|
<22. *Tobias*>Capitulum 12
Numérotation du verset
Tb. 12,1
Tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum?
Numérotation du verset
Tb. 12,2
Respondens Tobias dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius?
Numérotation du verset
Tb. 12,3
Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit et demonium ipse ab ea compescuit, gaudium parentibus eius fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen celi et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi adhuc poterimus dignum dare?
Numérotation du verset
Tb. 12,4
Sed peto te, pater mi, ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus que allata sunt sibi assumere.
Numérotation du verset
Tb. 12,5
Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem et rogare ceperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium que attulerant acceptam habere.
interl.|
acceptabiliter recipere||
Numérotation du verset
Tb. 12,6
Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum celi
interl.|
a quo omnia||
et coram omnibus
interl.|
in exemplum aliisa
||
a
Glosa iterata, vide infra.
viventibus confitemini
interl.|
laudate||
ei quia fecit vobiscum
interl.|
bene agentibus||
misericordiam suam.
Numérotation du verset
Tb. 12,7
Etenim sacramentum regis abscondere bonum est.
interl.|
mysteria tegenda, opera Domini predicanda||
Opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est
.
interl.|
vel honorificatum||
Numérotation du verset
Tb. 12,8
Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna
interl.|
« in sinu pauperis abscondita »b
||
b
Corpus antiphonalium officii, n° 6012.
magis quam thesauros auri recondere,
interl.|
« in sinu pauperis »c
||
c
Corpus antiphonalium officii, n° 6012.
Numérotation du verset
Tb. 12,9
quoniam eleemosyna a morte
interl.|
anime||
liberat et ipsa est que purgat peccata et facit invenire vitam eternam.
Numérotation du verset
Tb. 12,10
Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem
interl.|
« Qui diligit iniquitatem odit animam suam »d
.||
d
Ps. 10, 6.
hostes sunt anime sue.
Numérotation du verset
Tb. 12,11
Manifesto ergo {t. 2 : Erfurt, f. 171ra ; facsim., p. 341a}
[Rusch, f. 171ra ] vobis veritatem et non abscondam a vobis occultum
interl.|
prius||
sermonem.
Numérotation du verset
Tb. 12,12
Quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium tuum et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
interl.|
que accepta est cum his operibus misericordie||
Numérotation du verset
Tb. 12,13
Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut temptatio probaret te.
interl.|
Corrigit Deus « filium quem recipit »e
. « Quis enim filius quem non corripit pater ? »f
||
e
Hbr. 12, 6. f
Hbr. 12, 7.
Numérotation du verset
Tb. 12,14
Et nunc misit me Dominus ut curarem te et Saram uxorem filii tui a demonio liberarem.
marg.|
ET
NUNC
MISIT
ME
.
Beda VenerabilisBEDA. Rediturus in celum angelus apertius quid sit et quare venerit et quo reversurus sit exponit, et Christus eidem populo latius proficienti conditionem suam patefecit, ostendens quod ipse in Patre et Pater in Filio sit. Angelus redit ad Deum, Tobias remanet apud patrem, et Christus a fidelibus suis intelligitur divinitate Patri equalis humanitate hominibus consubstantialis.||
Numérotation du verset
Tb. 12,15
Ego enim sum Raphael angelus unus ex septem
interl.|
septenarius universitatem designat quia totus mundus septenario numero agitur.||
Vel per septiformi spiritu quo omnes boni replentur.||
qui astamus
interl.|
Astamus servire parati quocumque sumus missi. Deus enim ubique est.||
ante Dominum.
Numérotation du verset
Tb. 12,16
Cumque hec audissent, turbati sunt
interl.|
timore||
et trementes ceciderunt
interl.|
humiliati||
super terram in faciem suam.
interl.|
non retro ut mali||
Numérotation du verset
Tb. 12,17
Dixitque eis angelus : Pax vobis, nolite timere.
Numérotation du verset
Tb. 12,18
Etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei eram. Ipsum benedicite et cantate illi.
Numérotation du verset
Tb. 12,19
Videbar quidem vobiscum manducare et bibere
interl.|
necessitate quasi comedebam ut familiarior essem vobis non necessitate. « Meus enim cibus est panis qui de celo descendit »g
.||
g
Cf. Io. 4, 34 ; Io. 6, 33.59.
sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor.
Numérotation du verset
Tb. 12,20
Tempus est
interl.|
expleto negotio||
ergo ut revertar ad eum qui me misit. Vos autem benedicite Deum,
interl.|
non me||
narrate omnia mirabilia eius, ipsum benedicite et cantate illi.
interl.|
quia « mirabilis in sanctis suis »h
||
interl.|
ex letitia||
h
Ps. 67, 36.
Numérotation du verset
Tb. 12,21
Et cum hec dixisset, ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt.
Numérotation du verset
Tb. 12,22
Tunc prostrati per horas tres in faciem,
interl.|
Trinitati gratias agentes||
benedixerunt Deum. Et exsurgentes narraverunt
interl.|
utilitati proximorum studentes||
omnia mirabilia eius.
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Tb. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/01/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber22.xml&chapitre=22_12) |