initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<21. Liber Esdrae quartus**>

Capitulum 8

Numérotation du verset 4Esr. 8,1 
Et respondit ad me et dixit : Hoc seculum fecit Altissimus {t. 2 : Erfurt, f. 161ra ; facsim., p. 321a} [Rusch, f. 161ra ] propter multos, futurum autem propter paucos.
Numérotation du verset 4Esr. 8,2 
Dicam autem coram te similitudinem, Esdra. Quomodo autem interrogabis terram et dicet tibi quoniam dabit terram multam magis unde fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit, sic et actus presentis seculi.
Numérotation du verset 4Esr. 8,3 
Multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur.
Numérotation du verset 4Esr. 8,4 XX
Et respondi et dixi : Absorbe ergo anima sensum et devora quod sapit.

Absorbe] Absolve Weber devora] devoret Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,5 
Convenisti enim obaudire et prophetare volens. Nec enim tibi est datum spatium nisi solummodo vivere.

enim obaudire et prophetare volens] inobaudire et profecta es nolens Weber solummodo] solum modicum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,6 
O Domine si non permittes servo tuo ut oremus coram te et des nobis semen cordi et sensui culturam unde fructus fiat, unde vivere possit omnis corruptus qui portabit locum hominis.

Domine si non] + super nos si Weber | cordi] cordis Weber | fructus] fructum Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 8,7 
Solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum sicut locutus es.
Numérotation du verset 4Esr. 8,8 
Et quoniam nunc in matrice psalmatum est corpus et prestans membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus patitur tua plasmatio tuam creaturam que in eo creata est.

nunc… prestans] vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et prestas Weber tuam creaturam] tue creature Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,9 
Ipsum autem quod servat et quod servatur utraque servabuntur servataque quandoque10  iterum reddit matrix que in ea creverunt11  .

10  servataque quandoque] servatione tua et quando Weber 11  creverunt] –rint Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,10 
Imperasti enim12  ex ipsis membris, hoc est mamillis, prebere lac, fructum mamillarum

12  enim] ut Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,11 
ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquod13  et postea disponas14  eum tue misericordie.

13  aliquod] aliquem Weber 14  disponas] dispones Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,12 
Enutrivisti15  eum tua iustitia16  et erudisti eum in lege tua et corripuisti eum tuo intellectu

15  Enutrivisti] Enutristi Weber 16  tua iustitia] tue iustitie Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,13 
et mortificabis eum ut tua creatura17  et vivificabis eum ut tuum opus.

17  tua creatura] tuam creaturam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,14 
Si ergo perdideris eum18  qui tantis laboribus plasmatus est tuo iussu facile est ordinari ut et quod fiebat servaretur19   ?

18  eum] om. Weber 19  facile… servaretur] facili ordine et ut quid fiebat Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,15 
Et nunc Domine20  dicam : de omni homine tu magis scis, de populo autem tuo ob quem doleo21  ,

20  Domine] dicens Weber 21  ob quem doleo] quod mihi dolet Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,16 
et de hereditate tua propter quam lugeo, et propter22  Israel propter quem tristis sum, et de Iacob propter quem doleo23  .

22  propter] de Weber 23  Iacob… doleo] semine Iacob propter quod conturbor Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,17 
Ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis quoniam video lapsus24  nostros qui inhabitamus terram.

24  lapsus] lapsos Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,18 
Sed audivi celeritatem iudicis qui25  futurum est.

25  iudici qui] iudicii quod Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,19 
Ideo audi meam vocem et intellige sermonem meum26  et loquar coram te.

26  sermonem meum] sermonum meorum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,20 
Initium verborum Esdre priusquam assumeretur. Et dixi27   : Domine qui inhabitas28  seculum, cuius oculi elevati in superna et aera29 

27  dixi] dixit Weber | 28  inhabitas] habitas in Weber | 29  elevati… aere] elati et superna in aerem Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 8,21 
et cuius thronus inestimabilis et gloria incomprehensibilis, cui astat exercitus angelorum cum tremore,
Numérotation du verset 4Esr. 8,22 
quorum servatio in vento et igni convertitur, cuius verbum verum et dicta perseverantia,
Numérotation du verset 4Esr. 8,23 
cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes et veritas testificatur.
Numérotation du verset 4Esr. 8,24 
Exaudi30  orationem servi tui et auribus percipe precationem figmenti tui31  .

30  Exaudi] + Domine Weber 31  tui] + intende verba mea Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,25 
Dum enim vivo loquar et dum sapio respondebo32  .

32  respondebo] respondebam Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,26 
Nec respicias33  populi tui delicta sed qui tibi in veritate serviunt.

33  Nec respicias] ne aspicias Tr621 Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,27 
Nec intendas impia gentium34  studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt.

34  intendas impia gentium Tr621 ] attendas impie agentibus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,28 
Nec35  cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt, sed memorare qui ex voluntate tua36  timorem cognoverunt.

35  Nec] Neque Weber 36  tua] tuum Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,29 
Neque volueris perdere qui pecudum37  mores38  {t. 2 : Erfurt, f. 161rb ; facsim., p. 321b} [Rusch, f. 161rb ] habuerunt, sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt.

37  pecudum] pecorum Weber 38  mores] + Altissimus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,30 
Nec39  indigneris eis qui bestiis peiores iudicati sunt40  sed diligas eos qui semper in tua iustitia confidunt et gloria41  .

39  Nec] Neque Weber | 40  peiores… sunt] peius sunt iudicati Weber | 41  iustitia… gloria] gloria confiderunt Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 8,31 
Quoniam nos et patres nostri talibus morbis languemus42  , tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis.

42  talibus… languemus] mortalibus moribus egimus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,32 
Si ergo43  desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors vocaberis, nobis autem44  non habentibus opera iustitie.

43  ergo] enim Weber 44  autem] enim Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,33 
Iusti enim quibus sunt opera multa reposita45  , ex propriis operibus recipient mercedem.

45  opera… reposita] opere multe reposite apud te Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,34 
Quid est enim homo ut ei indigneris ante46  genus corruptibile ut ita amarus sis47  de ipso ?

46  ante] aut Weber 47  amarus sis] amariceris Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,35 
In veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit.
Numérotation du verset 4Esr. 8,36 
in hoc enim annuntiabitur iustitia tua et bonitas tua Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum48  .

48  b. o.] inv. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,37 XXII
Et respondit ad me et dixit : Recte locutus es aliqua et iuxta sermones tuos sic et fiet.
Numérotation du verset 4Esr. 8,38 
Quoniam non vere49  cogitabo super plasma eorum qui peccaverunt ante mortem ante iudicium ante50  perditionem

49  n. v.] inv. Weber 50  ante… ante… ante] aut ter Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,39 
sed iocundabor super iustorum figmentum et memorabor peregrinationis quoque et salvationis et mercedis receptionis51  .

51  et memorabor... receptionis] peregrinationes… salvationes… receptiones Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,40 
Quomodo ergo locutus sum, sic et est.
Numérotation du verset 4Esr. 8,41 
Sicut enim agricola serit super terram semina multa et plantationes multitudinis52  plantat, sed non in tempore53  omnia que seminata sunt salvantur54  , sed nec omnia que plantata sunt radicabunt, sic et qui in seculo seminati sunt non omnes salvabuntur.

52  plantationes multitudinis] –nis multitudines Weber | 53  tempore] + non Weber | 54  salvantur] salvabuntur Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 8,42 XXIII
Et respondi et dixi : Si inveni gratiam loquar.
Numérotation du verset 4Esr. 8,43 
Quomodo55  semen agricole, si non ascenderit aut non acceperit56  pluviam tuam in tempore aut57  si corruptum fuerit multitudine pluvie,

55  Quomodo] Quõ Rusch, Quoniam Tr621 Weber | 56  aut non acceperit] non enim accepit Weber | 57  aut] et Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 8,44 
sic perit et similiter58  homo qui manibus tuis plasmatus est et tu ei imago59  nominatus, quoniam similatus es ei propter60  quem omnia plasmasti et similasti61  semini agricole ?

58  sic perit et similiter] hoc perit sed Weber | 59  tu ei imago] tue imagini Weber | 60  es ei propter] est per Weber | 61  similasti] + eum Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 8,45 
Non irascaris62  super nos sed parce populo tuo et miserere hereditati tue. Tu autem creature tue63  misereris.

62  irascaris] om. Weber 63  Tu… tue] tue enim creaturae Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,46 XXIIII
Et respondit ad me et dixit : Que sunt presentia presentibus et que futura futuris.
Numérotation du verset 4Esr. 8,47 
Multum enim tibi restat ut possis diligere meam creaturam super me. Tibi64  autem frequenter te et ipsi proximavi iniustis autem65  numquam.

64  Tibi] Tu Weber 65  ipsi… autem] ipsum proximasti iniustis Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,48 
Sed et in hoc mirabilis es66  coram Altissimo,

66  es] eris Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,49 
quoniam humiliasti te, sicut decet te, et non iudicasti te ut67  inter iustos plurimum glorificeris.

67  ut] om. Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,50 
Propter quod miserie multe et miserabiles efficientur eis68  qui inhabitant seculum in novissimis quia in multa superbia ambulaverunt.

68  miserie multe… eis] multe miserie miserabiles efficientur Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,51 
Tu autem pro te intellige et de similibus tuis inquire gloriam.
Numérotation du verset 4Esr. 8,52 
Vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vite, preparatum est futurum tempus preparata est abundantia, edificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas et69  perfecta sapientia.

69  et] ante Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,53 
Radix mali70  signata est a vobis, infirmitas et tinea a vobis71  absconsa est et infernum fugit72  corruptio in oblivione73  .

70  mali] om. Weber | 71  et tinea a vobis] extincta est a vobis et mors Weber | 72  et – infernum fugit] inv. Weber | 73  oblivione] –nem Weber |
Numérotation du verset 4Esr. 8,54 
Transierunt dolores et ostensus est in finem thesaurus immortalitatis.
Numérotation du verset 4Esr. 8,55 
Noli ergo adicere inquirendo de multitudine eorum qui pereunt.
Numérotation du verset 4Esr. 8,56 
{t. 2 : Erfurt, f. 161va ; facsim., p. 322a} [Rusch, f. 161va ] Nam et ipsi accipientes libertatem spreverunt Altissimum et legem eius contempserunt et vias eius dereliquerunt.
Numérotation du verset 4Esr. 8,57 
Adhuc autem74  iustos eius conculcaverunt.

74  autem] + et Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,58 
et dixerunt in corde suo non esse Deum, et quidem scientes quoniam moriuntur.
Numérotation du verset 4Esr. 8,59 
Sicut enim vos suscipient que predicta sunt, sic eos sitis et cruciatus que preparata sunt. Non enim75  voluit hominem disperdi.

75  enim] + Altissimus Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,60 
Sed et76  ipsi qui creati sunt coinquinaverunt nomen eius qui fecit eos et ingrati fuerunt ei qui preparavit eis77  vitam.

76  et] om. Weber 77  eis] + nunc Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,61 
Quapropter iudicium meum modo appropinquat.
Numérotation du verset 4Esr. 8,62 
Que78  non omnibus demonstravi nisi tibi et tibi similibus paucis.

78  Que] Quod Weber
Numérotation du verset 4Esr. 8,XXXV 
Et respondi et dixi :
Numérotation du verset 4Esr. 8,63 
Ecce nunc, Domine, demonstrasti mihi multitudinem signorum que incipies facere in novissimis, sed non demonstrasti mihi quo tempore.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (4Esr. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber21.xml&chapitre=21_8)