Vade a me et non appropries25  ad me. Et audivit ut dixi et recessit a me.

25  appropries] ad me accedas usque diebus septem, et tunc venies Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,20 
Et ego ieiunavi diebus septem ululans et plorans, sicut mihi mandavit Uriel angelus.
Numérotation du verset 4Esr. 5,21 
Et factum est post dies septem et iterum cogitationes cordis mei moleste erant mihi valde.
Numérotation du verset 4Esr. 5,22 
Et resumpsit anima mea spiritum intellectus et iterum cepi loqui coram Altissimo sermones.
Numérotation du verset 4Esr. 5,23 IX ΩM Tr
Et dixi : Dominator Domine, ex omni silva terre et omnibus arboribus26  eius elegisti vineam unicam27 

26  omnibus arboribus] ex omnium arborum Weber 27  unicam] unam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,24 
et ex omni terra28  orbis elegisti tibi foveam unam et ex omnibus floribus orbis elegisti tibi lilium unum.

28  omni terra] omnium terrarum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,25 
Et ex omnibus abyssis maris replesti tibi rivum unum et ex omnibus edificatis civitatibus sanctificasti tibimetipsi Sion
Numérotation du verset 4Esr. 5,26 
et ex29  creatis volatilibus nominasti tibi columbam unam et ex omnibus plasmatis pecoribus providisti tibi ovem {t. 2 : Erfurt, f. 159va ; facsim., p. 318a} [Rusch, f. 159va ] unam,

29  ex]+ omnibus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,27 
et ex omnibus multiplicatis populis acquisisti tibi populum unum, et ab omnibus probatam legem donasti huic quem desiderasti populo.
Numérotation du verset 4Esr. 5,28 
Et nunc Domine ut quid tradidisti unum pluribus30  et preparasti super unam radicem31  alias et disperdidisti32  unicum tuum in multis ?

30  pluribus] plurimis Weber | 31  super - unam radicem] inv. Weber | 32  disperdidisti] dispersisti Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 5,29 
Et conculcaverunt eum33  qui contradicebant sponsionibus tuis quique tuis testamentis non34  credebant.

33  eum] om. Weber 34  non] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,30 
Et si odiens odisti populum tuum tuis manibus debet castigari.
Numérotation du verset 4Esr. 5,31 X ΩM Tr
Et factum est, cum locutus essem sermones35  et missus est angelus ad me qui ante venerat ad me preterita nocte,

35  sermones] + istos Tr621 ΩM Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,32 
et dixit mihi : Audi me et instruam te, et intende mihi et adiiciam coram te.
Numérotation du verset 4Esr. 5,33 
Et dixi : Loquere, dominus meus. Et dixit ad me : Valde tu36  in excessu mentis factus es pro37  Israel. An38  plus dilexisti eum quam qui eum fecit39   ?

36  tu] om. Weber | 37  pro] in Weber | 38  An] Aut Weber | 39  quam qui eum fecit] super eum qui fecit eum Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 5,34 
Et dixi ad eum40   : Non, domine, sed dolens locutus sum. Torquent enim me renes mei per omnem horam querentem apprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii eius.

40  ad eum] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,35 
Et dixit ad me : Non potes. Et dixi : Quare Domine? Ad41  quid nascebar aut quare non fiebat matrix matris mee mihi sepulcrum ut non viderem laborem Iacob et defatigationem generis Israel ?

41  Ad] Aut Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,36 
Et dixit ad me : Numera mihi que42  necdum venerant43  et collige mihi dispersas guttas, et revirida mihi aridos flores

42  que] qui Weber 43  venerant] venerunt Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,37 
et aperi mihi clausa promptuaria
interl.|  infernalia44 
interl.|  thesauros Dei 45 

44  Codd. : Tr621 ; om. Rusch
45  Codd. : Tr621 ; om. Rusch
et produc mihi inclusos in eis flatus.
interl.|  ventos spiritus pingue 46 

46  Codd. : Tr621 ; om. Rusch
Demonstra47  mihi vocis imaginem et tunc ostendam tibi48  laborem quem rogas videre.

47  Demonstra] aut monstra Tr621 Weber 48  tibi] + eum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,38 
Et dixi : Dominator domine, quis enim est qui potest hec scire, nisi qui cum hominibus habitationem non habet ?
Numérotation du verset 4Esr. 5,39 
Ego autem insipiens et quomodo potero dicere de his quibus me interrogasti ?
Numérotation du verset 4Esr. 5,40 
Et dixit ad me : Quomodo non potes facere unum de his que dicta sunt, sic non poteris invenire iudicium meum aut in fine caritatem quam populo49  promisi.

49  in fine... populo] in finem caritatis quem pro populo meo Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,41 
Et dixi : sed ecce, domine, tu prope es50  his qui in finem51  sunt. Et quid facient qui ante me fuerunt52  aut nos aut hi qui post nos ?

50  prope es] prees Weber | 51  finem] fine Weber | 52  fuerunt] sunt Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 5,42 
Et dixit ad me : Corone assimilabo iudicium meum. Sicut non novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas.
Numérotation du verset 4Esr. 5,43 
Et respondi et dixi : Nec53  poteras facere eos54  qui facti sunt et qui sunt et qui futuri sunt in unum, ut celerius iudicium tuum ostendas ?

53  Nec] + enim Weber 54  eos] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,44 
Et respondit ad me et dixit : Non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere seculum eos55  qui in eo creandi56  sunt in unum.

55  eos] om. Weber 56  creandi] creati Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,45 
Et dixi : Quomodo dixisti servo tuo quoniam vivificans vivificasti57  a te creatam creaturam in unum ? Et sustinebat58  creatura, poterit et nunc portare presentes in unum.

57  vivificasti ΩM] vivificabis Weber 58  Et sustinebat ΩM] si ergo viventes vivent in unum et sustinebit Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,46 XI ΩM
Et dixit ad me : Interroga matricem mulieris et dices ad eam : Et59  si paris, quare per tempus ? Roga ergo eam ut det decem in unum.

59  et Tr621 Rusch ] decem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,47 
Et dixi : Non utique poterit sed secundum tempus.
Numérotation du verset 4Esr. 5,48 
Et dixit ad me : Et ego dedi matricem terre his qui seminati sunt super eam per tempus.
Numérotation du verset 4Esr. 5,49 
Quemadmodum enim infans non parit60  ea que senum sunt61  , sic ego disposui a me creatum seculum.

60  parit] + nec Weber 61  senum sunt] senuit adhuc Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,50 
Et interrogavi et dixi : Cum {t. 2 : Erfurt, f. 159vb ; facsim., p. 318b} [Rusch, f. 159vb ] iam dederis mihi viam, loquar coram te. Nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est, iam senectuti62  appropinquat ?

62  senectuti] ad senectutem Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,51 
Et respondit ad me et dixit : interroga eam63  que parit, et dicet tibi.

63  eam] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,52 
Dices enim ei : Quare quos peperisti nunc non sunt similes his qui ante, sed minores statura64   ?
interl.|  terra malos homines nunc educat atque pusillos65 

65  Codd. : Tr621 ; om. Rusch

64  statura] statu Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,53 
Et dicet tibi et ipsa : Alii sunt qui in iuventute virtutis nati sunt, et alii qui sub tempore66  senectutis deficiente matrice sunt nati.

66  tempora] tempus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,54 
Considera ergo et tu quoniam minori statura67  estis pre his qui ante vos,

67  minori statura] minores statu Weber
Numérotation du verset 4Esr. 5,55 
et qui post vos minori quam vos68  quasi iam senescentes69  creature et fortitudinem iuventutis preterientes70  . Et dixi : Rogo Domine si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra servo tuo per quem visites71  creaturam tuam.

68  minori quam vos] quam ut vos Weber | 69  senescentes] senescentis Weber | 70  preterientes] preterientis Weber | 71  visites] visitas Weber |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Esr. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber21.xml&chapitre=21_5)