initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<22. *Tobias*>

Capitulum 13

Numérotation du verset Tb. 13,1 
Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum 
marg.|  APERIENS. Confessus est veritatem et misericordiam docens beneficia Dei semper predicare et flagella timere repletus quod Spiritu prophetie de superna Hierusalem multa decantat, populusque Iudeorum in fine seculi conversus multos doctores habebit et prophetas qui mentes proximorum ad superna desideria accendunt celestis patrie gaudia predicando.
et dixit : 
interl.|  Canticum Tobie senioris :
Magnus es Domine in eternum et in omnia secula 
interl.|  » regni eius non erit finis »

Lc. 1, 33.
regnum tuum, 
Numérotation du verset Tb. 13,2 
quoniam tu flagellas et salvas, deducis ad inferos et reducis 
interl.|  » Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit ».

1Rg. (1Sm.) 2, 6.
et non est qui effugiat manum tuam. 
interl.|  que ubique est
Numérotation du verset Tb. 13,3 
interl.|  videntes Deum
et in conspectu gentium 
interl.|  in exemplum aliis

Glosa iterata, vide supra.
laudate eum, 
Numérotation du verset Tb. 13,4 
quoniam ideo dispersit vos inter gentes que ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens preter eum. 
interl.|  Sunt dii multi et domini multi sed unus omnipotens.
Numérotation du verset Tb. 13,5 
Ipse castigavit nos 
interl.|  iuste
propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
interl.|  non propter merita nostra
Numérotation du verset Tb. 13,6 
Aspicite 
interl.|  admirantes
ergo que fecit nobiscum et cum timore 
interl.|  non tamen securi : « Beati omnes qui timent Dominum ».

Ps. 127, 1.
et tremore 
interl.|  non vos, ipse « est enim qui operatur in vobis »

Phil. 2, 13.
confitemini illi, regemque seculorum exaltate in operibus vestris. 
interl.|  quicquid vos faciatis
Numérotation du verset Tb. 13,7 
Ego autem in terra captivitatis mee confitebor illi quoniam ostendit 
interl.|  mihi
maiestatem suam in gentem peccatricem. 
Numérotation du verset Tb. 13,8 
Convertimini 
interl.|  a peccato
itaque peccatores et facite iustitiam 
interl.|  » Declina a malo et fac bonum ».

Ps. 36, 27.
coram Domino, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. 
Numérotation du verset Tb. 13,9 
Ego 
interl.|  ratio
autem et anima mea 
interl.|  sensualitas
in eo letabimur. 
interl.|  » Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum ».
interl.|  » Non est speciosa laus in ore peccatoris ».

Ps. 83, 3.
Sir. (Eccli.) 15, 9.
Numérotation du verset Tb. 13,10 
Benedicite Dominum omnes electi eius, agite dies letitie 
interl.|  scilicet in conscientia
et confitemini illi 
interl.|  dicentes||.||
Numérotation du verset Tb. 13,11 
Hierusalem civitas Dei, 
interl.|  in qua visio pacis
castigavit 
interl.|  non occidit
te Dominus in operibus manuum tuarum. 
Numérotation du verset Tb. 13,12 
Confitere Domino in bonis tuis 
interl.|  quod eius sunt non tua
et benedic Deum seculorum ut reedificet in te 
interl.|  quod destructum erat per peccatum
tabernaculum suum 
interl.|  » Templum Dei sanctum quod estis vos ».

Mt. 13, 43.
et revocet ad te omnes captivos 
interl.|  diaboli, unde : « Captivam duxit captivitatem »

Eph. 4, 8.
et gaudeas 
interl.|  in futuro
in omnia secula seculorum. 
interl.|  sine fine
Numérotation du verset Tb. 13,13 
Luce splendida fulgebis 
interl.|  » Fulgebunt iusti sicut sol ».

1Cor. 3, 17.
et omnes fines terre 
interl.|  sancti finita terrenitate
adorabunt 
interl.|  honorabunt
te. 
Numérotation du verset Tb. 13,14 
Nationes ex longinquo 
interl.|  qui remote erant in regione peccati
ad te venient et munera deferentes adorabunt in te Dominum et terram tuam 
interl.|  viventium
in sanctificatione habebunt. 
Numérotation du verset Tb. 13,15 
Nomen enim magnum 
interl.|  magni Dei
invocabunt in te. 
Numérotation du verset Tb. 13,16 
Maledicti erunt 
interl.|  e contra
interl.|  » Ite maledicti in ignem eternum ».

Mt. 25, 41 : « Discedite a me maledicti… »;
qui contempserint te 
interl.|  in mundo
et condemnati erunt 
interl.|  in eternum
omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui edificaverint te.
interl.|  virtutibus
Numérotation du verset Tb. 13,17 
Tu autem letaberis in filiis tuis 
interl.|  salvatis
quoniam omnes benedicentur et {t. 2 : Erfurt, f. 171va ; facsim., p. 342a} [Rusch, f. 171va ] congregabuntur 
interl.|  qui ante discipuli
ad Dominum. 
Numérotation du verset Tb. 13,18 
Beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pacem tuam. 
interl.|  quicquid alii faciant
Numérotation du verset Tb. 13,19 
Anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam 
interl.|  Ecclesia « supra montem posita ».

Mt. 5, 14.
a cunctis tribulationibus eius Dominus Deus noster. 
Numérotation du verset Tb. 13,20 
Beatus ero si fuerint reliquie seminis mei 
interl.|  merces operum vel aliqui imitatores eorum vel naturalium filiorum
ad videndam claritatem Hierusalem. 
Numérotation du verset Tb. 13,21 
Porte Hierusalem 
interl.|  scilicet sancti qui introducunt ad celestem Hierusalem
ex saphiro 
interl.|  celesti conversatione
et smaragdo 
interl.|  fidei nitore
interl.|  » Beati qui habitant in domo tua Domine, in secula seculorum laudabunt te ».

Ps. 85, 3.
edificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius. 
interl.|  Muri circumeuntes id est sanctam Ecclesiam munientes sunt lapides, pretiosi « lapides vivi » qui in Zacharia volvuntur super terram.

1Pt. 2, 5.
Cf. Za. 9, 16 : « … lapides sancti elevabuntur super terram eius».
Numérotation du verset Tb. 13,22 
Ex lapide candido et mundo 
interl.|  » In domo patris mei mansiones multe sunt ».

Io. 14, 2.
omnes platee eius sternentur 
interl.|  Qui dilatati sunt caritate sunt in edificio lapides mundi a malo et candidi in bono.
et per vicos eius Alleluia cantabitur. 
interl.|  per diversos conventus fidelium
interl.|  » Laudate nomen Domini »

Ps. 112, 1 ; Ps. 134, 1.
Numérotation du verset Tb. 13,23 
Benedictus Dominus, 
interl.|  cui omnia ascribenda
interl.|  non homo
qui exaltavit eam ut sit regnum eius in secula seculorum super eam. Amen.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Tb. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber22.xml&chapitre=22_13)