initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<22. *Tobias*>

Capitulum 10

Numérotation du verset Tb. 10,1 
Cum vero moras faceret 
interl.|  in Ecclesia de gentibus
Tobias
interl.|  Christus
causa nuptiarum sollicitus erat pater eius
interl.|  qui de Iudeis singillatim credunt dolent quod Christus tardat redire ad reliquias Israel
Tobias dicens : Putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi? 
Numérotation du verset Tb. 10,2 
Putasne Gabelus mortuus est et nemo reddet illi pecuniam? 
Numérotation du verset Tb. 10,3 
Cepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo. Et ceperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. 
Numérotation du verset Tb. 10,4 
Flebat igitur mater eius irremediabilibus lacrimis atque dicebat : Heu me fili mi. Ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, 
interl.|  solacium vite nostre, spem posteritatis nostre
baculum senectutis nostre, solacium vite nostre, spem posteritatis nostre ? 
Numérotation du verset Tb. 10,5 
Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. 
Numérotation du verset Tb. 10,6 
Cui dicebat Tobias : 
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Tobias cecitate sua designat infideles, fide fideles.

Attribution douteuse : cf. Beda, In Tobiam :"Nam et Iacob patriarcha cum angelo luctans et claudus pariter est factus et benedictus, in claudicatione uidelicet infideles suae gentis significans, in benedictione fideles."
Tace et noli turbari. Sanus est filius noster. SATIS FIDELIS est vir ille cum quo misimus eum. 
marg.|   SATIS  FIDELIS. Illi scilicet qui de Iudeis credunt se suosque consolantur credentes quod revertatur ad eos Dominus et omnis Israel salvus fiat. Fidelis enim est Deus qui hoc promisit.
Numérotation du verset Tb. 10,7 
Illa autem nullo modo consolari poterat {t. 2 : Erfurt, f. 170rb ; facsim., p. 339b} [Rusch, f.  170rb ] sed quotidie exilens circumspiciebat et circumibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum, si fieri posset, venientem. 
Numérotation du verset Tb. 10,8 
AT VERO RAGUEL dicebat ad generum suum : Mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum. 
marg.|  ATVERO  RAGUEL. Cum plenitudo gentium intraverit nemo prohibere potest quin Dominus salutem Israel tribuat et cecitatem eius que ex parte contigit respiciat. Recordata est enim divina clementia quoniam tristitia magna et continuus dolor est Iudeis credentibus pro fratribus infidelibus.
Numérotation du verset Tb. 10,9 
Cui Tobias ait : Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant et cruciatur spiritus eorum in ipsis. 
Numérotation du verset Tb. 10,10 
Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, TRADIDIT ei Saram et dimidiam partem omnis substantie sue in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis et in vaccis et pecunia multa. 
marg.|   TRADIDIT. Remittuntur in fine doctores Ecclesie ad Christum cum ipsa Ecclesia, virtutum divitiis plena, ad fidem illustrandam bonorumque operum substantia ditandam Iudeorum gentem ex qua Dei Filius sumpsit carnem.
Et salvum atque gaudentem dimisit eum a se 
Numérotation du verset Tb. 10,11 
dicens : Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes et inveniatis omnia recte circa parentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar. 
Numérotation du verset Tb. 10,12 
Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam et dimiserunt ire, 
Numérotation du verset Tb. 10,13 
monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum et seipsam irreprehensibilem exhibere.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Tb. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber22.xml&chapitre=22_10)