initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<22. *Tobias*>

Capitulum 14

Numérotation du verset Tb. 14,1 
Et consummati sunt sermones Tobie.
interl.|  Verba consummationis in bono solent accipi ; consummantur sermones bonorum consummuntur malorum.
Et postquam illuminatus est Tobias vixit annis quadraginta duobus 
marg.|  Etpostquam. Quadragenarius numerus laboriosus est ieiunii et abstinentie. Nos autem omnes huius vite labores debemus sustinere cum Dei et proximi dilectione, et sic fructificabimus.
et vidit filios nepotum suorum. 
interl.|  » Ut videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel ».

Ps. 127, 6.
videas] corr. , iudeas cacogr. Rusch
Numérotation du verset Tb. 14,2 
Completis 
interl.|  in bono; unde : « Completi sunt dies Marie ».

Corpus antiphonalium officii (n° 1862) ; cf. Lc. 2, 6.
itaque annis centum duobus,
interl.|  qui numerus perfectus est et transit a leva in dexteram
interl.|  quasi mortuus munde vixit Deo
sepultus est 
interl.|  » Corpora sanctorum in pace sepulta sunt »

Sir. (Eccli.) 44, 14.
honorifice in Ninive.
interl.|  que speciosa dicitur mundum significat qui et speciosus, unde grece coscos ab ornatu dicitur.
Numérotation du verset Tb. 14,3 
Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit. 
interl.|  in numero perfecto et sacrato
marg.|  QUINQUAGINTANAMQUE. Sacratum numerum quinquagenarium transierat nec ad sexagenarium qui perfectionem (propter senarium in quo omnia facta sunt significat) pervenerat.
Numérotation du verset Tb. 14,4 
Reliquum vero vite sue 
interl.|  recepto lumine
in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei 
interl.|  semper crescens de virtute in virtutem
perrexit in pace. 
interl.|  ad Deum
Numérotation du verset Tb. 14,5 
In hora autem mortis sue vocavit ad se Tobiam filium suum 
interl.|  septiformi spiritus repletos
et septem iuvenes filios suos nepotes 
interl.|  per gratiam Dei renatos
interl.|  fortes malignum vincentes
marg.|  INHORAAUTEM. Tobias, id est doctores Iudeorum, qui de hoc mundo exituri propinquis suis annuntiant, quia mundus ad finem propinquat, et future vite bona in proximo futura.
dixitque eis : 
Numérotation du verset Tb. 14,6 
Prope erit interitus Ninive. 
interl.|  mundo
Non enim excidit verbum Domini et fratres nostri, qui dispersi sunt {t. 2 : Erfurt, f. 171vb ; facsim., p. 342b} [Rusch, f.  171vb ] a terra Israel, 
interl.|  viventium
revertentur ad eam. 
Numérotation du verset Tb. 14,7 
Omnis autem 
interl.|  prius
deserta terra eius 
interl.|  multi filii deserte
replebitur et domus Dei que in ea incensa est iterum reedificabitur, ibique revertentur omnes timentes Deum. 
Numérotation du verset Tb. 14,8 
Et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem 
interl.|  Ecclesiam
et inhabitabunt in ea 
Numérotation du verset Tb. 14,9 
et gaudebunt in ea omnes reges terre 
interl.|  id est terrenitatis
adorantes Deum Israel. 
Numérotation du verset Tb. 14,10 
Audite ergo filii mei patrem vestrum. Servite Domino in veritate et inquirite 
interl.|  consulentes alios
ut faciatis que placita sunt illi. 
Numérotation du verset Tb. 14,11 
Et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei et benedicant eam in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. 
Numérotation du verset Tb. 14,12 
Nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram 
interl.|  in mundo qui transibit et concupiscentia eius
circa me in uno sepulcro et ex eo dirigite gressus vestros 
interl.|  intentionem cordis
ut exeatis hinc. 
interl.|  relinquatis desideria terrena
Numérotation du verset Tb. 14,13 
Video enim quia iniquitas eius 
interl.|  transgressio mandatorum Dei que ipsius orbis exterminatio et totius humani generis terminabitur
finem dabit ei. 
Factum est autem, post obitum matris sue, Tobias abcessit ex Ninive cum uxore sua et filiis et filiorum filiis et reversus est ad soceros suos. 
marg.|  TOBIASABCESSIT. Hoc quotidie facit Christus cum malis relictis ad bonorum corda illustranda convertitur quos invenerit in senectute bona quia in bonis operibus diu studuerunt. Alios autem preterit qui diu viventes nec consilio sunt maturi nec canicie bone actionis venerandi sed peccatorum onere incurvi, unde Isaias : Puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit, qui scilicet diu vivens animi levitatem non deserit.
Numérotation du verset Tb. 14,15 
Invenitque eos incolumes in senectute bona et curam eorum gessit
interl.|  ad celestia deducans
Et ipse clausit 
interl.|  a seculi dilectione
oculos eorum 
interl.|  ad perpetue lucis contemplationem dirigens
et omnem hereditatem domus Raguelis 
interl.|  de qua dicitur : « Tu hereditabis in omnibus gentibus ».

Ps. 81, 8.
ipse percepit viditque quintam generationem filiosque filiorum suorum. 
interl.|  unde : “Et videas filios filiorum tuorum pacem super Israel ».

Ps. 127, 6.
16
Et completis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum. 
marg.|  SEPELIERUNT. Sepultura Tobie finem mundi designat, quo Dominus noster cum corpore suo, quod est Ecclesia, in requiem intrat, angelis de societate hominum congratulantibus, et singulos per diversas mansiones pro meritorum qualitate collocantibus.
Numérotation du verset Tb. 14,17 
Omnis autem cognatio eius et omnis generatio eius 
interl.|  una scilicet generatio per totum orbem querentium Deum de qua dicitur : « Generatio rectorum benedicetur ».

Ps. 111, 2 ; cf. Ps. 23, 6 : « Hec est generatio querentium eum».
in bona vita 
interl.|  que vita melior que conversatio sanctorum quam in gloria Dei manere perpetuo
et in sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitantibus 
interl.|  angelis quorum numero sumus sociandi et in perpetuum superna societate copulandi
in terra.
interl.|  » Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram » et « Credo videre bona Domini in terra viventium ».

Mt. 5, 4.
Ps. 26, 13.
Explicit liber Tobie.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Tb. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber22.xml&chapitre=22_14)