|
<22. *Tobias*>Capitulum 1
Numérotation du verset
Tb. 1,1
marg.|
TOBIAS
EX. Beda VenerabilisBEDA.
a
Liber Tobie est in superficie littere salubris. Maximis enim vite moralis et exemplis abundat et monitis. Sed quantum poma foliis, tantum historie allegoria precellit. Maxima enim Ecclesie continet sacramenta. Ipse enim Tobias populum Israel significat, qui ceteris gentibus idolatrie deditis, fide recta et operibus Deo serviebat. Unde
CUM IRENT OMNES AD VITULOS AUREOS
etc. Ieroboam namque qui fabricavit ad deceptionem subditorum vitulos aureos, idolatrie cultores exprimit, quorum complices significantur in subditis.||
a Cf. hic et infra :
Beda
, In Tobias, CCSL 119B, p. 3-19 ; PL 91, 923-938.
Tobias
interl.|
bonus Domini||
interl.|
personam describit aptam negotio||
interl.|
inter illos abductus de quibus diciturb
: « Primo tempore alleviata est terra Zabulon <et tribu Naphtali> ».||
b
Is. 9, 1.
ex tribu et civitate Neptalim
marg.|
NEPTALIM : latitudo de qua « Latum mandatum tuum nimis »c
cuius tribus, id est filii populus fidelis, eius civitas Ecclesia de quad
: « Non potest civitas abscondi supra montem posita ».||
c
Ps. 118, 96. d
Mt. 15, 14.
que est in superioribus Galilee
interl.|
rote||
supra Naasson
marg.|
SUPRA
NAASSON : Naasson ‘augurium’, huius civitas superiora auguratur, id est contemplatur celestia.||
interl.|
huius mundi rotam superans, superiora querens, inferiora et volubiliora relinquens||
post viam que ducit ad occidentem
interl.|
retro enim relinquit viam spatiosam que ducit ad mortem||
in sinistra habens civitatem
interl.|
scientiam falsi nominis sinistram et falsam deputat et mundanam philosophiam damnat||
Sephet
interl.|
Sephet
enim litterarum interpretatur||
Numérotation du verset
Tb. 1,2
cum captus esset in diebus Salmanasar
interl.|
diaboli||
regis Assyriorum
interl.|
superborum ; Assyrius enim dirigens interpretatur||
in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
marg.|
CUM
CAPTUS
ESSET : Tobie captivitas humani generis captivitatem designat per regem omnium pravorum, id est diabolum qui nos de patria celesti in huius exilii vallem deiecit.||
Numérotation du verset
Tb. 1,3
ita ut omnia que habere poterat quotidie concaptivis
interl.|
Iudeis||
fratribus ex eius genere impertiret.
marg.|
ITA
UT
OMNIA. Sic populus Israel per doctores divini verbi eleemosynam non solum rudibus sue gentis auditoribus, sed gentibus ad iudaismum venientibus ministrabat. Quidquid enim naturalis boni habuit quod hostis captivans non abstulit, hoc suis in exemplum virtutis ostendebat, et portionem salutaris scientie tamquam decimam sue substantie advenis, id est gentilibus offerebat.||
Numérotation du verset
Tb. 1,4
Cumque esset iunior
interl.|
vel minor||
interl.|
in oculis suis, undee
: « Quanto maior es, humilia te in omnibus ».||
e
Sir. (Eccli.) 3, 20 : « Quanto magnus es, humilia te in omnibus ».
omnibus in tribu Neptalim, nihil tamen puerile gessit in opere.
marg.|
NIHIL
TAMEN. Iam illud Apostolicumf
gerebat in pectore : « Nolite pueri {Erfurt, f. 166ra ; facsim., p. 331a}
[Rusch, f. 166ra ] effici sensibus, malitia autem parvuli estote ». Hoc autem secundum illos dictum est qui incedebant in mandatis Domini sine querela, secundum illam regulam Tyconii qua, tamquam de eodem agentes, aliquando propter bonos omnes laudamus, aliquando propter malos omnes vituperamus, quod est secunda regula.||
f
1Cor. 14, 20.
Numérotation du verset
Tb. 1,5
Denique, cum irent omnes
interl.|
gentes||
ad vitulos aureos
interl.|
idola sub specie sapientie deaurata||
quos Ieroboam
interl.|
princeps idolatrie ; decem enim tribus que Israel dicuntur sub Ieroboam idola venerabantur||
rex Israel fecerat, hic
interl.|
populus Israel||
solus fugiebat consortia omnium.
interl.|
secundum illudg
: « Fugite fornicationem » ; idolatria enim fornicatio est, unde gentili converso uxorem gentilem licet dimittere, sed non aliam ducere.||
g
1Cor. 6, 18.
Numérotation du verset
Tb. 1,6
Et pergebat in Hierusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum
interl.|
« Dominum Deum tuum adora »h
||
h
Mt. 4, 10 ; Lc. 4, 8.
Israel, omnia primitiva sua
interl.|
naturalia bona||
marg.|
OMNIA
PRIMITIVA
SUA. Videtur obloqui quod prima decimatio cedebat in usus levitarum, secunda in necessariis erogandis quando visitabatur templum. Sed tertii anni decimas quas tunc consueverant facere concedebant pauperibus. Et ideo dicimus omnem illam vel omnes secundas quia non poterat accedere ad templum timore custodum regis.||
et cerimonias
interl.|
vel decimas||
suas fideliter offerens,
Numérotation du verset
Tb. 1,7
ita ut in tertio anno proselytis
interl.|
gentibus||
et advenis ministraret omnem decimationem
interl.|
salutarem scientiam||
Numérotation du verset
Tb. 1,8
Hec et his similia secundum legem Dei
interl.|
a principio legis||
puerulus observabat.
Numérotation du verset
Tb. 1,9
Cum vero factus fuisset vir, accepit uxorem Annam
interl.|
Synagogam a Moysi contribuli suo constitutam||
de tribu sua
interl.|
confitendo, credendo||,||
et genuit ex ea
interl.|
Christum||
interl.|
primogenitum||
filium, nomen suum imponens ei
interl.|
imponendum credens||
marg.|
CUM
VERO
FACTUS. Sic populus Israel amplificatus in Egypto accepit Synagogam cerimoniis legalibus per Moysen institutam. Genuit ex ea filium quia cognovit Christum ex suo genere gignendum, unde : ‘Prophetam suscitabit vobis’ etc. Et : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, cui nomen suum imposuit credendo et confitendo quod pater de illo diciti
: « Ego primogenitum ponam illum », hoc est nomen ipsius Israel, unde : ‘Primogenitus meus Israel’.||
i
Ps 88,
Numérotation du verset
Tb. 1,10
quem ab infantia timere
interl.|
filialiter||
Deum docuit et abstinere ab omni peccato.
marg.|
QUEM
AB
INFANTIA
TIMERE
DEUM
DOCUIT credendo et confitendo scilicet quod numquam peccatum faceret sed ipsum timoris Domini spiritum impleret.||
Numérotation du verset
Tb. 1,11
Igitur, cum per captivitatem
interl.|
diaboli||
devenisset cum uxore sua
interl.|
Synagoge religione||
interl.|
fide Christi||
et filio in civitatem Ninive
interl.|
mundum ;
Ninive
enim speciosa interpretatur, et mundus cosmos grece ab ornatu dicitur.||
cum omni tribu sua
interl.|
aliis idolatrie deditis||
Numérotation du verset
Tb. 1,12
et omnes ederent ex cibis gentilium, iste custodivit animam suam
interl.|
non modo non corpore sed nec mente pollutus est||
et numquam contaminatus est in escis eorum.
interl.|
expositio||
Numérotation du verset
Tb. 1,13
Et quoniam
interl.|
causa meritum||
memor fuit Domini in toto corde suo
interl.|
effectus merces||
interl.|
sicut Danieli in Nabuchodonosor et Ioseph in conspectu Pharaonis||
dedit illi Deus
interl.|
qui memor est omnium sperantium in se||
gratiam in conspectu Salmanasar regis,
marg.|
IN
CONSPECTU
SALMANASAR
. Non obloquitur quod alibi dicitur
Salmanasar
qui et Sennacherib. Erat enim binomius. Vel generaliter omnes reges Medorum sic vocabantur, sicut Egypti Pharaones.||
Numérotation du verset
Tb. 1,14
et dedit ei
interl.|
sicut Nabuchodonosor Ieremie||
potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quecumque facere voluisset.
Numérotation du verset
Tb. 1,15
Pergebat enim per omnes
interl.|
per doctores qui sollicite circumiant gregem, civitatem ; undej
« Novit iustus animas iumentorum suorum »||
j
Prv. 12, 10.
qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
Numérotation du verset
Tb. 1,16
Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege
interl.|
regum||
habuisset decem talenta argenti
interl.|
decalogum divini verbi||,||
Numérotation du verset
Tb. 1,17
et cum multa turba generis {Erfurt, f. 166rb ; facsim., p. 331b}
[Rusch, f. 166rb ] sui in Gabelum egentem
interl.|
Gabelus secundum actionem non secundum nominis interpretationem significat gentes||
videret*, qui erat ex tribu eius
interl.|
omnes enim ex uno patre sumus creatore Deo a Deo factore||,||
sub chirographo
interl.|
conditione restituendi||
dedit illi memoratum pondus argenti
interl.|
divinam legem||
.
||
marg.|
CUM
AUTEM
.
Beda Venerabilis<BEDA.> Sic populus Dei per Septuaginta interpretes scientiam divine legis, que in decalogo continetur, gentibus commisit ut liberaret a fame verbi Dei.
Sub chirographo
dedit, id est sub conditione reddendi, cum ille dives esset, vel qui dederat repeteret. Acceperunt gentes verbum Dei et quasi negotiando exercent, etiam post Christi adventum, cum spiritualem intellectum requirunt. Reddeunt feneratori cum credentes Iudeos in fine seculi suscipiunt et salvandis Christi sacramenta committunt et Scripture arcana pandunt.||
Numérotation du verset
Tb. 1,18
Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius eius pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo,
Numérotation du verset
Tb. 1,19
Tobias pergebat per cognationem suam, et consolabatur eos
interl.|
ne in captivitate deficerent||
dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis.
Numérotation du verset
Tb. 1,20
Esurientes
interl.|
tam corpore quam mente||
alebat nudisque vestimenta
interl.|
tam corporis quam mentis||
prebebat et mortuis
interl.|
in peccato||
atque occisis
interl.|
a diabolo||
SEPULTURAM SOLLICITUS exhibebat.
marg.|
SEPULTURAM SOLLICITUS. Peccatorum ut nec memoria in illis remaneret, tali sepultura voluerunt patres nostri honorari iuxta sepulturam Christi. Unde Iacob in Iudea se voluit sepeliri, et Ioseph de ossibus suis mandavit.||
Numérotation du verset
Tb. 1,21
denique cum reversus esset rex Sennacherib
interl.|
inimicus populi Dei||
,
||
marg.|
DENIQUE
CUM
REVERSUS
. Bene Sennacherib de Iudea fugit. Diabolus enim veram confessionem pertimescit et ante faciem eius non subsistit.||
fugiens a Iudea
interl.|
membris quibusdam amissis et in Iudea dimissis||
plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum.
Numérotation du verset
Tb. 1,22
At ubi
interl.|
ab iniquis||
nuntiatum est regi
interl.|
diabolo||
iussit eum
interl.|
per satellites sue iniquitatis||
occidi et tulit omnem substantiam eius
interl.|
virtutes||
.
||
marg.|
AT
UBI
. Diabolus populum Dei per idolatriam spirituali morte perimere voluit et certas opes virtutum auferre nec valuit quia in eo erant multi sancti qui eius vite providerent ac saluti. Fugit autem CUM
FILIO
ET
UXORE quia nec fidem dominice incarnationis, nec statum Synagoge deseruit, quod in Machabeorum agonibus luce clarius claruit. Occiso rege a suis filiis, omnia sunt restituta Tobie, quia superato sepius a sceleribus suis diabolo qui velut pessimam prolem genuit redibant prospera populo Dei, quibus adhuc alternationibus Ecclesie statum fluctuare videmus.||
Numérotation du verset
Tb. 1,23
Tobias vero cum filio suo
interl.|
fide Christi de eodem populo nascituri||
et cum uxore suo
interl.|
institutione Synagoge||
fugiens, nudus latuit quia multi
interl.|
doctores sancti||
diligebant eum.
Numérotation du verset
Tb. 1,24
Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem
interl.|
diabolum||
filii ipsius
interl.|
scelerata proles pessima||.||
Numérotation du verset
Tb. 1,25
Et reversus Tobias
interl.|
populus Dei||
ad domum suam
interl.|
pacem||
omnisque facultas eius
interl.|
virtutum vel temporalium bonorum||
||
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Tb. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/01/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber22.xml&chapitre=22_1) |